martes, 31 de enero de 2023

XLI. Reconciliatio cuiusdam clerici apostatae ecclesiae Barcinon. an. MCLX. (1160)

XLI.

Reconciliatio cuiusdam clerici apostatae ecclesiae Barcinon. an. MCLX. (1160) (Vid. pág. 132.)

Ex arch. eiusd. eccl. lib. 3. Antig. fol. 13. núm. 30.

In Dei nomine ego Arnallus de Palaciolo recognoscens me esse culpabilem quia postposito clericatu ad vias seculi transieram, et a consortio et a comunitate Barchinonensis ecclesiae impudenter recesseram, veni ante praesentiam Guillelmi venerabilis Barchinonensis Episcopi et omnium canonicorum eiusdem ecclesiae, atque humiliter veniam petii, et requisivi, ut cum eis participarem in domo Domini. Qui misericordia moti precibus meis condescendendo, diligenter adquieverunt. Ideoque ego jam dictus Arnallus equo animo ac spontanea voluntate concedo atque promitto Domino Deo et praefatae ecclesiae Barchinonensi et Episcopo supra scripto, et omnibus canonicis, quatenus mandatum et obedientiam, quam mihi modo imponunt, fideliter et absque ulla rebellione compleam et perficiam, ab isto videlicet proximo Pascha usque ad aliud sequens. Quod si infra praedictum temporis spatium hoc infringere aut transgredi praesumpsero, aut post completam obedientiam et mandatum modo injunctum iterum relicto clericatu ad seculum rediero, ex tunc omnino derelinquo, diffinio et evacuo canonicae Barchinonensi et Episcopo atque canonicis ipsam quotidianam prebendam canonicalem quam michi ad praesens sua pietate restituunt, simul et totum honorem in termino Palacioli progenitorum meorum largitione Barchinonensi canonicae pertinentem; ita quod ulterius ego, aut nullus homo vel femina per me aut per meam vocem hoc nullatenus repetamus vel requiramus. Ego igitur iam dictus Episcopus cum omni clero Barchinonensi recipio te praefatum Arnallum pro immoderato excessu tuo poenitentem et satisfacientem, ea scilicet interposita conditione, ut in ordine clericatus de coetero honeste remaneas, et obedientiam atque mandatum, quod tibi imponimus obedienter adimpleas et perficias, scilicet ut ab hac proxima festivitate Paschali usque ad alteram sequentem in choro, in claustro, in refectorio, in dormitorio assidue maneas; ita quod infra praedicti temporis spatium ultra januas ecclesiae, et portam canonicae atque ostium cimiterii nulla occasione die vel nocte procedas, exceptis processionibus vel exequiis ingruentibus. Facta vero iam dicta penitentia dabimus tibi de honore nostrae canonice, aut illum scilicet honorem qui fuit patris tui, aut tantum de alio honore nostrae canonicae, unde debebis esse paccatus. Et hoc per comunem laudem nostri Capituli, et amicorum tuorum. Quem honorem habebis, et possidebis per nostram canonicam in vita tua, dum in clericatu remanseris absque aliquo impedimento vel detrimento, sine alienatione quam inde non facias. Si autem, quod absit, jam dictum mandatum et obedientiam non compleveris, aut post completam penitentiam rursus spreto ordine clericatus ad saecularem et laicalem vitam redieris, statim supra dicta omnia inrecuperabiliter amitas, et a consortio et fraternitate nostra in perpetuum alienus existas. Est autem praedictus honor in termino Palacioli, et villae Piscinae, et Martorelles, et in Barchinonensi territorio et in diversis locis. Insuper ego jam dictus Arnallus de Palaciolo diffinio et dimito, et omnimodis solvo omnes alias cartas et convenientias sive scriptas, sive non scriptas, quas hactenus Barchinonensi canonicae feci. Et ut haec, quae posterior est, firmior habeatur sicut superius scriptum est, ita concedo, et laudo, et subscriptione nominis mei propria manu confirmo. Facta carta VIII. idus aprilis anno ab Incarnatione Domini M.C.LX. regnique Ledovici Jun. XXIV. = Sig+num Arnalli de Palaciolo qui ista supra scripta confirmo, et laudo.  = Sig+num Pontii de Osor. = Sig+num Bernardi Monetarii. = Sig+num Petri Monetarii, filii eius. = Sig+num Johannis Bovis, baiuli Comitis. = Sig+num Petri Arberti Poncii. = Sig+num Arnalli de Cannelles. = Sig+num Raymundi de Monte rotundo. = Sig+num Poncii subdiachoni, filii Poncii de Osor. = Sig+num Guillermi Catalanni. = Sig+num Guillermi, Barchinonensis Episcopi. = Sig+num Poncii scribae, qui hoc scripsit die et anno quo supra.

lunes, 30 de enero de 2023

XL. Donatio cujusdam almuniae a Berta, Regina Aragonum monasterio Alaonensi facta an. MCXXV. (1125)

XL. 

Donatio cujusdam almuniae a Berta, Regina Aragonum monasterio Alaonensi facta an. MCXXV. (1125) (Vid. pág. 125.)

Ex arch. monast. Alaonen.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Berta Regina libenti animo et spontanea volumptate pro remissione peccatorum meorum dono Deo et Beatae Mariae Alaonis et Bernardo Abbati et cunctis successoribus suis almunia nostra quae est inter Berbegal et Monte Rog, cum totis terminis quos abet, ut abeat et possideat eum Alaonensis ecclesia francha et ingenua salva fidelitate Regis Aragonis. Et advenit michi de donacione Domini mei Regis Petri, mariti mei. Ego Berta Regina laudo et confirmo hoc donum, ac de manu mea facio hoc Ber+ta signum in carta. = Sig+num Belasc Fortunio testis. = Sig+num Galin Belasc testis. = Facta carta ista era M.C.LXIII. regnante Domino nostro Jhesu Christo et sub eius imperium Antefoso (Alfonso) cognato meo in Pampilona et in Aragone, in Superarvi et in Ripacurcia, me autem regnante in Murello et in Auvero et in Aierb, Sfortung Lobiç in Loar et in Boleia, Sforti Ortiç in Petra Seleç, Episcopus Domnus Raimundus in Barbastro, Episcopus Domnus Stephanus in Osca, Sancio Comite in Pampilona. = Ego Johannes per jussionem Dominae Berta Regina hanc cartam scripsi, et hoc signum + feci.

XXXIX. Charta donationis ecclesiae S. Bartholomei castelli de Calasanz monasterio Alaonensi, facta a Pedro Aragonum Rege: an. MCIV. (1104)

XXXIX.

Charta donationis ecclesiae S. Bartholomei castelli de Calasanz monasterio Alaonensi, facta a Pedro Aragonum Rege: an. MCIV. (1104) (Vid. pág. 125).

Ex arch. eccl. monast. Alaon. 

In Dei nomine. Amen. Ego Petrus Rex Aragon. in Dei laudem, Deiparaeque reberentiam facimus hanc cartam elemosinariam tibi Benerabili Arnaldo Abbati aliisque monachis in tua societate Deo serbientibus in monasterio Alaoni, de ecclesia Sancti Bartholomei in ipso castello loci de Calasanz nuper a me edificatam perpetuo possidendam, cum parte decimarum et aliorum jurium plenitudine, ut pro cursu vitae vestrae successorumque vestrorum celebretis, gratiasque Deo agatis pro tantis mihi bonis concessis, maxime in expugnatione loci et castelli de Calasanz, quod adjuvante Deo Diboque Bartholomeo cepimus die XXIII mensis augusti, anno Domini M.C.II. (1102) Quod si ego aut aliquis ex propinquis meis vel personis … ista carta elemosinaria in duplum componat, insuper ira incurrat per eum, et de liminibus Sanctorum extraneus eficiat, et cum Juda Escariot partem accipiant. Facta hac carta die XIX mensis junii anno regni nostri X. M.C.IIII. eam manu propria subsignamus et anuli nostri impressione signari jussimus. = Sig+num Petri gloriosi Regis. = Sig+num Altonis, secretarii praestantissimi Regis Petri Primi, qui hanc cartam signari et firmari jussit.