sábado, 27 de agosto de 2022

V. Fredelai, aut Fredoli comitis Urgellensis, et Ceritanensis donatio ad domum S. Saturnini ordinis S. Benedicti, anno DCCCXV. (815)

V. 

Fredelai, aut Fredoli comitis Urgellensis, et Ceritanensis donatio ad domum S. Saturnini ordinis S. Benedicti, anno DCCCXV. (815) (V. pág. 49.) 

Ex Cartor. eiusdem mon. ap. Seminar. episc. Urgell. 

In Dei nomine. Ego Fredelaus comes, plebi notum facimus praesentibus et futuris, quod id elemosina domini nostri Ludovici, et proles eius, in beneficium quod accepi, hedificavi cellulam in confinio Ceritaniae, in honore sancti Stephani, et sancti Ilarii, dictavique eam de meas opibus. Nunc autem inclinavi cor ad facienda iustificationem eternam. Et ideo iam dictus ego Fredelaus comes, unâ cum consensu et adiutorio domini Possedoni episcopi, dono ad domum sancti Saturnini cenobii, qui ab antiquo est fundatus in pago Urgellitano, supra dictam ecclesiam sancti Stephani, et sancti Ilarii, cum decimis, et primiciis, et fidelium oblationibus, simulque cum decimis, et primitiis, et oblationibus de villa Sogra mortua (suegra muerta), et cum casas, et casalibus, ortis, ortalibus, terris, et vineis, cultis, et erimis, pratis, paschuis, silvis, garriciis, fontanulis, aquis aquarum, cum eorum decursibus, atque piscationibus, molindinis, molindinaribus, arboribus genere diversis, cum omni genera petrarum, vie euntibus, et redeuntibus, omnia et in omnibus. Dono a...  terminos atque affrontationes ad iam dictam cellulam sancti Stephani, et sancti Ilarii, a parte orientis in ipso Iungente, qui est subtus villa, quae vocant Sogra mortua, sicque ascendit per ipsa coma Durinilega usque in ipsa Pia, descenditque per ipsa strata publica serrana usque in Rivo fred (Riu fred o fret, Río frío), coniungitque ad ipsas Cruces fixas, ascenditque per ipsa Chera usque in cacumine montis que vocant Laguna, pervaditque per sumitates ipsius montis, et usque in Chera de Vuela, et usque in Rivo matrice, pervenitque usque in supra dicto Iungente subtus Sogra mortua. Et insuper dono ego iam dictus comes paschua ovibus, et armentis, de supra dicta cellula sancti Stephani, et sancti Ilarii, egredientibus et regredientibus usque in Petrafixa, et usque in collo de Tauri cubile, et usque in plano de Pozes, et usque in collo de Palo, et in collo de Garrexer, et usque in flumen Segor (Segre). Quantum isti termini infra includunt, et affrontationes istae ambiunt, sic dono ego iam dictus Fredelaus comes omnia supra nominata ab integrum et cum introitibus et exitibus, et regressiis earum, propter Deum et remedium animae meae, et domini mei Ludovici, cuius dono fulgimus, ut teneant et possideant habitatores sancti Saturnini praesentes et futuri totum ab integrum absque blandimento ullius hominum. Quod si ego donator, aut ullusque homines, comes, vicecomes, vicarius, tiuphadus, potestas maior vel minor, qui contra hanc karta donationis venerit pro inrumpendum, et in supra dicta donatione aliquod vim inferre temptaverit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat. Et si ausu temerario, quod fieri non credimus, aliquam iniusione in eandem cellula sancti Stephani, et sancti Ilarii supra dicti, neque in suis pertinentiis fecerit, cum Datan et Abiron, quos vivos terra obsorbuit, hereditatem possideat, atque cum Iuda traditore Dñi nri Iesu Xpi incendio concremetur, et in voragine, tartareoque caos dimersos cum diabolo et eius atrocissimis pompis cum impiis deficiat, nisi prius emendaverit. Et quantum iam dicta ecclesia, vel fratribus praesentibus et futuris illic comanentibus aliquid abstulerit, in quadruplum, sicut sancti Canones iubent, iam dicto cenobio componere non demoretur; et insuper in fisco regis componat in auro libras XXti.: et inantea haec donatio helemosinaria plenam habeat firmitatem ab integrum. Facta karta donationis vel helemosinaria V. Kal. Augustias, et in ipso die sacratum: imperante dompno Lodovico Augusto, anni ab incarnationis Domini DCCCXV. 

Sig+num Fredelaus comes, qui hac carta helemosinaria mandavi scribere, sedente me in civitate mea Livia, et testibus firmare rogavi. = Sig+num Gauterius. = Sig+ num Isimbardus. = Sig+num Rainallus, princeps quoquorum. = Sig+num Bernardus. = Sig+num Alvinus. = Sig+num Adans.

+ (cruz de aspas) Possedonius gratia Dei Urgellensis episcopus anatematizo eos, qui praedictas res tulerint a praedicto iure ecclesiae. Qui vero verus custos et observator extiterit, benedictionis gratiam et celestis retributionis a iusto iudice Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae eternae particebs esse mereatur. 

Galindus presbiter, qui hanc kartam donationis vel helemosinaria rogatus scripsi sub die + et anno quo supra. 

IV. Leideredi episcopi Urgellensis donatio ad monasterium S. Saturnini de Tabernoles ordinis S. Benedicti, anno DCCCVI. (806)

IV. 

Leideredi episcopi Urgellensis donatio ad monasterium S. Saturnini de Tabernoles ordinis S. Benedicti, anno DCCCVI. (806) (V. pág. 41.) 

Ex ant. cartor. eiusd. monast. in Seminar. episcopali Urgellensi. 

In nomine Sanctae Trinitatis, qui est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, qui est verus Deus. Ego Leideradus, gratiâ Dei hanc si indignus episcopus, tibi Calordo abbati domus, et in Christo fratribus Ucanno, et Iohanne, et Sunilane, et Eldesendo presbytero, atque Exuperio monacho, Gontefredo, Sidonio, nec non et Ermegildo, vel caeterisque (qui) vobiscum in caenobio militant Sancti Saturnini martiris Christi atque pontificis, cuius corpus sub cispite requiescit Tholosa, ob cuius honore iam  nominati atque... gentes ad intuitu paterno ad... tramite cum apostolica constitutio, dono ego Leideradus hanc si indignus episcopus ipsa mea ecclesia, qui est vocitata Sancti Saturnini almi pontificis et martiris Christi. Et est ipsa ecclesia in comitatum Orgello (Urgel), in ipsa sua marcha continentie, qui est hedificata in ipsa solitudine Ardevolense, quae ego predicavi, sic dono ipsa ecclesia, cum omnibus terminos suos a se pertinentibus, ad huius devotione caenobii, qualiter pro retributione eterna inflamatos (inflamatus) flagiari obto consortio vestro, una cum Sidonio monacho, quam spondit sua voluntate semetipsum Deo tradidit, pro culpis meritis perpetratis. De caetero dominatione vestra reducimus quale possit quam (f. postquam) ad presentiam nostram et ad paenitentiam ipse Sidonius et venit, petens culminis celsitudinis nostrae, ut paenitentiae ei inpertiremur dono. Quod nos audito facinore, iussimus quos adesse ordinacio capud ecclesiae nostrae Romae. Ipse vero nobis omnia relinquens, sequipeda facto est iussionibus nostris. Ego vero ac si indignus, secundum ministerio michi comisso, constitutionis litteris vel absolucionis a sumum apostolicum tramisit velociter. Ipse vero ad nos post non remeavit. Ego vero iam compunctionem munitus, ut semper vestra suffragia cum cericola caterva me et ipsum patrocinemus obto; propterea communitate improbus, dilectione roboratus, trado obtatibus vestris ipsa ecclesia cum omnibus a se pertinentibus, cum villis vel vinculis (villarunculis) suis, sive cultum et incultum, quiquid (quicquid) dici vel nominari possimus; quaecumque vero facienda sunt, a nobis concessa sunt decimis vel primiciis arbitrio vestro, quicquid statueritis, sint vobis concessa iure perpetuo. Nemo vero inquietare vobis praesumat, ubi et dum prosper fuerit vita nostra liceat esse mandatum ordinatio nostra. Quod si ego aut proheres (proceres; próceres) aut subnixa persona inquietavero aut inquietaverint vos, tantum et aliud tantum vobis transfundatur. Et insuper, sicut in sacros canones continetur, excommunicatione permaneat, et cum his qui dixerunt Domino Deo: recede a nobis, condempnatione perpetua subiacturum se esse cognoscat. Et pro temporali dampno sex auri libras in fisco regis componat, et in antea ista carta donationis firmis et stabilis permaneat omni tempore: secundum regulam ecclesiasticam manus nostra vestita in vestra transfundimus vinculo subnixo ut memoratum esse. Facta carta donationis sub die octavo idus Apprilis, anno V. presidente catedrae imperiali gloriosissimo Charolo regno, et presidente in apostolatu dompno Leone papa, anni Incarnationis Domini... VII. speculato in mundo per gloriosissimo homine, quem pro nos et pro nostra salute suscepit, Indictione undecima (a). 

Leideradus praesul almae genitricis Dei Mariae in Urgello gratiâ Dei sede praesidente, qui hanc donatione roboravi, et ad roborandum tradidit, et SS. = Florencius presbyter subscripsit. = Felicius praesbyter SS. = Monachus sacerdos SS. = Gonlefredus presbyter SS. = Wintoaldo levita SS. = Emani presbyter SS. = Exsuperio presbytero SS. = Amaricus Donum Dei sacerdos, qui hanc scripturam donacionis vel tradicionis scripsi, et subscripsi sub die et anno quod supra. 

(a) Praesens charta Caroli Magni tempore data est, cum scilicet Leideredus episcopus Urgellensem ecclesiam regeret. Porro nullus tunc temporis Leo Romae pontifex sedit, praeter Leonem III. ab anno nempe 796 ad 816. Cum igitur annus eius imperii V. hic designatur, cave ut eum repetas ab annis 768, 771 vel 774 quibus vel regnare cepit, vel regnum ampliavit; nullus enim tunc Leo pontifex cum anno V. ipsius concurret. Igitur ab anno 801 habenda ratio, cum imperii coronam ab ipsomet papa accepit. Sicque recte ad annum 806 praesens charta reducitur, cui non indictio XL. sed XIIII respondet. Sed huius generis menda plura, tum et chartarum sepissime vitiata lectio, rei gestae fidem non elevant.

III. Donatio monasterii S. Genesii de Bellera facta monasterio Gerrensi, anno DCCXCII, aut DCCXCVI. (792 o 796)

III. 

Donatio monasterii S. Genesii de Bellera facta monasterio Gerrensi, anno DCCXCII, aut DCCXCVI. (V. pág. 33.) (792 o 796)

Ex transl. in arch. monast. Gerrensis. 

In Dei eterni nomine. Ego Raimundus, Tolosanensis, Anaviensis, Paliarensis, et Ripacurcensis divina gratiâ comes et marchio, donator sum Domino Deo et beato Vincentio martiris Christi, et sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Michaëlis archangeli, et sancti Iohannis precursoris Christi, atque sancti Petri apostolorum principis, quorum altaria hedificata sunt in Paliarensi territorio, supra amne Nochariae (Noguera), in loco quae (vocitatur) Gerris, per hanc scripturam concessionis nostrae, et in praesentia procerum, et nobilium fidelium nostrorum, unâ cum consilio et asensu Raudulfi episcopi Urgellensis ecclesiae, ac clericorum eius, concedimus pro Dei honore, et pro nostrorum peccaminum levamine, supra taxato loco martiris Christi Vincentii, et almae virginis Mariae caenobio, monasterium almi martiris Christi Genesii, quod est situm in valle Bellaria, cum omnibus terminis, finibus, et aiacenciis suis, atque alodiis, quos in praesenti tenet, et quae deincebs a fidelibus adquirere potuerit. Item praefixo caenobio Gerrensis concedo totas illas ecclesias, quae sunt fundatae, vel in posterum fuerint fundatae de sancta Deograta, seu de flumine Bossia, usque in sancto Quirico, vel in omni pago Cortetano usque in Nocharia, et de Malezas usque in Serra de Guasti, cum illarum villis, seu villariunculis suis, cum decimis, primiciis, oblacionibus, et cimiteriis, cum omni censu, et servitio ab integrum, et de omnes placitos de cortes, et de ipsos lexivos, et de ipsos tolneos (toloneo) ipsam medietatem sit de iam dicto monasterio, et ipsum mercatum sit omni tempore ubicumque voluerit ipse abbas de prenominato caenobio; et in omni terra mea ubicumque voluerint homines ipsius monasterii mercatare abeant licentiam, et non dent ad nullum hominem tolneum, nisi ad abbatem Gerrensem. Reddo iterum et dono praelibato monasterio Gerrensi, cum precepto et assensu episcopi mei iam dicto, omnes ecclesias, quae sunt hedificatae, vel quae deincebs construendae sunt, de amne Nochariae, et vado antico, quod est supra castro Erbolone, et de Pentina, et de Molleto, et in super Gerre, et de Taovis, usque in Guardia, et illas ecclesias de sancto Vincentio de Echa, et de Montagnonio usque in Bovo mortuo (bou mort; buey o toro muerto), cumomnibus villis et villariunculis suis, cum parrochiis, primiciis, decimis et oblacionibus suis, et eum censu, et servitio eorum in integrum. Dono etiam eidem caenobio Gerrensi omnes franchezas, quae sunt in omni pago Cortetano, vel quas deincebs invenire potuerint. Et in super Gerre totas ipsas villas et franchezas, quae ibi sunt cum terminis suis, simul cum ipsa silva, quae ibidem est. Haec autem omnia superius scripta dono, atque concedo ab omni integritate, sive omnes meas voces, et directos, quos ibi abeo, prenotato monasterio, sine blandimento ullius hominis vel faeminae; ita ut nemini filiorum, vel filiarum, aut heredum, atque consanguineorum nostrorum, seu comes, vicecomes, castallio, saioni, vel qui post nos futuri sunt, licentiam abeant de ista omnia supra scripta praefixo caenobio auferre, minuare, fedare, vel aliquam vexacionem inferre; sed inconvulsa, et illibata, firmaque permaneant omni tempore. Si quis autem, quod non credimus fieri, magna parvaque persona, huius nostrae assersions scripturam divellere vel infringere voluerint, non hoc valeat agere, sed in quadruplum eidem monasterio componat. = Raudulfus Dei nutu prenotatus episcopus hanc concessionem a domno Raimundo comite iam dicto caenobio factam subscribendo confirmo. Insuper etiam trado atque concedo iam dicto assisterio libertatem omnium ecclesiarum, quae superius adnotatae sunt, ita ut clerici, qui eas tenuerint, in omnibus abbati praefixi assisterii, vel successorum illius respondeant, et per manus eorum eas habeant, et teneant, et neque ego, nec ullus ex successoribus nostris aliquod censum in easdem ecclesias exigendo requiramus. Abbas vero, qui in eodem caenobio praefuerit, ad sinodum Urgellensis sedis ecclesiae conveniat, et sedes illius sit posita prope episcopo ad sinistram partem, et maneat cum eo in palacio eius, unâ cum sociis suis. Facta haec carta donacionis Indicione XV. anno XXVI. imperante Karolo imperatore, et augusto. Sig+num Raimundi incliti comitis, qui hanc cartam donacionis seu concessionis iam dicto caenobio feci, roboravi et roborando eam fidelibus nostris iussi, et anulo nostro subter iussimus sigillari = Signum + Mauricius vices comes. = Signum + Fedacus. = Signum + Vadegarus. = Signum + Lupus. = Signum + Sanila. = Signum + Serve Dei. = Signum + Galindoni. = Visores et auditores Borrellus, et Igila, et alius Lupus, et alii multi, qui ibi aderant. = Raudulfus hac si indignus praesul supra nominatae sedis hanc cartam largicionis confirmo, et more solito subscribendo signum inprimendo conficio. = Raudulfus episcopus me subscribo +. = Barone archidiachonus +. = Ioseph archipresbyter manu propria me subscribo. = Tedeulfus presbyter +. = Muricellus hac si indignus Dei servus presbyter scribsit rei religiosus sub indicione et anno + quae supra. = Wisadus Urgellensis episcopus confirmo.