martes, 1 de noviembre de 2022

XIII. Confirmatio monasterii de Villanova in comitatu Pallariensi anno DCCCLXXVI aut circiter.

XIII. 

Confirmatio monasterii de Villanova in comitatu Pallariensi anno DCCCLXXVI aut circiter. (V. pág. 38.) 

Ex autogr. in arch. Eccl. Urgell. 

In nomine Dei Patris Omnipotentis, et in nomine Domini nostri Jhesu Christi Fridelo divina gratia Comes et Marchio (.) Si enim justis fidelium nostrorum postolationibus quas pro suis necessitatibus sibi fieri expetunt, hoc quod juste hac rationabiliter exposcunt aurem nostrae benignitatis nostram accomodamus, hac totius comitatui nostro pertinere non diffidimus. Idcirco noverit omnium virorum nostrorum fidelium praesentium scilicet et futurorum industria quia depraecatus est nos vir venerabilis Abba nomine Trasbadus ex Monasterio que vocatur Villanova qui est situs super fluvium Nocaria (Noguera), ut ei talem auctoritatem fieri juberemus per quas res ad prisiones eorum quae infra comitatui nostro consistit quae ipse Abba jam superius nominatus et ipsa congregatio de squalido labore contraxerunt et quidquid deinceps aucmentare potuerint salvas atque inlesas possidere queantur. Ad cuius postulationem quia fidelis in omnibus nobis apparet, immo et pro merito servitii sui placite hac benigne suscepimus et ad effectum usque perduximus. Ob quam causam placuit nobis et placet ut quidquid squalidum locum fiscum videlicet nostrum extirpare aut condirgere ipse Abba aut ipsa congregatio laborando potuerit, liberum arbitrium concedimus in elimosina senioris nostri et nostrae peragere. Et si aliquis homo propter amorem et reverentiam Dei in eodem locum venerabilem abitum monasticum tenere voluerit, et quidquid ibidem in eodem loco obmittere voluerit, liberam abeat potestatem omnique facultati suae quantum eius volumtas expetierit, liberum concedimus volumtati eius hoc peragendum. Sed propterea omnino jubemus atque expresso iniungimus ut nullus ex fidelium nostrorum, nec Vice-Comes noster, nec Vicarius, nec Centenarius, nec missus noster discurrens, nec aliquis ex junioribus eorum, in aprisiones eorum ausi homines in eodem fiscum comanere miserint, nec distringere, nec fideiussores tollere, nec condemnare non audeant. Et si talis ratio inter eos horta fuerit quod inter se diffiniri non possint, in elimosina nostra sit ipsa ratio suspensa vel conservata, quatenus ante nos finitivam accipiant sententiam. Et ut haec largitio nostra melius credatur, diligentiusque conservetur, de anulo nostro subter jussimus sigillari. 

Langobardus Cancellarius hanc auctoritatem scripsi et subscripsi. = Supra Sigillum quod avulsum est à carta legitur: (letras griegas, parecido a AAN + como una T sin la parte izquierda + omega + BAPAOC.)

XII. Concordia inter Abbates Alaonis et Rivipulli super ecclesiam S. Mariae de Vilet anno MCLXX. (1170)

XII.

Concordia inter Abbates Alaonis et Rivipulli super ecclesiam S. Mariae de Vilet anno MCLXX. (1170) (V. pág. 35.)

Ex autogr. in arch. Ecclae. Coelsonen.

Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod haec est carta finis et concordiae factae inter Allaonis et Rivipollis Monasterium Ecclesiamque de Gualter. Abbas Rivipollensis et Monachi deposuerunt quaerimoniam in presenciam Domini Papae Alexandri de Abbate P. Alaonis, quod injuste auferret sibi et possideret quandam Ecclesiam Sanctae Mariae, quae est in termino Castri de Gavasa, in loco ubi dicitur Siurana, qui nunc etiam vulgo appellatur Vilet. Predictus vero Papa misit suas litteras sigillatas prephato Alaonis Abbati, ut judicio Dompni P. Dertosensis Episcopi satisfaceret, aut restitueret Rivipollensibus Monachis quaerimoniatam Ecclesiam. Qui praeceptis Domini Papae obtemperans, et Tarrachonam ad quoddam concilium veniens, laudamento et consilio predicti P. Dertosensis Episcopi simul et G. Ilerdae Pontificis, promisit et convenit annuatim ad kalendas Marcii, pro ipsa prenominata Ecclesia quaerelata, censum dare I. morabetinum bonum sine malo ingenio Rivipollensi nuntio, videlicet Priori Sanctae Mariae de Gualter; tali tamen condicione quod Abbas Rivipollensis et Monachi, Priorque Gualteris, et successores sui, finita omni quaerimonia sua, quam de eadem Ecclesia faciebant, de Urgellensi etiam Episcopo et de Preposito Solsonensi et clericis suis, qui eandem Ecclesiam Abbati Alaonis inquietabant, protegant, defendant et contra alios homines manuteneant: ita quod Abbas Alaonis successoresque eius habeant, teneant et possideant libere jure perpetuo. Et Abbas Alaonis et Monachi maneant amici sociique fideles Rivipollensis Abbatis et Monachorum eius, similiterque illi et Monachis suis Abbas Rivipollensis et Monachi eius. Facta carta concordiae huius et convenientiae anno Incarnationis Domini M.C.LXX. (1170) XII kalendas Julii regnante Ildefonso Infante Rege in Aragone et in Barchinona. = Sig+num Guillermi Illerdensis Episcopi. = Sig+num Poncii Alaonis Abbatis qui hanc cartam finis et concordiae seu convenientiae rogavit et firmavit. = Sig+num Johannis Monachi. = Sig+num Poncii Prioris Gualterii. = Sig+num Bertrandi Prioris Medianensis. = Poncius Dei dignacione Dertusensis Episcopus sig+num. = Petrus Levita hoc scripsit die et anno quo + supra. 

XI. Fundatio monasterii S. Mariae de Gualter an. MLXXXIII,

XI. 

Fundatio monasterii S. Mariae de Gualter an. MLXXXIII, (V. pág. 32.) 

Ex translat. fere coevo in arch. Ecclae. Coelsonen. (Solsona) 

In nomine sanctae et Individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quoniam karitas Dei quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis credere nos cogit confidenter quod vere sit solus Deus in quo salus et vita consistit hominum per quem remissio fit omnium peccatorum in Spiritu Sancto cuius pia et plena misericordia manet in seculum seculi, nec defuit unquam, quem nosse vivere, cui servire regnare est. Ego igitur Ermengaudus Urgellensis Comes et Marchio cum consilio uxoris meae Adalaiz, quoniam michi adherere Deo bonum est, et ponere in Domino Deo spem meam, à quo vere et absque ulla dubitacione remissionem omnium peccatorum meorum, quamvis innumera sit multitudo, posse consequi confido, propter amorem eius, qui pius et omnipotens est, ex his quae mihi ab ipso collata sunt volo ac totis viribus concupisco Monasterium construere Sanctae ac Genitricis Dei Mariae in loco qui vocatur Gualterii juxta fluvium Segre. Qui locus, ut aiunt, antico honore primum mater Ecclesia dictus ac vocitatus, multa jam vetustate consumptus est. Hunc locum ego prefatus Ermengaudus Comes reedificare et novo scemate exaltare, honore vel opibus ditare cupiens, in primis ad construendum locum parvum ac subtilissimam census mei partem et praediorum confero. Non ut plurimi faciunt qui magno cum impetu ac rumore res suas incipiunt, et cito deficientes postponunt. Hii tales, nullam pro tali facto gratiam consequentes, pocius illudi ab aliis quam laudari merentur, juxta illum evangelicum: qui incepit et non consumavit. Ego autem non ita, sed paulatim incipiens in maius semper augmentare et crescere Deo annuente, rem quam incepero dispono. Ad prefatum ergo Monasterium incipiendo operi mille aureos in presentiarum dono. Praediorum autem quae prefato loco ad victum servorum Dei daturus sum ad presens haec trado Omnipotenti Deo et... Sanctae Mariae in manus Domni Abbatis Bernardi Coenobii Rivipollentis, et eorum qui sub eo sunt, servorum Dei, scilicet, medietatem primitiarum de campo Mascanea et de quadra de Olivare medietatem, et de quadra de Monte Alen medietatem, et de quadra de Foliola medietatem, et de quadra de Bisalduno medietatem, et de quadra Airalli Bernardi de Tolone medietatem, et de quadra Arnalli Guitardi Dautes medietatem, et de quadra Geraldi Mager et de Artman Gauzfredi medietatem. Similiter autem medietatem primiciarum de Valle magna, et de Fenestras medietatem primiciarum, et de Penellas similiter. De omnibus igitur quadris, quae sunt vel erunt in termino de Mascanca medietatem de primiciis, preter eas quae nunc veniunt ad Agremunt, et ad Almunara. Et super haec omnia omne decimum et primicias de omni laboracione, qua Comes fecerit de la serra Dalmenara versus Ispaniam, et similiter decimum et primicias de omni laboracione quae facta erit in ipsis condaminis, quae sunt de Rocabruna. Item in castro Agremunt (Agramunt; Acrimontis) unam pareliatam de terra et de vineis unde fieri valeat una tonna de vino. Haec omnia, quae supra diximus, scilicet, quae in his locis sunt vel adhuc futura sunt, preter illa quae in antea Deo inspirante daturus sum, quamvis tanto loco sufficientia esse minime videantur, tamen nunc ad presens haec quae pretulimus, dono et trado Omnipotenti Deo et Sanctae Mariae Rivipollensis Coenobii, cui jure legali ac donatione Guifredi Comitis pro Avimei locus adheret, qui vocatur Sanctae Mariae de Gualter. Hunc quidem locum ego Ermengaudus Comes, ex his quae mihi Deus dederit ad habitandum servis Dei construere volo pro redemptione animae meae et parentorum meorum. Si quis autem contra hanc cartam donationis ire vel resistere, vel haec quae diximus, aut aliquid ex his loco Sanctae Mariae auferre vobis, inquietare seu impedire per se vel per aliam aliquam personam quocumque modo voluerit, vel alios facere consenserit, nisi ignoranter fecerit, et postquam resciverit, non statim ab hoc facto resipuerit, iram Omnipotentis incurrat penam sacrilegii semper luens donec in quadruplum quod substulerit cum eadem re quam abstulerit loco Sanctae Mariae et Monachis ibi degentibus restituat et componat. = Bernardus Episcopus + qui hoc confirmo exceptis duobus... cum terminis eorum. = Fulchone Archidiaconus + = Sig+num Petri Bernardi Clerici. = Johannes sacerdos qui hoc firmo + = Ego Richardus Cardinalis, Sanctae Romanae Ecclesiae Vicarius, huius donationis cartam confirmo, et ut in nullo violetur apostolica auctoritate interdico.

Facta est autem haec carta donacionis anno ab Incarnatione Domini Milesimo Octuagesimo tertio, pridie kalendas Junii, Gregorio VII Romanae Ecclesiae kathedram Deo propicio disponente, et Massiliensi Coenobio Richardo Cardinali atque apostolicae Sedis Legato presidente, Domno scilicet Bernardo Abbate Rivipollenti presente, cuius in Deo potestati haec ad serviendum Deo tradita sunt. = Signum Ermengaudus Comes + qui hanc cartam fieri fecit et testes firmare rogavit. = Signum Adaliz Comitissae +. = Signum Arnaldi Petri +. = Signum Rodlanni Odonis +. = Signum Guillermi Isarni +. = Berengarii Raimundi signum +. = Signum Bernardi Arnalli +. = Signum Ermengaudi +. = Signum Ecardi (Echardi) +. = Signum Gauzerandi Ricardi +. = Signum Arnalli Petri +. = Signum Bernardi Airaldi + = Signum Bernardi Villamagnae qui hanc cartam scripsit Bertrandus Sacerdos et Monachus hanc transtulit cum literis rasis et superpositis in XI linea et in quinta decima.