XL.
Donatio cujusdam almuniae a Berta, Regina Aragonum monasterio Alaonensi facta an. MCXXV. (1125) (Vid. pág. 125.)
Ex arch. monast. Alaonen.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Berta Regina libenti animo et spontanea volumptate pro remissione peccatorum meorum dono Deo et Beatae Mariae Alaonis et Bernardo Abbati et cunctis successoribus suis almunia nostra quae est inter Berbegal et Monte Rog, cum totis terminis quos abet, ut abeat et possideat eum Alaonensis ecclesia francha et ingenua salva fidelitate Regis Aragonis. Et advenit michi de donacione Domini mei Regis Petri, mariti mei. Ego Berta Regina laudo et confirmo hoc donum, ac de manu mea facio hoc Ber+ta signum in carta. = Sig+num Belasc Fortunio testis. = Sig+num Galin Belasc testis. = Facta carta ista era M.C.LXIII. regnante Domino nostro Jhesu Christo et sub eius imperium Antefoso (Alfonso) cognato meo in Pampilona et in Aragone, in Superarvi et in Ripacurcia, me autem regnante in Murello et in Auvero et in Aierb, Sfortung Lobiç in Loar et in Boleia, Sforti Ortiç in Petra Seleç, Episcopus Domnus Raimundus in Barbastro, Episcopus Domnus Stephanus in Osca, Sancio Comite in Pampilona. = Ego Johannes per jussionem Dominae Berta Regina hanc cartam scripsi, et hoc signum + feci.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.