miércoles, 10 de agosto de 2022

XVII. Paschalis II. restituit canonicis S. Augustini ecclesiam S. Ioannis Rivipullensis anno MXIV.

XVII. 

Paschalis II. restituit canonicis S. Augustini ecclesiam S. Ioannis Rivipullensis anno MXIV. (1014) (V. pág. 82.) 

Ex arch. reg. Barcin. 

Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis B. abbati, B. priori, et coeteris fratribus, salutem et apostolicam benedictionem. Quae iudicii apud nos veritate discussa sunt, litteris annotanda praecipimus, ut in posterum tam vobis, quam successoribus vestris litium occassio auferatur. Constat siquidem, prout apostolicae sedis pontificum Benedicti et Urbani secundi litteris indicatur, Rivipollensem beati Iohannis ecclesiam, iuxta fundatorum votum, sub iure et censu annuo sedis apostolicae contineri. In qua cum aliquando moniales, aliquando clerici, aliquando monachi, expulsis alterutris, habitaverint, novissime temporibus nostris Bisundunensis comes Bernardus eam Massiliensi coenobio donavit, sive concessit. Ea scilicet occassione quod sanctae memoriae Urbanus papa monasticum illic, qui fuerat, ordinem, Ricardi Massiliensis abbatis consilio reparari consuluerit. Post cuius comitis mortem eadem ecclesia clericis, qui exinde per iniustitiae violentiam expulsi fuerant, restituta est. Quam ob rem cum Massiliensis abbas et clerici coram nostra praesentia convenissent, lectis et relectis gestorum monumentis, iudicatum est a confratribus, qui nobiscum aderant, episcopis seu cardinalibus, nullatenus comiti licuisse, ut Romani iuris ecclesiam censualem monasterio vel ecclesiae cuilibet subdidisset. Laycis enim, quamvis religiosi sint, nulli tamen de eclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam atributa facultas. Hoc nimirum iudicio Massiliensis abbatis potestas ac dispositio, tam de sanctimonialibus, quas introduxerat, quam et de aliis rebus, a Rivipollensi ecclesia remota est. Tibi igitur, dilecte fili Berengari abbas, ac fratribus tuis canonicam vitam professis, qui de illa expulsi fuistis ecclesia, nos eandem beati Iohannis ecclesiam restituimus. Ea prorsus intentione, atque conditione firmata, ut tam vos et fratres vestri praesentes, quam et futuri successores in eadem ecclesia, secundum beati Augustini regulam, et congregationis, quae apud Sanctum Ruphum est instituta, vivatis, et Omnipotentis Dei servitiis perpetuo insistatis. Sane trium aureorum censum annuum, sicut persolvi antiquitus consuevit, per annos singulos Lateranensi palatio persolvetis. Datum Laterani II. Nonas Decembris, Indictione VIII., Incarnationis Dominicae anno millessimo centessimo XIIII. per manum Iohannis diachoni, anno pontificatus dompni Paschalis secundi XVI.

XVI. Notitia decreti concilii Tolosani in favorem canonicorum ecclesiae S. Ioannis Rivipoll., circa ann. MXC.

XVI. 

Notitia decreti concilii Tolosani in favorem canonicorum ecclesiae S. Ioannis Rivipoll., circa ann. MXC. (V. pág. 80.) 

Ex arch. eiusd. ecclesiae. 

In concilio apud Tolosam habito, cui interfuerunt XX. episcopi et abbates quam plurimi, Renerius cardinalis et legatus Sanctae Romanae ecclesiae, et Amatus archiepiscopus et legatus Urbani papae, cum coeteris episcopis indicaverunt de negotio et quaerimoniis, quae clerici Sancti Iohannis deposuerunt coram eis de Richardo abbate et eius Massiliensibus monachis, ut idem Richardus, et monachi eius redderent beato Iohanni et ipsis clericis omnia praedia, et possessiones, et ornamenta, et coetera mobilia, quae ipsi eo tempore, quo tenebant ecclesiam eiusdem Sancti Iohannis, abstulerunt et donaverunt, et donare fecerunt, et raptoribus consenserunt. R. cardinalis Sanctae Romanae ecclesiae et legatus, venerabilibus episcopis B. Gerundensi, et B. Ausonensi, atque B. Urgellensi, sive A. Elenensi, et B. Barchinonensi, salutem. Volumus esse notum dignitati vestrae clericos beati Iohannis Rivipollensis deposuisse quaerimoniam in concilio Tolosano super parrohechianis vestris, qui omni reverentiâ postposita auferunt eidem beato Iohanni ecclesias et nonnulla ecclesiastica praedia. Unde monemus et auctoritate apostolicâ praecipimus, ut eos ab hac rapina cessare amoncatis, et beato Iohanni, quae sui iuris sunt, praedicatione et excommunicatione reddere faciatis. Quod si noluerint, sciant se excommunicatos, et ab omni christiana comunione eiectos auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, et reverentissimi papae Urbani, et conventu totius concilii Tolosani, quoadusque resipiscant, et quae invaserunt dimittant. Quos eodem modo a vobis excomunicari Sanctae Romanae ecclesiae auctoritate praecipimus, donec ad dignam satisfactionem veniant.

XV. Urbani papae II, bulla vitam canonicam in ecclesia Sancti Ioann. Rivipullensis confirmantis, anno MLXXXIX.

XV. 

Urbani papae II, bulla vitam canonicam in ecclesia Sancti Ioann. Rivipullensis confirmantis, anno MLXXXIX. (1089) (V. pág. 78.) 

Ex arch. reg. Barcin. (1: Edidit Florezius (Hisp. sacr. tom. XXVIII), sed vitiatam. - P. M. Flórez -). 

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, karissimo fratri Berengario Ausonensi episcopo, futurisque post eum rectoribus in abbatia Sancti Iohannis Rivipollensi in perpetuum. Iustis petitionibus aurem accommodare, iustisque votis assensum prebere nos convenit, qui auctore Domino, licet indigni, iustitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi sumus. Quia igitur inspirante Deo, karissime frater B., Beati Iohannis abbatiam secus Tezerem fluvium (río Ter), quae Rivipollensis dicitur, a saeculari dominatione eripiens, kannonicos ibi secundum Beati Augustini regulam statuisti, nos eorum professioni religionis providentes augmenta, petitioni tuae libenter annuimus, et eandem ecclesiam spetialiter in sedis apostolicae tutelam protectionemque suscepimus. Quam videlicet ecclesiam Bernardus Bisundunensis comes per manus propriae cautionem suâ potestate exutam, suâ etiam liberalitate donatario, tuis in manibus Domino recusavit, quamque tu praedictis kannonicis ad sancte vitae conservationem conferens, alodiorum tuorum collatione ditasti. Quamdiu igitur religionis tramitem secundum apostolicam disciplinam ipsi ipsorumque successores servaverint, praedictam eis ecclesiam ad honorem sedis apostolicae confirmamus, et ab ea omnem secularem dominationem excludimus. Virtute sancti Spiritus et apostolorum Petri et Pauli aucthoritate sanctientes, quatinus omnia quae hodie per tuam concessionem vel per supra dicti comitis donationem, vel per aliorum oblationem fidelium possident, sive quae in futurum iuste poterunt largiente Domino adipisci, integra eis et illibata permaneant. Eos autem, qui bona ad locum ipsum pertinentia violenter retinent, agnito praesentis tenore privilegii, secundo tertiove commoniti, nisi intra quadraginta dies ea restituerint, aut pacto congruo satisfecerint, ab ecclesiarum eos liminibus cohercemus. Tu itaque, venerabilis frater B., quia eandem ecclesiam tua industriâ liberans, tuis etiam collationibus locupletasse dinosceris, vice nostra eis omni vitae tuae tempore patrocinium et dominium exhibebis. Post tuum transitum nullus eis in abbatem prestituatur, nisi quem ipsi consensu communi, aut ipsorum pars praestantior ad honorem sedis apostolicae cum consensu Bernardi comitis, si tunc superfuerit, secundum Dei timorem elegerint. Salva tamen Ausonensium pontificum kannonica reverentiâ, quamdiu praedictam abbatiam benigne tractaverint, et huius nostri privilegii statuta servaverint. Vos igitur, karissimi filii, oportet regularis ordinis tramitem ferventer insistere, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto divinis studiosius servitiis insudetis. Ad indicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis, dilectioni vestrae dignum est mancusos III. Valentianae monetae Lateranensi palatio quotannis exsolvere, et Romanorum pontificum diligentius decreta servare. Sane hoc nostrae privilegium sanctionis siquis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, rex, princebs, dux, marchio, comes, aut vicecomes, aut persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, scienter infringere aut temere violare praesumpserit, et constitutum praedictae abbat¡ae ordinem evertere, vel eius bona invadere, molestare, aut suis usibus nequiter applicare temptaverit, secundo, tertiove commonitus, si non satisfactione congruâ emendaverit, a Christi et ecclesiae corpore potestate eum auctoritatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et missericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, Amen, Amen. Loco + sigilli. = Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi. = Bene valete. = Datum Romae per manus Iohannis sanctae Romanae ecclesiae diachoni kardinalis et prosignatoris domni Urbani papae II. Anno Dominicae incarnationis M.LXXXVIIII., Indictione XII., XIIII. Kalendas Iunii, anno pontificatus eiusdem domni Urbani secundo.