XXX.
Charta electionis Petri de Albalato, Episcopi Illerdensis, an. MCCXXXVI. (Vid. pág. 135.)
Reverendo in Christo Patri ac Domino G. Dei gratia Terrachonensi electo R. Suavis Prior et totum Capitulum Ilerdense salutem et reverentiam debitam et devotam. Justus est Dominus in omnibus viis suis et in omnibus operibus suis sanctus. Res quidem agitatur miraculi, et gaudendum est singulis in generationibus populorum. Attendite igitur Pater misericors, et laudate Dominum quia magnifice fecit. De coelo enim prospexit ad restauracionem suae ecclesiae Ilerdensis quae tam potenti quam etiam digno nuper viduata Pastore, videlicet, Berengario inclitae recordationis Episcopo viam universitatae carnis ingresso, videbatur undique auxilio destituta. Convenientibus siquidem nobis canonicis universis ad tractandum de substitutione Pontificis ut per celerem substitutionem morbo plusquam caduco, quem ex morte memorati Episcopi mater nostra ecclesia contraxerat, mederetur, et ne pro deffectu Pastoris gregem dominicum lupus rapax invaderet, aut in facultatibus suis viduata ecclesia laberetur, nec non ut occurreretur periculis animarum, et subiectarum ecclesiarum indempnitatibus caveretur. Post multiplicem electionis tractatum in hominem qui nostro conveniebat proposito occulos direximus puro et ecclesiastico delinitos collirio, nulloque caligine caligantes. Hominem utique cui aetatis maturitas, morum gravitas et competens quinnimo eminens litterarum scientia suffragatur; qui etiam in se ipso potest ostendere, qualiter subditos in domo Dei oporteat conversari, electa itaque una de formis canonicis quae visa fuit singulis expedire, magistrum Petrum Sacristam nostrum electione per divinam inspirationem absque vicio celebrata, nobis concorditer elegimus atque unanimiter praefecimus in Pastorem. Quam quidem electionem supplicantes petimus ut confirmare dignemini ex suscepti cura regiminis et officio pietatis. Denique per presens decretum formam continens praeelectam circumspectionis vestrae prudentiae tam de processu electionis quam etiam forma vobis plena certitudo constare poterit. Quod quidem sigillo Capituli insignitum propriis subscripcionibus curavimus roborare. Quod est actum pridie idus octobris anno Incarnationis Christi M.CC.XXX. sexto. = Sig+num R. Suavis Prioris qui electioni interfui et consensum praebui. = Ego P. Vitalis Rippacurcensis Archidiachonus qui electioni interfui et consensum praebui confirmo. = Signum Petri, fratris Dominis J. Regis Aragonum qui electione interfui et consensum praebui et hoc + feci. = Sig+num R. Cappellant Sancti Petri et canonici Ilerdensis qui interfui electioni ei consensum prebui. = Ego P. de Zarocha, Ilerdensis canonicus qui electioni interfui et consensum praebui sub+scribo. = Ego B. Vitalis, Ilerdensis canonicus qui electioni interfui et consensum praebui sub+scribo. = Ego B. Repositarios, Ilerdensis canonicus qui electioni interfui et consensum praebui sub+scribo. = Sig+num Fortui de Albalato, Prioris ecclesiae Sanctae Mariae Montissoni et canonici Rotensis qui huic electioni interfui et consensum praebui, et proprio signo meo corroboravi. = Sig+num Guillermi de Conudella (Cornudella), Rotensis Sacristae qui huic electioni interfui et consensum prebui et proprio signo meo corroboravi. = Sig+num Bertrandi de Cornudella, Rotensis camerarii qui huic electioni interfui et consensum praebui et proprio signo meo corroborari (corroboravi). = Sig+num Raimundi, Rotensis canonici qui huic electioni interfui et consensum praebui, et proprio signo meo corroboravi. = Sig+num Bernardi de Avellana, Rotensis canonici qui huic electioni interfui et consensum praebui et proprio signo meo corroboravi. = Sig+num Bernardi de Zaclusa, Praecentoris Ilerdensis qui electioni interfuit et consensum praebuit. = Ego magister Matheus, Archidiachonus Terrantone huic electioni interfui et consensum praebui et hoc sig+num posui. = Ego Berengarius, Archidiachonus Ben., qui electioni interfui et consensum prebui per oblatum +. = Ego Guillermus Vitalis electioni interfui et consensum praebui et ideo subscribo. = Ego Petrus de Lerato, Ilerdensis camerarius qui electioni interfui et consensi subscribo. = Sig+num Guillermi de Acuta, Ilerdensis canonici qui electioni interfui et consensum praebuit. = Ego Bernardus Anatyarii, canonicus Ilerdensis qui electioni interfui et consensum praebui subscribo. = Ego R. de Angularia, Ilerdensis canonicus qui huic electioni interfui et consensum praebui subscribo. = Ego magister G. Ilerdensis canonicus qui huic electioni interfui et consensum praebui subscribo et hoc sig+num pono. = Bernardus de Juneta, Ilerdensis canonicus qui huic electioni interfui et consensum praebui hoc firmo et hoc + pono. = Ego P. Ilerdensis canonicus et succentor subscribo et hoc sig+num pono. = Berengarius Bardina, notarius publicus Ilerdensis scripsit hoc, et hoc sig+num fiete, set rasit et scripsit in secunda linea ubi dicitur etiam, et in octava ubi dicitur concorditer.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.