domingo, 22 de enero de 2023

XVI. Testamentum magistri Radulfi, an. MCLXXXVII. (1187)

XVI.

Testamentum magistri Radulfi, an. MCLXXXVII. (1187) (Vid. pág. 64.)

Ex archiv. eccl. Ilerden. 

In Dei nomine: ego magister Radulfus facio meum testamentum in potestate Archidiachoni et Prioris, et magistri Renaldi et Bernardi de Calidis. Primum relinquo prepositurae Sancti Andreae CC.XXIIII. solidos quos persolvi de meo proprio pro eadem prepositura, et prepositura madii relinquo omnes illas meas domos quas habeo in zuda cum una tona et cum omnibus aliis meis arreamentis quae habebam, quando emparavi preposituram Sancti Andreae, exceptis pannis. Et relinquo altari ecclesiae Sanctae Mariae Ilerdensis meum Psalterium et Epistolas Pauli et omnes alios meos libros Divinitatis. Alios vero libros meos mando vendi, et precium eorum distribui pauperibus. Dimitto confratriae clericorum capapelle meum et garnacham, et de pretio eorum dentur X. solidi duobus capellanis confratriae. Item relinquo prepositurae madii duo mantilia et duo tersalia, et dimitto hospitali Petri Molendinarii (Pere Moliner, Pedro Molinero) unum lectum bene munitum, et de vino quod habeo apud Zudanellum relinquo V. solidos maiori capellano et tres minori, et quod remanserit relinquo operi ecclesiae de Zudanello. Et sellam meam relinquo Priori et aliis V. presbiteris ecclesiae Sanctae Mariae: Prior habeat tertiam partem, et quod remanserit dividatur inter jam dictos V presbiteros comuniter. Et relinquo Guillermo scribae meam capam blavam cum manicis. Et relinquo operi ecclesiae de Granadela X. solidos, et capellano de Granadela (Granatellam, Granadella) V. solidos et I. caligeras de celesti. Et relinquo Domino Episcopo XX. solidos pro suo quarto; et iterum relinquo ei X. solidos. Et relinquo Mariae servienti meae X. solidos pro sua soldada et pro suis vestibus; et de V. morabatinos quos debebat mihi canonica pro prepositura madii relinquo eidem prepositurae IIII. morabatinos et quintum morabatinum relinquo Rufo scolari Sancti Andreae. Et V. solidos confratriae pro vigilia et pro psalteriis. Et omnes isti denarii persolvantur de meo blado. Et de XX. solidos quos mihi debebat G. Archidiaconus relinquo X. solidos Bernardae de Solario, et Poncio de Cledelis III. solidos, et A. gramatico II. solidos, et V. solidos operi claustri cum remanent de meo blado supra dicto. Et XV. solidos quos mihi debet Bernardus de Acrimonte relinquo meo filiolo, filio suo. Et dimitto filiolo meo, filio A. de Castellione omnes meas oves et capras quas pater eius habet et tenet pro me. Et relinquo G. Archidiachono suas summas quas de ipso tenebam in pignore. Et Priori relinquo similiter illas sententias quas de ipso tenebam in pignore. Facta ista carta anno Domini M.C.LXXXVII. tercio idus marcii. = Hoc Radulfi signum + probat hoc factum fore dignum. = Signum + Arnaldi Ilerdensis Prioris et Sacristae. = Sig+num Bernardi de Calidis (Caldes). = Sig+num Arnaldi gramatici qui scripsit mandato magistri Radulfi.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.