XXIX.
Encyclica littera monasteriorum S. Mariae Rivipollensis, et S. Michaëlis Coxanensis super obitu D. Olivae episcopi Ausonensis, et utriusque monasterii abbatis, anno MXLVI (1046). (V. pág. 187.)
Ex arch. monast. Rivipoll.
Dilectissimis katholicae matris aecclesiae filiis universis, quibus haec scedula fuerit porrecta lacrimabilis, grex caenobiorum gloriosae virginis Mariae Rivipollentis et principis aetherei Mikaelis archangeli Coxianensis, merens, et destitutus solatio piissimi patris, iugem faelicitatem commodi temporalis, et interminabile gaudium gloriae perpetualis. Fracti dolore, perculsique merore, nostrae vobis anxietatis angores patefacimus, ut vestro iuvamine qualiacumque remediorum solamina capiamus. Nolumus autem admodum esse verbosi, ne vestrae videamur karitatis auribus honerosi. Sed resumpto calamo ebetescit animus, obmutescit lingua, tenebrantur oculi, marcescunt digiti, dolorque cordis tunc demum renovatur, cum tremebundis manibus causa doloris litteris annotatur. Erat nobis, quem perdidimus, totius pater patriae domnus Oliva praesul et abbas beatae memoriae, desiderabilis facie et nomine, cuius dulcis affabilitas, et affectuosa paternitas, ita sibi nostras colligavit animas, ut eum vitâ carius haberemus, et nichil post Deum eius dulcedinis affectibus preponeremus. Hic ergo, ut ab exordio repetamus, nobilissimis extitit natalibus ortus, et gloriosâ maiorum stirpe progenitus. Qui ab incuntis evi primordiis divinis litteris eruditus, patriae principatum hereditario sibi iure delegatum optinuit, quem praeclarissime rexit, hac mundialis gloriae supplementis, multisque honorum profectibus perornavit. Tactus autem divino spiramine saeculi actibus renuntiavit, et admodum iuvenis in caenobio gloriosae virginis Mariae iuxta regulam Benedicti patris, sub abbatis imperio militavit. Abbatibus interea praefatorum caenobiorum uno pene tempore ab hac luce subtractis, adclamatione cunctorum fratrum curam regiminis repugnans, nolensque suscepit. Electus autem omnibus aequalem se praebuit, sanctaeque conversationis opera verbis docuit, et operibus praemonstravit. Aecclesiarum quoque statum doctrinâ sapientiae, et hedificiorum mirabili structurâ, diversorumque ornamentorum gloria summis honoribus ampliavit. Obeunte etiam ipsius regionis pontífice, coniventiâ clericorum et hominum totius episcopii, et principum electione magnificâ, et diversorum praesulum ordinatione promtissimâ, pontificali est sublimatus in cathedra. Qui de prioris continentiae nichil rigore laxavit, sed humilitatis et patientiae ac totius boni operis exempla subditis insinuavit. Succinte quidem nos promissimus loqui; sed dolorum stimulis incitati, finem excessimus iam loquendi. Hic ergo cum bonis polleret moribus, et propter eximiae karitatis affectum fieret amabilis cunctis, in praedicto caenobio gloriosi archangeli Mikaelis corporis langore preventus, atque ad extrema perductus, gregem sibi commissum Domino commendavit. Sicque multis coram astantibus, misereque lugentibus et flentibus, III. Kalendas Novembris, V. feriâ, horâ VIIII. iam decente, ab hac luce decessit, et nobis inennarrabiles luctus, et inamabiles fletus suâ morte reliquid. Hunc ergo quanto carius amabamus, tanto artius vestrae pietatis vestigiis inculcamus; quatinus quaecunque illi ex terreni contagio pulveris peccatorum inesere maculae, vestrae excutiantur orationis iuvamine, ut a malis omnibus eximi, et in caelestis regni gaudiis mereatur adiungi. Et quia in multis offendimus omnes, et nemo est hominum absque peccato, praesidia sanctae intercessionis ei impendite, ut non patiatur illum trudi gehennalibus claustris, filius Dei qui eum pretio sui redemit sanguinis, faciatque sui consortem in paradisi amenitate, quem perornavit in hoc saeculo sacerdotii dignitate. Nostrorum vero fratrum defunctorum nomina, quibus vestrae pietatis deposcimus solatia, ideo hic non sunt notata, quoniam ei sunt nota, qui nichil nesciens novit omnia. Cursores praeterea nostri, diebus quibus vos adierint, vicem quas obtineant mendicantis, et de mense vestrae fragmentis expleant inediam animae esurientis. Additoque eis qualicumque supplemento viatici, remittite illos in viam pacis, ut Deus pacis et karitatis sit semper cum omnibus vobis. Hanc epistolam encyclicam sequuntur responsiones plusquam octoginta ecclesiarum et monasteriorum, tum prosâ, tum vorsâ oratione, quibus scilicet praefati Olivae mors nuntiata fuerat. Quas inter epistolam ecclesiae Ausonensis, et monasterii Karroffensis describendas *selegimus speciminis gratiâ.
Epistola ecclesiae Ausonensis.
Religioso coetui in monasterio Rivipollentis Christo eiusque Genitrici assidue militanti, Ausonensis clerus ecclesiae universus, et vitae instantis diutina commoda, et praemia futurae foelicia. Cum feriâ quintâ nuper elapsâ iam ferme per medium orbis axem titane alipedes agitante, XII. Kalendarum Iuniarum die, gerulus vester communis moestitiae vestrae, scilicet, nostraeque, ad nos per litteras monimenta detulisset, pro comendando spiritu dilectissimi patris vestri, nostri vero pontificis, Redemptori omnium praeces impensius post paululum offerre non distulimus, sicut facere pridem curavimus. Quis enim tanti viri imaginem mente referens, eius non tristetur amissione? Quis vero eius animae aeternam non debeat optare et orare salutem? Qui quoad vixit in corpore, non solum ignaros dogmate coelesti imbuit, verum etiam misericordiae actibus viam lucis ostendit. Quem quidem fugandis tuis tenebris, o quondam felix Hesperia, divina cessit clementia. Sed sorte mortali, tempore clauso, fidelis officii beatum iam recepisse munus a retributore omnium bonorum non ambigitur sui laboris. Qua propter, dilectissimi, hac fiduciâ consolati, ne de discessu eius tristitiam sinatis diutius mentium vestrarum dominari. Hinc potius fideliter nobiscum gaudete, quia vos patrem talem, nos vero talem meruimus pontificem, immo vere utrique patrem, et pontificem, quem apud divinam clementiam credimus nobis affore intercessorem. Sperantes igitur quod domnus noster Oliva pater et episcopus partem beatae resurrectionis sit habiturus, suscipite verba doctoris gentium, qui in Thessalonicensibus nos ita consolatur: “Nolumus enim vos (dicens) ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et coeteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo &e. Itaque consolamini invicem in verbis istis." Nos igitur praedicti patris nostri ac pontificis, donec nostros spiritus rexerit artus, memorabimur, et pro beatificanda eius anima in coelestibus divinam clementiam postulabimus, et salutares hostias offeremus. Tandem fraternitatem vestram deposcimus, ut pro caris nostris a carne solutis itidem faciatis ita dudum vocatis, Borrello pontífice divae memoriae, Riculpho archidiachone, Bonfilio sacrista, Guifredo iudice, Galeno quoque sacrista, et reliquis quorum nomina novit, cuius scientiam latet nihil.
Vivite felices, felicia gesta gerentes,
Ut post hanc vitam policam scandatis ad aulam.
Epistola monasterii Karroffensis.
Karroffensis enim monachorum contio Christi,
Fratribus atritis gaudia cum superis.
Ponite iam luctum pro tanti funere patris:
Non lugendus adest, quem propria vita decorat.
Credimus esse cum bonis, studuit qui vivere
Christo,
Hunc praece cum nimia cuncto pulsante metallo
Iuncximus aeternis rogitando cuncta regentem.
Inpendi nostris cunctis quoque sic rogitamus.
Quorum haec sunt nomina: Fulcherius abbas, Hebolus abbas, Bernardus monachus, item, Bernardus, Rogerius, Ramnulfus: sic etiam pro cunctis reliquis quorum nomina solo Deo sunt nota, agi praecamur.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.