XXVII.
Novum decretum super jure monasterii Alaonensi in ecclesiam S. Joannis de Elins. an. MCLVIII. (Vid. pág. 117.)
Ex archiv. Fratr. Praedicat. Illerdens.
Hoc est translatum a quodam instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum II. idus februarii anno Domini M.CCC.XX.II. cuius tenor talis est. Haec est memoria judicii quod judicavit Guillermus, Illerdensis Episcopus apud Rotam de contentione quae erat inter Abbatem Alaonis, Poncium et Raymundum Archidiachonem. Praedictus Raymundus Archidiaconus est conquestus de Abbate prefato Poncio dicens quod injuste auferret sibi dominacionem in ecclesia de Elins, videlicet stabilimentum, coenam, mensuraturas de ipso graner, pregariam, fidancias clericorum et placitos et prohibicionem in clericos et in ecclesia. Quibus quaerimoniis Abbas ita respondit. Ecclesia, inquid, de Elins cum omnibus suis pertinentiis et ecclesia de Nercia (vel Nercera) similiter Poncius bonae memoriae Barbastrensis Episcopus consilio et voluntate clericorum suorum in die dedicationis ecclesiae Sancti Salvatoris et Sancti Bartolomei de Calasanz dedit cum scripto monasterio Alaonensi et Abbati Bernardo et eius successoribus. Quam ecclesiam praefatam ex tempore predicte dedicationis usque hodie Abbates Alaonis et monachi tenuerunt et constituerunt ad suam voluntatem nullo inquietante absque ullo censu, excepto tempore quo Alegret, proditor de Castrassenas abstulit se ipsum et ecclesiam quam per manum Abbatis Alaonis tenebat, tradidit in manu Raimundi Auriol Archidiachoni. Quibus rationibus auditis Domnus Guillermus suprascriptus Episcopus in Rotensi locutorio presentibus canonicis scilicet Guillermo Bonifilii Priore, Ramundo de Montaga Archidiachono, Bernardo Amelii Archidiachono, Guillermo Sacristano, Petro Abbate Lavascensi, Otone canonico, Bernardo del Cepil, Pere de Tonera, Pere Mir de Josef et aliis multis ore proprio Episcopus judicavit ut ecclesia de Elins ab Abbatibus Alaonis ita juste adquisita et longo tempore possessa jure hereditario et perpetuo haberetur, et Abbates suo arbitrio et voluntate stabilirent ad honorem et servitium Dei. Archidiachonus autem tantum habeat ibi coenam semel in anno, scilicet tribus equitantibus et pueris suis. Aliter autem neque stabilimentum neque mensuraturas neque pregariam neque fidancias clericorum neque placitos neque prohibicionem in clericos nec in ecclesiam ullo modo requirat. Set si querimoniam habuerit de clericis, Abbas Alaonis faciat illi directum. Quod si Abbas noluerit illi directum facere, ipse Archidiachonus habeat potestatem suspendere clericos ab officio divino, sed ecclesia non prohibeatur hac ratione. De ecclesia autem si Episcopus aut Archidiachonus voluerit ut cesset ab officio aliqua justa ratione, aut excomunicare voluerint, non clericis in eadem ecclesia manentibus, sed Abbatem Alaonis suis litteris ammoneat, ut faciat cessare ecclesiam a divino officio. Hoc autem actum est anno Incarnationis Domini M.C.LVIII. apud Rotam peracto sinodo sabbato VIII. kalendas novembris. Raimundo Berengario Comite dominante in Barchinona et in Aragone et in Ripacurcia. = Bernardus Sacerdos rogatus scripsit et hoc signum + fecit. = Sig+num mei Petri de Orto, notarii publici Ariney qui hic pro teste me subscribo cum raso et emendato ubi dicitur Signum mei. = Sig+num mei Petri de Arenio, publici notarii eiusdem loci Arenii qui hic me pro teste subscribo. = Ego Dominicus Maço, notarius publicus Supetrae hoc transumptum scripsi et in formam publicam redegi cum esmendatis in prima linea ubi dicit anno, et in XVII. linea ubi dicitur ibi et meum sig+num feci.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.