XLI.
Iudicium de subiectione monasterii S. Ceciliae in Monte-Serrato, latum in favorem monasterii S. Cucuphatis, anno MCVIII (1108). (V. pág. 221.)
Ex arch. monast. Montis-serrati. (Montserrat, Monserrat, Monserrate)
Pateat cunctis, qualiter sit orta contentio inter domnum abbatem Rodlandum Sancti Cucuphatis, et monachos Sanctae Ceciliae Montis-serrati, de eodem monasterio Sanctae Ceciliae. Monachi namque praedicti Sanctae Ceciliae monasterii dicebant idem monasterium non debere esse iuris monasterii Beati Cucuphatis, propter praecepta regalia, et quasdam quas proferebant voces. Ad haec respondebat idem Sancti Cucuphatis abbas, idem monasterium Sanctae Ceciliae adquisisse per privilegia Romana et donationes comitum Barchinonensium eiusdem loci Sanctae Ceciliae fundatorum, et tenuisse per longum tempus, constituendo ibi priorem vel abbatem, et regulariter ordinando. His vero altercantibus, interveniens domnus Arnallus Ausonensis episcopus et clerici eius, ad cuius diocesim praefatus pertinet locus, convocato domno Barchinonensi episcopo Raimundo et clericis eius, egit inter eos placitum apud Matam de Pera, multis circum astantibus viris nobilibus. In quorum praesentia prolatae sunt voces ab utrisque partibus. Visis autem hisdem vocibus, et bene ad liquidum exquisitis, canonice iudicaverunt ipsi episcopi electi iudices, cum Ollegario Sancti Adriani priore, sepedictum Sanctae Ceciliae monasterium debere esse proprium alodium Sancti Cucuphatis, secundum privilegium quod papa Urbanus Beato Cucuphati ex eodem monasterio contulit, et largitionem comitum Barchinonensium, salvâ reverentiâ sedis Beati Petri et episcoporum eius. Laudato itaque ab utrisque partibus iuditio, et factâ inter eos concordia ego Arnallus Dei gratiâ Ausonensis episcopus, cum consilio nostrorum clericorum, laudo et confirmo idem monasterium Sanctae Ceciliae Beato Cucuphati, salvâ in omnibus reverentiâ nostrae ecclesiae, nostrorumque successorum pontificum. Actum est hoc XVI. Kalendas Augusti anno XLVIIII. regnante rege Philippo. + Arnallus gratiâ Dei Ausonensis episcopus. = Petrus abba Aggerensis subsc. = Sig+num Berengarii Montecatani (Moncada). Sig+num Gaufredus Isarni. = Sig+num Guillermi Raimundi. = Guilemus subdiachonus subsc. = Bertrandus subsc. = Berengarius clericus S. Petri +. = Petrus sacerdos +. = Bernardus clericus subsc. = Berengarius iudex atque sacrista +. = Alamandus levita +. = Bernardus presbiter vel monachus, qui hoc scripsi die et anno + quo supra.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.