domingo, 29 de enero de 2023

XI. Ordinationes factae in synodo celebrata per Reverendissimum Dominum Dominicum, Episcopum Ilerdensem: anno Domini millessimo CCCC. vicessimo octavo. (1428)

XI. 

Ordinationes factae in synodo celebrata per Reverendissimum Dominum Dominicum, Episcopum Ilerdensem: anno Domini millessimo CCCC. vicessimo octavo. (1428) (Vid. pág. 33).

Pastoralis cura solicitudinis nobis divinitus super cunctos populos nostrae diocesis injuncta nos invigilare remediis subjectorum animarum saluti intendere cultumque divinum ampliare districte compellit, idcirco nos D. Dei gratia Ilerdensis Episcopus cum assensu et aprobatione nostrae praesentis synodi sequentia duximus ordinanda. Primo quod propter singularem illuminationem universalis status ecclesiae quam attulerunt doctrinae excellentes sanctorum confessorum Jeronimi et Thomae de Aquino in nostra diocesi Ilerdensi perpetuis temporibus fiant octabae simplices de festo praefati Beati Jeronimi per hunc videlicet modum: pro qualibet octabarum fiat sola commemoratio de eo in vesperis et matutinis, majoritas vero sit de octabis Sancti Miquaelis. In capite autem octabarum fiant novem lectiones et VI. lectio sit de Sancto Marcho Papa.

De festo vero Beati Thomae de Aquino fiat festum duplex: officium vero eiusdem Sancti per illos qui non habent eius proprietatem, fiat de comuni unius confessoris non Pontificis. Et quia praedictum festum cadit in die Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, fiat de eis VI lectio. 

Secundo quod per totam diocesim Ilerdensem diebus ferialibus et novem lectionum in matutinis et vesperis majoribus fiant duae commemorationes ordinariae. Prima per Añam. Salvator mundi. v. Salvum fac populum tuum. Oratio: Deus qui nos in tantis periculis. Secunda per Añam. Domine Rex Deus Abraam. v. Rigans montes. Oratio: Deus in quo vivimus. Oratio: A domo tua. Diebus vero solempnibus in festis duplicibus ac infra octabas solempnes minime fiant.

Quomodo clerici presbyteri ad invicem possunt confiteri et absolvi.

Tertio quod licet per constitutionem provintialem concessum fuerit presbiteris ad invicem ab excomunicatione minori se absolvere. A peccatis vero solum concessum existat in defectum proprii curati. Nos vero ut animarum periculis obvietur omnibus presbyteris nostrae diocesis concedimus quod ad invicem a prefata minori excomunicatione et ab omnibus peccatis de quibus curati proprii potestatem habent absolvendi, sive habeant copiam sui curati sive non, se valeant absolvere.

Quarto statuhymus et ordinamus capellanus Sancti Petri, Rectori Sancti Johannis et Sancti Laurentii civitatis Ilerdensis, necnon ecclesiae infra nominatae sive Priores eorum Rectores vel Vicarii habeant et teneantur habere constitutiones provintiales et synodales sub poena viginti solidorum quam ipsos volumus incurrere ipso facto si infra unum annum a presentium publicatione numerandos.

Primo de Archidiaconorum Ilerden. ecclesia Rotensis, ecclesia Sanctae Mariae villae Montissoni, ecclesia Tamariti, ecclesia Fragae, ecclesia de Pertusa, ecclesia de Çaydino, ecclesia Dalmenar: de archidiaconatu Terraconae ecclesia de la Granadella, ecclesia Castriasinorum, ecclesia de Alcolegie de Cinqua (Alcolea de Cinca), ecclesia de Stadella (Estadilla), ecclesia de Gradibus (Graus): de archidiaconatu Benascensi (Benasque) ecclesia de Canuy (Çanuy, Azanuy), ecclesia Almunyae Sancti Johannis (Almunia de San Juan), ecclesia de Stopannya, ecclesia de Fontova, ecclesia de Benasco: de archidiachonatu Ripacurtiae (Ribagorza) ecclesia de Benavarie (Benavarre), ecclesia de Aragast. ecclesia de Plano in valle de Gistau, ecclesia de Bielsa, ecclesia de Benasch, ecclesia de Villaler in valle de Barraves.

Quinto quod omnes presbyteri in suis altaribus dum missarum solempnia celebrabunt, teneant verba consecrationis Corporis et Sanguinis Christi scripta de litera formata sive grossa.

Sexto statuimus quod in curia nostra non admittantur cesisones (cessiones) bonorum fiendae per quoscumque, nisi predictam cessionem facere voluerint predictis, juxta formam a jure civili super cessione bonorum tradita, exceptis dumtaxat clericis in sacris ordinibus constitutis. 

Septimo quia inhonesta laycis sunt valde in clericis reprehendenda, idcirco in virtute sanctae obedientiae, et sub poena quadraginta solidorum districte prohibemus omnibus clericis tam simplicibus quam constitutis in sacris ordinibus, ne in missis novis aliqua enormia seu inhonesta verbo vel facto perpetrent tam in ecclesiis quam extra. Prohibemus insuper sub eisdem poenis, ne utantur vestibus mulierum, nec monstris larnorum (certe larvarum) sive caraças utantur, nec vestibus bipartitis seu triperticatis aut nimia brevitate notatis aliquomodo utantur. Honeste autem et letanter festivare missas novas per haec non intendimus prohibere. 

Haec enim copia fuit ab eorum originali fideliter recepta et cum dicto originali per me Benedictum Ferrarii, publicum regia auctoritate notarium, regentem scribanias officialatus et vicariatus reverendi Domini Episcopi Ilerdensis comprobata fuit quae copula predicta facta et concordata in sancta synodo quae celebrata fuit per reverendum in Christo Patrem et Dominum Dominum Dominicum miseratione divina Episcopum Ilerdensem in mense decembris anno a Nativitate Domini millessimo quadrigentessimo vicessimo VIII. In quorum fidem et testimonium mei tabellionatus officii solitum hic aposui sig+num et clausi, nichil addito, nichilque remoto.

viernes, 27 de enero de 2023

X. Constitutio Alphonsi V. Aragon. Regis de non admittendis bullis Sedis Apostolicae absque Regis eiusque consilii beneplacito, an. MCCCCXXIII. (1423)

X. 

Constitutio Alphonsi V. Aragon. Regis de non admittendis bullis Sedis Apostolicae absque Regis eiusque consilii beneplacito, an. MCCCCXXIII. (1423) (Vid. pág. 32). 

Ex archiv. eccl. Illerden.

Nos Alphonsus Dei gratia Rex Aragonum, Siciliae, Valentiae, Maioricarum, Sardiniae et Corsicae, Comes Barchinonae, Dux Athenarum et Neopatriae, ac etiam Comes Rossilionis et Ceritaniae, firmum propterea decernentes divinis obsequiis sanctae matris ecclesiae tranquillo statui quem teste Altissimo summopere affectamus eiusdemque inmutabili reformationi ac bono christianitatis acomode provideri, habita super hiis nostri consilii deliberatione matura certis ex causis justis, per quam animum nostrum moventibus directionemque concernentibus predictorum quas hic haberi volumus pro sufficienter expresis, quasque nonnullis respectibus sublicemus tenore praesentis nostri generalis edicti per universas ditionis nostrae civitates, villas, loca et conterminia promulgandi, statuimus et pariter ordinamus quod officiales seu officiarii, delegati, exequutores sive comissarii ne litterae, bullae, mandata, edicta, rescripta et seu provisiones apostolicae quaecumque a Romana curia quomodolibet a cetero emanandae et ab actenus emanatae quae debitum tamen et integrum non assecutae fuerint effectum, a cetero nullatenus intra dicionem nostram praedictam recipiantur, acceptentur, presententur seu etiam admittantur aut illarum virtute quicpiam attemptetur proinde, donech per nostri maiestatem eis visis et digestis, recognitis aliter fuerit ordinatum. Ceterum ne fructus, redditus, proventus, peccuniae, res, bona et jura quaecumque meraeca Apostolicae expectantia preter sanam intentionem valeant per aliquos indebite asportari vel etiam occultari, volumus imo huiusmodi serie generaliter inhibemus de eisdem bonis et juribus, peccuniis et redditibus collectoribus aut subcollectoribus Apostolicis quibuslibet ullatenus per quospiam responderi, imo in singulis ditionis nostrae diocessibus amodo illa per personas ecclesiasticas idoneas atque fidas in eisdem singulariter per nos aut illustrem Reginam Mariam consortem nostram carissimam deputandas de jam dictis fructibus redditibus, emolumentis, peccuniis, rebus et bonis camerae Apostolicae pertinentibus et hucusque quomodocumque debitis et ab inde debendis conservandisque sub sequestro precipimus integriter responderi penitus atque tradi. Rursus ne in presentiarum vaccantibus benefficiis et officiis ecclesiasticis, etiam si de illis provisum fuerit, dum tamen provisio debitum et integrum non fuerit sortita effectum, et quae interim vaccare contingat, divinum debitumque servitium abdicetur sic vaccantibus aut ut premittitur vaccaturis, per ordinarios Praelatos tam videlicet Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, canonicos, Capitula et alios fulgentes ecclesiastica dignitate prout ad eos spectet provideatur personis idoneis et abilibus seu alias eadem benefficia et officia, donech aliter canonice provisum fuerit, regenda et administranda comitantur eisdem divino servitio nullatenus diminuto, et alienatione bonorum inmobilium et pretiossorum mobilium eis singulis interdicta, presentium serie intimantes illustri Reginae Mariae locum tenenti generali et consorti nostrae carissimae, ac reverendis et venerabilibus in Christo Patribus universis et singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, ordinum Magistris, preceptoribus, religiosis, Prioribus, Capitulis, canonicis, conventibus, Rectoribus, presbyteris, diachonis, subdiachonis ceterisque ecclesiasticis personis quacumque dignitate aut officio fungentibus, ac etiam dilectis et fidelibus nostris quibusvis gubernatoribus, baiulis, justiciis, juratis, çalmedinis, meriniis, vicariis, ceterisque officialibus et subditis nostris dictorumque officialium loca tenentibus praesentibus et futuris intra ditionem nostram predictam quoquomodo constitutis districtius mandantes sub nostrae irae et indignationis incursu aliisque poenis regali nostro arbitrio reservatis in contra facientium bonis et personis irremisibiliter infliges, quatenus littera rescripta provissiones aut officiales delegatos aut executores seu comissarios Apostolicos quoscumque praedictos nullatenus admittant, receptent, offerant seu presentent, nec earum vigore quicpiam exequi permittant, assentiant vel praesumant, quinnimo officiales, delegatos, exequutores, comissarios Apostolicos supra dictos et alias dictarum litterarum, rescriptorum, mandatorum, provissionum et scripturarum seu bullarum Apostolicarum presentatores et earum prosequutores ipsarumque ministros et notarios quorumcumque actuum in contrarium receptores una cum ipsis litteris, actibus, provissionibus, bullis, rescriptis et universis eisdem assistentibus seu quoquomodo consilium et favorem praestantibus capiant in personis ad nostram celsitudinem ubicumque fuerimus remittendos acriterque puniendos ipsorum bonis quibuslibet ad manus collectorum per nos aut illustrem consortem nostram praedictam in unaquavis ut prefertur diocesi deputandorum ipso facto penitus devolvendis, nec illi dictorum Praelatorum et ecclesiasticarum personarum nostrorumque subditorum antedictorum ad quos spectet de redditibus, juribus, peccuniis et bonis camerae Apostolicae ab actenus et ab inde etiam pertinentibus dictis Apostolicis collectoribus aut subcollectoribus aut quibusvis aliis quam collectoribus seu personis predictis per nos aut dictam consortem nostram ut premittitur deputandis respondeant nec contra presentes aliquid attemptare presumant, si poenas graves eis proculdubio infligendas cupiunt non subire, quinnimo servato tenore presentium prout ad quemlibet eorum pertinebit quoscumque his noverint aliquatenus contraire captos nobis ut praefertur remittant seu taliter puniant quod cedat coeteris in exemplum. In cuius rei testimonium praesentes fieri jussimus nostro sigillo minori munitas. Datum in Castronovo regali Neapolis die XXVIII. junii anno a Nativitate Domini M.CCCC.XXIII. = Rex Alphonsus.

IX. Constitutio Illerdensis adversus blasphemos, fornicarios et alios id genus, an. MCCCCXIV. (1414)

IX.

Constitutio Illerdensis adversus blasphemos, fornicarios et alios id genus, an. MCCCCXIV. (1414) (Vid. pág. 31.) 

Ex archiv. curiae secular. civitatis Illerdae.

Ferdinandus Dei gratia Rex Aragonum, Siciliae, Valentiae, Maioricarum, Sardiniae et Corsicae, Comes Barchinonae, Dux Athenarum et Neopatriae ac etiam Comes Rossilionis et Ceritaniae dilectis et fidelibus nostris curiae et vicario Illerdae, baiulo coeterisque officialibus et paciariis civitatis Illerdae dictorumque officialium locum tenentibus praesentibus et futuris et cuilibet ipsorum quibus pertineant infrascripta salutem et dilectionem. Exhibito coram nobis quarumdam ordinationum transumpto per probos homines et consilium generale civitatis praedictae factarum ut licuit clare nobis cuius tenor sequitur per haec verba:

Les ordinacions sequents foren feytes per alscuns prohomens per lo consell general de la ciutat elets, è actoritzades per lo honorable en Johan Civera Donzell lochtinent de cort de Leyda per lo molt alt Senyor Rey. Primerament que tot hom alcavot que tingue fembra, que per huy tot dia haien buydat la ciutat, sots pena de esser be açotat. Item que alguna fembra publica no gos acollir algun alcavot, sots pena de esser açotada. Item mes stablex è ordene que tota persona que jurara alscuns membres de Deu, ne de la Verge Maria, sie encorregut en pena ò ban de vuit sous, ò de vuit açots, los quals hage apendre en la plaça. Item que tota persona qui blasfemara, despicara, ne maldira de Deu, ne de la Verge Madona Santa Maria, ni de Sants ni de Santes sapien que aquell aytal qui semblants blasfemies dira, correra la vila ab grans açots, è ab un grafi en la lengua. Item qui jurara algun menbre de Sants ni de Santes, que sie encorregut en ban ò pena de X. sous, o de X açots prenedors en la plaça. Item que tota persona que hoyra dir ò jurar les coses dessus dites, ho haie denunciar als cort è pahers de la dita ciutat sots pena de V. sous. Item mes han establit è ordonat per fortificar les dites coses que la cort è pahers ò altre official al qual ò quals sera dit algu haver jurat ò blasfemat en la manera de sus dita que lo dit cort è pahers ò altres officials haien à tenir secret è no gossen dir lo nom de aquell qui li haura denunciat aquell qui jurat haura. E si lo contrari per los dits officials ò alguns dells ser la (será) feyt que ipso facto sie encorregut en pena de periuri, com los dits cort è pahers haien jurat à Deu e als Sants quatre Evangelis les dites coses tenir secretes. Item que negun hom de qualsevol ley ò condicio sia no gos tenir amiga vulles sie sclava ò altra qualsevol de la qual se serves, qua carnalment dins la ciutat è lochs de la contribucio de aquella ans tots aquells quin tinguen manifestament ò amagada dins spay de tres jorns aquelles hagen alexar (a lexar) sots pena de cinquanta morabatins, ò de rebre cinquanta açots. Item que tota dona que tindra amichs vulles sie religios, prevere, clergue ò lech de qualsevol ley ò condicio sie aquells haie alexar è se haga à separar dells dintre tres jorns apres la publicacio de la present crida: en altra manera que correra la villa ab grans açots. Item que algun hostaler ò hostalera no gos tenir en son hostal alguna fembra que face ò comete adulteri de son cors, que aquella haie à gitar de son hostal è darli repulsa dins spay de tres dies primers vinents sabents que si lo contrari sera feyt sera encorregut en ban ò pena de cinchcents sous, ò de cinchcents açots, è ultra aço la dita fembra correra la villa ab grans açots. Empero en aquesta ordinacio no volem esser compresos lo hostaler ò hostalers del Bordell. Item que alguna fembra que face peccat de son cors notoriament no gos estar en alguna part de la ciutat sino en lo Bordell publich, sabent que si lo contrari fara per cascuna vegada correra la ciutat ab grans açots. Item que neguna persona de qualsevol ley, estament ò condicio sia no gos jugar à alguna natura de joch, exceptat joch de balesta, è esquachs, de fardo vel alfardo, dart, ò lança, è qui contra fara LX. sous li costara per cascuna vegada o LX. açots los quals li seran dats en la plaça de la Paheria sens tota merçe. Item que neguna persona de qualsevol ley, stament, ò condicio sie no gos ensellar neguna bestia de carrech en dia de diumenge ò de festa manada per fer negunes coses manualment, sidonchs no anave ò venie de romiadge, è qui contra fara X. sous li costara è ultra la pena sera cremada la aubarda, ol bastat que portara. Item que tot hostaler ò hostalera sie tengut de denunciar als traginers qui en lurs hostals possaran que no gossen ensellar ni carreguar en dia de diumenge ò festa manada per la iglesia sots pena de deu sous jaques. Item que neguna persona de qualsevol ley, estament ò condicio sie no gos abrir en dia de diumenge ò festa manada degun obrador per vendre ni comprar si donchs no eren medicines, è qui contra fara X. sous li costara. Item mes avant per ço que les fembres publiques pus facilment puxen exir dels Bordells per ço los dits cort è pahers manen que negun hom de qualsevol condicio sia no gos fer amiga ni asi matex apropriar alguna de les dites fembres tinent aquella en Bordell ò en hostal ò en altre loch, com no sie legut à algu fer propri de la cosa comuna, è que si algu sera trobat que fembra de Bordell tingue ni de son mal guany visque, que tant tost sie de la ciutat, axi com à alcavot publich de aquella exelat, certificants que si apres seran trobats sera procehit contra aquells aytals segons la forma de la constitutio à la ungla.

Excellentiae nostrae regali pro parte universitatis praemissae humiliter extitit supplicatum ut ordinationes jam dictas ob reverentiam et honorem individuae Trinitatis et tocius curiae supernorum, vitiorum extirpationem, multiplicium animarum salutem, ac statum foelicem omnium in praemissa degentium civitate nec inmerito quipe factas servari facere districte ac fortiter mandaremus, Nos ergo visis ac plene recognitis ordinationibus supradictis supplicationi huic juste et consone rationi liberaliter ac benignius inclinati aprobantes et laudantes ordinationes ipsas ut Deo ac nobis acceptas et salubres ac utiles quidem valde reipublicae et singularibus universitatis pretactae dicimus et mandamus vobis et cuilibet vestrum de certa scientia et expresse sub incursu nostrae indignationis et ira poenaque mille florenorum auri de Aragonia, si inobedientes aut negligentes fueritis, circa ista irrimisibiliter habendorum et nostro applicandorum erario: quarum ordinationes predictas, omnia et singula in eis contenta tenentes et inviolabiliter observantes per quoscumque dictae civitatis incholas seu degentes in ea cuiuscumque status sexus legis aut condicionis existant cum impositionibus poenarum ingentium vestro inponendarum arbitrio quas per vos ad quem seu quos spectet exhigi et levari volumus et juvemus absque aliqua gracia et mercedi, et alias quibus decet preturae viribus teneri et servari faciatis ad unguem absque interpretatione quaqumque debite corrigendo et puniendo in praedictis quoslibet delinquentes ac mandando et faciendo voce praeconis per dictae civitatis loca debita ordinationes easdem semel anno quolibet publicari, ut omnibus innotescant et aliquis ignorantiam de ipsis non valeat allegare. Datum in villa Montis albi octava die octobris anno a nativitate Domini MCCCC. quarto decimo.