jueves, 1 de septiembre de 2022

XXX. Vita S. Ermengaudi episcopi Urgellensis.

XXX. 

Vita S. Ermengaudi episcopi Urgellensis. (V. pág. 151.) 

Ex santor. II. eccl. Barcinon. fol. 334. 

Beatus Ermengaudus, regis eterni athleta et signifer erat, ecclesiae Dei paraninfus et pastor bonus, pater patriae atque patronus, nobilis nascendo, pulcher corpore, pulchrior fide, inter filios Dei computabatur. Quam felix Urgelensis patriae locus, ubi electro purior, auro charior, talis ac tantus creditur inesse thesaurus. Gaudeat Urgellus, gaudeat Urgellensis populus, laetetur clerus, tanti ponderis sibi creditum meruisse taientum. Exultet inquam Urgellus, quae patrocinio tanti confessoris, atque pontificis virtutibus illuminatur. Qui contra sacrilegos aciem dirigens, propter decus ecclesiae conservandum, cuius ipse pontificalem cathedram susceperat, saepius iniuriam non tardabat ulcisci; sed tamen spiritualibus potius confissus in armis, avidos terrenorum excessus coartans, ab illlecebris iustitiae suadens havenis ecclesiae praedones quosdam directum vertebatur aditus, et quos non poterat inter crudeles indomitosque, et sceleris publici magistros, orthodoxae legis auctoritate post trinam contestationem reputabat. Iste vir Dei adversa quodammodo sustinebat, nam sub sui cuiusdam principis dominatu multa perpessus est in episcopatu. Aliquoties enim ab ecclesia, cuius erat pontifex, eiusdem principis cum festinatione promotus, aliquotiens ab ecclesiasticis promptuariis privatus, aliquoties eficiebatur alienus. Tanto amore sanctus praesul Ermengaudus sibi comissam diligebat ecclesiam, ut defendendo, honorificando, animam suam habuerit odio, quo eo melius inveniret, teste veritate, in caelo. Frequenter namque ferens corporis damna, ut inter quaedam diutine detinebatur ergastula, captus insidiis ex improviso pro ecclesia. Quam felix reis caelestis armiger, cuius victoria semper erat in Christo. Unde in caelesti alvo inter heroum caelibes pugnans adscriptus, palmam gloriae, et lauream vitae perennis possidet. Ad eum quasi ad fontem vivum Urgellensis populi caterva, sitiens salutis consilia, unanimiter concurrebat, et quae conveniebat, et optabat, promerebatur. Plurima quippe beati praesulis Ermengaudi dignis moribus suppetunt, quae si enucleassemus, et omnia scriberentur, fortasis incredibilia crederentur. E quibus unum admiratione dignum stupendum est miraculum, quod praesentibus idoneis viris, quorum relatione est cognitum, gesisse non difiditur. Fluvius quidam, cui nomen est Sicoris, (Segre) qui a Pireneis iugis non longe a basilica gloriosae Matris virginis defluit, et meadroso decursu ab alveo oberrans in funda ecclesiae eo tempore amplificabatur. Quod confesor Dei, et pius pontifex Ermengaudus intuens, tristi exagitabatur languore, et quoniam alio nullo poterat aquam derivare labore, illico quibusdam accersitis ex clero, se in oratione dedit humi prostratus, deprecatus Christum, ut a praediis Virginis matris fluminis averteret impetum. Nec cessat humo tenens artubus difusus, vultu prostrato conquiescens publico flexu sanctus antistes sibi sistere praecibus, atque pectus sanctum tundere, et rigando genas madescere lacrimis ecclesiae fundens, ut dominus exsiccaret ab undis. Cur, inquit episcopus sanctus, o latex, audes hoc agere sacrilegium, ut servando tui cursus taedium, diluas ecclesiae predium? Desine, eia, ab hoc crimine temerator, divino te nomine contestor, meis monitis depraecor. Ad hoc tantae in crastinum factus est obedientiae, Domino famulatum exaudiente, ac si auditum putaretur habere, sicque in alveum iussus est se totum convertere, quasi si illinc nullo unquam pertransisset tempore. Mirabile visu, mirabile auditu! Quis tam novo tempore talia faciente vidit, vel huius fecisse audivit? Legitur fecisse quidam episcopus antiquitus, sicuti SS. Petri et Gregorii commemorat dialogus. Quomodo beatissimus Ermengaudus miraculis resplendeat, quo ordine coruscet signis virtutum agit hoc opus post mortem vitae meritum. Exultet ergo Urgellensis populi multiplex legio, quem solebant habere pontificem, atque pastorem, iam promerentem retinere pro se intercessorem, patronus totius Urgellensis populi dictis et factis, non tantum urbanis, sed et curabat prodesse rusticis. Imminente utique in Kalendis Novembris SS. omnium solemnitate venerabilis antistes Ermengaudus solito more studuit missam solemnem celebrare. Et quia in diem tertium vitae corporeae exitus illi erat futurus, tantam ei gratiam contulit Deus, ut de manu sua susciperet sacrificium in festivitate illorum, cum quibus erat coronandus. Non immerito igitur pontificis nomine Dei cultor fungebatur, quia si animarum saluti pontem parabat, quo iter in caelum dirigeretur, corporum etiam substantiae subiiciens pontem iter facientibus componere nitebatur. Est autem in Urgellensis Cerdaniensisque parrochiae confinibus locus quidam Barensis nuncupatus, inter montium latera angustissimus, per quem tunc temporis nisi per scopulos, et per praerupta hominum aberat incessus, pecorum vero nullatenus reperiebatur transitus. Ad hunc siquidem locum praelibatus athleta veniens artificibus praemissis, caepit ipse manibus propriis operando pontem construere, et quid ceteri agere deberent, suo reverendo ingenio disponere. Cernens autem humani generis conditor suum pastorem bonum opus exercere, ore pontem ad etherea, opere in tellure commissis sibi ovibus praeparare, nolens illum mundano diutius conteri labore, sed immarcessibilis stematis gloriam recuperare, quatenus in caelis martirum frueretur collegio, corpus in terris hocce permisit decorari martyrio. Sedens etenim vir Dei super trabem desuper lapidum struem positam, dum propriis operaretur manibus, deorsum corruit in solum. Mox confracto inter cilices cerebro, spiritum Domino expirans consecravit innocuum. Audiens igitur sedis Urgellensis clerus suum taliter migrasse patronum, cum immenso luminum fulgore, atque timiamatis incensique dulcifluo odore, sacri praesulis corpus feretro imponitur, ad praelibatam sedem insigniter attulere, ibique intra fores sacrae Dei genitricis ecclesiae levo in latere divali industria nimio cum fausto sepeliere. Virtutes equidem per eius merita a Domino declaratae testantur illum ita vivere et regnare in Christo. Igitur athleta Dei Ermengaudus sepultus levo in ecclesiae latere sex mensibus iacuit, qui ubi quantis pollebat meritis tunc temporis raro plebi inclaruit. Volens ergo Dominus sacrum suum thesaurum revelare populis, deputans dedecus fore ecclesiae si tam praetiosa presulum gemma occultaretur in latebris, plerosque per visionem alloquitur, quatenus a priori busto efosus in dexterum ecclesiae sinum tranferretur. Tandem divina inspirante gratia siccitas ingruit praenimia, in tantum ut pecora nec virides herbas invenirent per pasqua, nec sata nascerentur, sed quanta fuerant morerentur siccata. Extemplo divali ostensione comperitur, quod nisi reverendus episcopus pontifex ad praedictum locum transmearetur, nullatenus imbrium copia concederetur. Quod cognoscentes populi una in sede cum clero congregatione facta sancto in corpore, possuerunt illud dextero in sinu ecclesiae. Tunc illico sacratissimum corpus de mausoleo eductum, tam recens caro eius reperitur, quasi adhuc spirans nihil loesionis pateretur. Datur itaque imbrium summa plebibus in crastino copia. Completis autem septem annis, visum est voluntate pontificis, ut iuxta altare sanctae Dei collocaretur genitricis: quod equidem noluerunt agere, nisi prius aeris compulsi siccitate. Quo denique cognito quodam rogationum die egressis ab ecclesia omnibus, honorabilis eiusdem basilicae sacricustos cum tribus clericis venerabilibus cum caementario se occultaretur interius obtrusis et intrinsecus foribus, ad tumulum almi patroni solvendum venerunt quantocius. Caeterum cum idem sacrista incensum tolleret in tabernaculo, disolutoque iam sepulcro omnis ecclesiae confestim odore est completa ambrosio, et non solum basilicam vel claustra repleverat verum etiam villam exterius plebemque innefabiliter occupaverat: inquirentibus omnibus unde tantus odor egrederetur, concurrentibus cunctis ad ecclesiam venerunt. Quid plura? tunc caelum conspiciebatur serenissimum, sed antequam sacrum corpus excederet tumulum, ita caelum factum est nubulosum, quod vix socius valebat intueri socium. Tunc detecto almi praesulis corpore, a semoto capite recens sanguis mox caepit emanare, tanquam si eadem die reduplicarentur ferientis vulnera. De capillis equidem eius, et de fluxo in terra sanguine, Tolosani viri qui aderant, furtim conati sunt ad patriam tollere, sed tandem cre... correptum verberibus, unde sumpserant, retulere. Positus itaque in feretro prope altari gloriosae Dei genitricis excubatur triduo. Iam vero die eminente tertio, post plurima virtutum mirabilia, iuxta Dei matris Mariae altare reconditur cum gloria, propitiante Domino Iesu Christo, cui cum Patre et Spiritu Sancto honor, virtus, et gloria per immensa saecula saeculorum. Amen.

XXIX. Iudicialis publicatio testamenti sancti Ermengaudi episcopi Urgellensis, anno M.XXXV. (1305)

XXIX.

Iudicialis publicatio testamenti sancti Ermengaudi episcopi Urgellensis, anno M.XXXV. (1035) (V. pág. 150.) 

Ex autogr. in arch. curie secul. Urgell. 

Condicione sacramentorum, atque per ordinatione domno Miro sacer, et Wilelmo iudice, et in presentia Radulfo archipresbiter, et Geiraldo archilevita, et Wilelmo proli Bernard archilevita, et alio Wilelmo archilevita, et Seniofredus Dela, et Wisadus levita, et Wifredus levita, et Gundeberto sacer, et Isarno sacer, et Miro proli Chalvucio sacer, et Wilelmo sacer, et Seniofred Tiufad, et Arnaldus Esclua, et Wittard Borrell, et aliorum bonorum hominum, qui ibidem aderant; in eorum presentia testificant testes prolati, quas proferunt homines nomine Seniofredus sacricustos, et Wilelmo Ardman, et Eriman Miro, et Raimundo Geirucio, et Geirald Miro, ad comprobandam elemosinam et suam voluntatem de Ermengaudo episcopo, qui est condam. Et haec sunt nomina testium, qui hoc testificant, sicuti et iurant, idest, Raimundo Wilelm, et Wadaldo presbitero, et Ratfredo presbitero, et Petrus levita, et Miro sacer. Iurati autem dicimus per Deum Patrem Omnipotentem, et per Ihesum Christum filium eius, Sanctumque Spiritum, qui est in Trinitate unus et verus Deus, et per hunc locum venerationis sancti Pauli apostoli, cuius altare situs est in atrium sancti Petri apostoli, intus in sede Vicco, supra cuius sacrosancto altario et ara posita, ubi has condiciones manus nostras tenemus, et iurando contangimus. Quia nos supra scripti testes sumus, et bene in veritate sapemus, et occulis nostris vidimus, et aures audivimus, et de presente eramus ad eadem ora, quando volebat Ermengaudus prefatus pergere ad limina beati Iacobi apostoli, sana mente, et memoria integra. Et tunc nos videntes et audientes comendavit vel iniuncxit omnem suam elemosinam ad istos suos supra nom¡natos elemosinarios, quod si de eo aliquid contingisset, sicuti et fecit, antequam alium testamentum fecisset, isti sui elemosinarii plenam potestatem abuissent omnem rem suam adprehendere, et dare pro animam suam. In primis precepit dare ad domna sua sancta Maria sede Vicco Orgello ipsos suos alodes quem abebat in comitato Ausona, tam de parentorum, quam de comparacione, vel per cualescumque voces remaneant ad ipsa opera simul cum suos alodes quem abebat infra terminos de Castell Edral, in potestate de iam dictos manumissores suos, simul cum ipsos alodes, quem abebat infra terminos de Solsona, et cum ipsum alodem, que dicunt Alterag, simul cum ipsa Edra, et ipsum alodem que abebat in Gaveto, simul cum ipso quem abebat in ipsa Petra (ça Pedra, ça Pera), similiter remaneant ad iam dicta opera sancta Maria sedis; et iussit ut vindant eos sine fraude supra scripti elemosinarii sui, et ipsum precium mittant in potestate Seniofred Dela, et Mir Calvucio, et Seniofred sacricusto, et Gundeberto sacer. Et mandavit ipsum suum alodem de Garamos, post obitum Seniofred, simul cum suum alodem, quem abebat in ipsa valle de An, et ipsum alodem que dicunt Vilva, simul cum ipsum alodem quem abebat in Sardina, et omnes suos alodes quem abebat in valles que dicunt Riopullo (Ripoll), simul cum ipso manso, quem abebat in Pedreria, et ipsos suos mansos, quem abebat in * Dixaria, cum ipsas suas vineas de Nevano, precepit ut remaneant a sancto Michaele Archangelo, quem ille edificavit in sede Vicco, propter remedium animae domno Sallano episcopo et sua. Et ad ipsa canonicha sanctae almae Mariae sedis, vel ad ipsos cannonichos ibi Deo servientes, iussit ut remaneat ipsa civitate, que dicunt Gissona, cum terminos et fines, et omnia sibi pertinencia, et ipsum suum castrum que dicunt Bordell, simul cum ipsum alodem de ipsa Rete, et ipsum suum castrum de Pedra Rua, cum ipsum alodem de Abrull, post obitum Arnaldi. Et ipsum suum castrum de Fontaned cum omnia sibi pertinencia, et ipsum suum castrum de Corneliano cum terminos et fines, et ipsum suum alodem de Pino, simul cum ipso de Cirinna, vel de Vilavedre , et ipsa medietate de Aquatebeda, cum terminos et fines, et omnia sibi pertinentia, iussit ut remaneant istos supra nominatos alodes ad ipsa cannonicha ab omni integrietate. Et ipsum suum alodem, quem abebat in valle Confluenti, vel in valle Astover, sive in valle Lintiliano, iussit ut remaneant ad sancta Maria sedis pro anima domni Sallani episcopi, et sua, et genitores suos; in ea videlicet racione, ut teneat ipse custus almae Mariae virginis prefatos alodes, et donet per unumquemque annum oleum ad xrisma conficiendum, et oleum ad sanctos altarios inluminandos, qui infra domum sunt sanctae Mariae, aut erunt, et sancti Mikaelis Arcangeli, et sancti Petri apostoli. Et precipit ad altare sanctae Mariae die et nocte, et ad ipsa cannonicha iussit dare oleum in sancta Quadragessima, vel in diebus Adventum Domini. Et ipsum alodem quem abebat in Rosselione, qui est in Pontellano, remaneat ad supra scripta cannonicha per pisces. Et ipso suo lecto de ligno constructo iussit ut remaneat a domno pontifice de iam dicta sede. Rogabat, et suplicabat, et per Christum filium Dei amonebat, ut eum absolvat, et intercedat ad Dominum Deum nostrum. Haec omnia superius scripta tradidit, et corroboravit in potestate Dei Omnipotentis, et domina sua sanctae Mariae sedis, et ad ipsa cannonica, sicut superius insertum est, propter remedium animae domno Sallano episcopo bonae memoriae, et sua, vel genitores suos. IN tale vero pactum precepit ut teneant ipsi cannonici sancte Mariae ibi cotidie Deo servientes ipsos suos alodes supra nominatos solidos, et quietos, et sine iugo de ulla parva magnaque persona, et vivant cotidie in comunia in servitio sanctae Dei Genitricis, qum alia terra qui modo ibi est, vel in antea Deo ausiliante adquisituri erunt. Et mandavit simul, et rogavit per singulos dies sacerdos, qui supra sacrosanctoque altario sedis missam celebriter canendus erit, dicatur missa pro anima domni Sallani presuli, et sua, Deus qui inter apostolicos excelsa voce, sicut et missa, exceptus diebus Dominicus et Natalis Domini. Sin autem hoc facere noluerint, sit Deus inter praefatum episcopum, et illos, et iudicet eos in iuditio. Et iussit ut ipsi prepositi, qui supra nominata cannonicha tenendi erunt in servitio sanctae Mariae sedis, sint electi in capitulum sanctae Mariae per ipsis cannonicis cum illorum voluntate. Idcirco precepit Ermengaudus prefatus episcopus, ut iam dicti cannonici filioli sui, qui hodie ibi sunt, vel in antea venturi erunt, rogavit, et amonivit, simulque excomunicavit per Deum Patrem Omnipotentem, et Ihesum Christum Dominum nostrum, et per beate Genitricis eius, atque sanctorum omnium, ut post mortem suam episcopum non elegant, nec adclament, nec consortium cum eo non abeant infra ianuas almae Mariae sedis, donec iuret manibus supra sancto altario almae Mariae sedis ipsa cannonicha, ut fideliter eis teneat, sicut superius scriptum est. Ei iussit, ut vendant ipso alaude de Angustrina, et de Torba, per ipsa opera, audiente Eriman, et Raimon, simul cum ipso de Cereia. Et iussit ipsum suum mobilem, ubi invenire potuissent prefati manumissores in quocumque loco, simul etiam cum pane et vino, mandavit ut donent ad ipsos presbiteros sanctae Mariae sedis, ut offerant sacrificium Deo pro supra scripto episcopo; et recognovit indignum se esse, et fragilem peccatorem. Et hoc quod remanebat, iussit dare in pauperibus. Rogavit iam dictos elemosinarios suos propter amorem Dei Omnipotentis, et fraternam dilectionem, ut sic dividere faciant, et dividant omnem suam substantiam, quomodo superius insertum est. Et si aliquis homo magna parvaque persona, qui suum testamentum disrumpere, aut frangere voluerit, nisi resipuerit, auctoritatem Dei et beatae almae virginis Mariae Genitricis Dei, et sancti Mikaelis Arcangeli, et sancti Petri apostolorum principis, cum aliis undecim, et omnibus sanctis et electis Dei, iam dictus Ermengaudus episcopus excomunicavit, et anathematizavit, et a liminibus sanctae Dei ecclesiae extraneavit, et a consortio christianorum segregavit, et cum Iuda traditore in perpetua damnacione damnavit. Et oravit ad Dominum, ut qui custus et observator extiterit hoc quod superius insertum est, benediccionis et gratia a iusto iudice Domino nostro Ihesu Christo accipiat, et vitam eternam possideat. Et precepit, si aliquid de eo contigisset, aut mors subitanea ei evenisset, sicuti et fecit, antequam alium testamentum fecisset, ipsum suum testamentum firmum perseverasset, sicut superius scriptum est. Et cum haec omnia ordinavit, atque praecepit, postea sua bona voluntas mutata non fuit, nos scientes; sed simul cum sua bona voluntate ita obiit de hoc seculo III. Nonas Novimber. Et nos praefati tutores sic iuramus in omnia et in omnibus, quia quantum isti testes in istum iudicium testificaverunt, verum est, et nulla fraus, nec malo ingenio ibi inpressum non est, sed secundum voluntatem illius conditoris est factus et editus. Et ea quae scimus, recte et veraciter testificamus, atque iuramus per super anixum iuramentum in Domino. Latae condicionis III. Nonas Decembris, anno. V. regni Enricho rege. = Ratfredus sacer +. = Petrus levita. = Raimundus levita subscribo. = Guadald sacer. = Isarnus sacer subscribo. = Poncius sacer subscribo. = Miro sacer subscribo: qui testes sumus, et hunc testamentum iuramus +. = Seniofredus sacer sacricustus +. = Guilelm archilevita subscribo. = Reymundo +. = Sig+num Eriman Miro. = Sig+num  Seniofredus sacer: isti auditores fuerunt, et sub praesentia eorum actum est hoc. 

Nos manumissores sumus et similiter iuramus, atque infra sex menses, sicut in lege est constitutum, eventilare curavimus. = + Sendredus iudex. = Sig+num Guilielmus iudex. = Gerallus archilevita subscribo. = Miro sacer subscribo. = Oriol levita subscribo. = Wifredus levita subscribo. = Witardus levita +. = Suniarius sacer subscribo. = Seniofredus sacer, qui has condiciones rogatus scripsi et subscripsi die et anno quo supra.

XXVIII. Notitia iudicati pro S. Ermengaudo episcopo Urgellensi de Gissona civitate, eiusque terminis, anno MXXIV. (1024)

XXVIII.

Notitia iudicati pro S. Ermengaudo episcopo Urgellensi de Gissona civitate, eiusque terminis, anno MXXIV. (1024) (V. pág. 144.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Notum sit, tam praesentibus, quam futuris, quod anno Dominicae incarnationis millessimo XXIIII, et Roberti regis Franchorum XXVIIII, infra terminos Gessonae priscae civitatis acta est audientia inter Ermengaudum Orgellitanum episcopum,  et Guilelmum Lavanciensem, assistentibus ibidem iudice Bonofilio Marcho instituto a domno Ermengaudo comite in Orgellitano comitato dirimere causas, et Mirono de Pontibus, Borrello de Tarravallo, et Bonofilio Santio, et Guitardo fratre suo, et Isarno Rivoperarum (Riudeperes), Mi*no (Mirono supongo) de Benehabente (Benavente), Ostendo, et fratre suo Santio, et Otone, de Rubione cum filio suo Mirono, et Mirono clerico Gessonensi, Compagno de Sanaugia, et Ermemiro, atque Marcho, et Mirone Dachone, aliisque multis, quorum nomina longum duximus scribere. Aiebat enim praefatus episcopus in suis petitionibus, quas faciebat per subditos suos Mironum de Pontibus, et Bonumfilium, et Guitardum, utrosque fratres, quod iam dictus Guilelmus prevaserat illi maxsimam partem terrarum infra suos legales terminos positarum, quos ipse legali ordine designaverat ampliando, et colonis adibitis ad culturam perducendo spacia terrarum circa Gessonam civitatem, quam ipse de manibus paganorum multo labore abstraxerat, et prout melius potuit edificaverat, et adhuc Deo auxiliante edificat. Ad haec praenotatus Guilelmus respondebat: non prevasi hanc terram; sed quando apprisiavi locum, qui dicitur Laurus, ubi constructum habet castrum, quod eodem nomine appellatur, apprisiavi et hanc terram, unde appellatus sum per terminos praedicti Lauri, cum spatio terrarum eremi, qued mihi abstulit hic episcopus transcendendo meos terminos, quos monstrare possum. Verumtamen ego iam comprobavi supra fato episcopo per testes, quod ipsum Laurum, quod mihi requirebat, melius erat mei iuris per meam apprisionem, quam sui. Unde aspicite scripturam iudicii exinde factam, quam domnus Raymundus comes mihi firmavit cum coniuge sua Hermessinda comitissa. Cumque in praesentia supra dictorum virorum et iudicis perlecta fuisset, inventum est quod contra ordines legum acta est, quia non potuit iuste fieri, nisi prius conditionibus aeditis, per quas ipsi testes testimonium reddidissent; quoniam lex ita dicit: Iudex causâ finita, et sacramento, ut ipse ordinaverit, a testibus dato, iuditium emittat. Nam et ipsum sacramentum per ordinem iudicis non fuit factum, et ipsi testes non testificavere aliud aliquid, nisi solummodo ipsum Laurum sine terminis, ubi in hac audientia nil requirebat Ermengaudus praefatus. Insuper et multo tempore post sacramentum iam dictum et apprisionem Ermengaudi, iniuste facta fuit per iussionem Raymundi principis supra meminita scriptura, in qua sibi et suae posteritati vocem habere statuit. Nulli tamen dubium est non pertinere hoc ad Barchinonensem aut Ausonensem comitem. Cumque in hoc victus apparuisset Guilelmus, dixit: episcopus Ermengaudus dedit mihi hoc, quod ego demonstrabo, infra terminos meae apprisionis, et hoc quod mihi requirit. Attamen cum hoc probare nequivisset, et monstrare non potuisset ipse praecedendo, et aliis supra scriptis cum episcopo subsequentibus, aliquos legales terminos, scilicet, aggeres terrae sive arcas, quas propter fines fundorum antiquitus apparuit fuisse congestas, atque constructas: lapides etiam, quos propter indicia terminorum notis evidentibus sculptor constiterat, aut notas in arboribus, quas Decurias vocant. Et cum probare non potuisset quod aliquis umquam vidisset aliquid supra dictorum terminorum in locis, quos demonstraverat, Ermengaudus praenotatus ostendit cunctis inspectoribus suos legales terminos. Et iudex supra nominatus ad nihilum proficere adiudicavit supra dictam scripturam a Guilelmo ostensam; quoniam lex, quae continetur libro II, titulo I, cap. XXX. ita edocet: Nonnunquam gravedo potestatis depravare solet iustitiam sanctionis. Quae dum sepe valet, certum est quod semper nocet; quia dum frequenter vigore ponderis iustitiam praemit, nunquam in statum suae rectitudinis hanc redire permitit. Ideoque quia sepe principum metu vel iussu solent iudices iustitiae interdum contraria legibus iudicare, propter hoc tranquillitatis nostrae uno medicamine concedimus duo mala sanare. Decernentes ut cum repertum fuerit qualecumque scripturae contractum, seu quodcumque iudicium non iustitiae vel debitis legibus, sed iussu aut metu principum esse confectum, hoc quod devium iustitiae vel legibus iudicatum est, atque... in nihilum redeat. Cognita sane ad liquidum, cunctis audientibus, quod iniusta oppositio erat adversus Ermengaudum hoc quod Guilelmus proponebat, prescriptus iudex per ordinem legis consignavit in iure praefati praesulis hoc, quod Guilelmus retinebat infra terminos, quos ipse Ermengaudus monstraverat, et quos paratus fuit comprobare. Sed tamen non illi fuit necesse, quoniam iste Guilelmus recognovit in supra dictorum praesentia, quod ipsa erant signa terminorum Ermengaudi istius petentis. Et quia lex quae continetur libro II, titulo I, cap. XXVI. dicit: Quod si pars, quae pro negotio quocumque compellitur, professa fuerit aput iudicem non esse necessarium a petitore dare probationem, quamlibet parvae rei sit actio, conscribendum est a iudice, suaque manu iudicio roborandum, ne fortasse quaelibet ad futurum ex hoc intentio moveatur: non recepit testes Ermengaudi, sed sicut dictum est consignavit illi hoc quod requirebat, ut licitum illi fuisset id ipsud accipere, et facere exinde quod voluisset, quoniam sui iuris iuste erat. Et de hoc quod Guilelmus in hac scilicet parte illi proclamabat, indicavit, ut nullam responsionem illi pararet, nisi prius hic Guilelmus meliores illi voces aut auctoritates ostenderit, quam ostendit, aut dixit, sed faciat episcopus ex praedictis omnibus rebus quodcumque voluerit. Nec tamen ut prevasorem alienae rei adiudicavit eundem Guilelmum, atque monstravit, quoniam per scripturam comitis sepe dictam infra alienos terminos intravit, quamquam ipsa invalida debeat exhistere. Nec non et de omnibus terminorum Gessonae civitatis locis per hanc iudicii notitiam praesentibus atque futuris intimare procuravit, ut in postmodum inter circummanentes nulla dubietas aut contentio oriatur. Habet quoque apprisio Gessonae civitatis, et locorum illi pertinentium, terminum de parte orientis in ipsa Guardia grossa, quae est in termino inter Sanugiam (Sanahuja), et Taltevul, et Gessonam, et pergit per mediam ipsam serram usque ad ipsam Ilzinellam curvuam, quae est in ipsa serra superiore super alveum Fluviani; deinde pergit per ipsos Pugios rotundos (puig redó, puigs redons o rodons, pueyos redondos), et iungit cum termino Taurani, sive de ipsa Acuta; et sic descendit ad ipsam villam, quam dicunt Archels, in ipsa ecclesia ubi in angulo forinsecus crux termini signata est; deinde pergit ad ipsam villam, quae est subter castrum praedictum Lauri, ubi in duobus lapidibus duae cruces termini designatae sunt; et vadit per ipsam Antiquam usque in ipsam serram, ubi in una rupe crux termini signata est; et sic pervadit usque in ipsam villam subteriorem, quam dicunt Prinnonosam. De parte meridiei ascendit in ipsa Guardia de Sadaone, et vadit usque in flumen Cervariam. De occiduo in alveum Sigeris, in Leritam, et Balagaium, usque in castrum quod dicitur Curvumus. De parte vero circii in ipsa Sponda, quae est inter Sanaugiam, et Gessonam; et descendit in ipso termino quod est inter Palaciolum, et Guarda, sive Mua; et descendit per medium vallis Dalada usque in ipsam fossam comitalem. Actum est hoc IIII. Nonarum Novembrium anno quo supra. = Sig+num Poncii cognomento Bonifilii, clerici et iudicis, qui hoc aedidit atque determinavit, sive consignavit, sicut supra insertum est, et testibus firmare rogavit. = Sig+num Mironis de Pontibus. Sig+num Borrelli de Taravallo. = Sig+num Bonifilii Sancii. = Sig+num Guitardi Sancii. = Sig+num Mironis de Benehabente. = Sig+num Compagno de Sanaugia. = Sig+num Otonis. = Marco subscribo. =  Seniofredus sacricustus +. = Miro sacerdos subscribo. = Sig+num Poncii Bonifilii Marchi iudicis, huius iudicii seriei scriptoris atque subscriptoris die et anno praefixo +.