XX.
Constitutio super custodia panni Domini nostri Jesu Christi in ecclesia Illerdensi edita anno M.CCC.XXIV. (1324) (Vid. pág. 72.)
Ex libr. Constitut. eccl. Illerden. fol. 44.
Innefabilis Salvatoris Domini Dei nostri Jhesu Christi clementia intimae caritatis affectu inter multiplices gratias quibus Ilerdensem ecclesiam honorifice decoravit, praetioso panno quo ipse Christus filius Dei vivi fuit totus involutus in terris, eundem pannum recondendo in dicta ecclesia Ilerdensi, eam insignivit pariter et ditavit ut ipsi filio Dei gloriosi suis servitoribus amabilis, suo populo devota et cunctis fidelibus honorabilis memorata Ilerdensis ecclesia redderetur. Verum cum propter importunas seu inpressivas preces aliquorum magnorum dominorum quibus aliqua frusta abscisa de dicto panno fuerunt data, dictus pannus fuerit minoratus seu etiam decurtatus, et praesumatur amplius minorari in dictae ecclesiae et populi scandalum seu etiam detrimentum, nisi oportuno remedio succurratur, ideo hac pia et sancta constitutione sanctimus et in perpetuum volumus ac irrevocabiliter ordinamus quod non liceat nobis Episcopo nec Capitulo nec cuivis de Capitulo vel extra comuniter vel divisim, publice vel occulte, vel quocumque alio colore quaesito accipere, dividere, scindere, dare, concedere, seu scindi vel decurtari permittere aliquid de dicto precioso panno Domini nostri Jhesu Christi pro nobis ipsis comuniter vel divisim seu pro aliqua persona, etiam si pontificali, imperiali vel regali prefulgeat dignitate seu cuiuscumque praeheminentiae, conditionis seu status existat, sola Sede Apostolica excepta, cui tenemur in omnibus obedire, sed ipsum pannum preciosum servare de coetero et custodire illibatum omni machinatione, fraude seu dolo cessantibus. Et ut praesens statutum seu constitutio firmiter observetur nos Poncius Dei gratia Episcopus, Gilabertus de Crudiliis Sacrista, Petrus Molinerii, Archidiaconus Ripacurciae, G. de Solerio, Ja. de Rege, Bernardus de Plicamanibus, Peregrinus de Fontova, G. Aranyonis, Ferrarius de Curtibus, doctor decretorum, et R. G. de Fabrica, canonici Ilerdenses per nos et successores nostros promittimus et juramus ad Sancta Dei Evangelia coram nobis dicto Episcopo posita et a nobis de Capitulo propriis manibus tacta dictam constitutionem seu statutum inviolabiliter observare, et quantum in nobis fuerit ab aliis facere observari, et non contravenire palam vel occulte. Sic Deus nos adiuvet et praedicta Sancta Dei Evangelia.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.