domingo, 19 de febrero de 2023

III. Litterae Sancti Ollegarii, Archiepiscopi Tarraconensis de dono civitatis Tarraconae facto Comiti Roberto, an. MCXXVIII

III.

Litterae Sancti Ollegarii, Archiepiscopi Tarraconensis de dono civitatis Tarraconae facto Comiti Roberto, an. MCXXVIII (1128) (a: Hanc cartam denuo post Floresium in lucem proferimus, tum quod maximi momenti sit, tum potissium quod mendis scateat apud illum scriptorem plurimis, eamque ad autographi fidem et puritatem restituendi occasionem habuimus.)

(Vid. pág. 75.)

Ex autogr. in archiv. ejusdem ecclesiae.

Ollegarius Dei dignatione Tarraconensis metropolis dispensator omnibus in Christo fidelibus. Notitiae cunctorum innotescere desideramus qualiter illustris Comes et Marchio Barchinonensium et Provintiae Raymundus ob amorem Dei dedit, et tradidit per scripturam suae libertatis Deo et Ecclesiae Tarraconensi, quae caput est ecclesiarum totius citerioris Hispaniae, et nobis et successoribus nostris civitatem Tarraconensem ad restaurandum, et libere habendum, et possidendum, et disponendum in beneplacito nostro, sicut in scriptura, quam inde nobis fecit, plenius cognosci potest. Piae quoque memoriae Gelasius et Calixtus, Romani Pontifices benignitate sua metropolitanam dignitatem nobis concedendo, eandem Comitis concessionem suis nihilominus scriptis confirmarunt. Ea propter nos divina clementia confisi, ipsius civitatis restaurationi operam dando, ad honorem Dei et Ecclesiae ejus, consilio et favore praedicti Raymundi Comitis et suffraganeorum Episcoporum et nobilium terrae, et instantia praecipue Domni Raymundi, Ausonensis Episcopi, te, venerabilem virum, et strenuum militem ipsius ecclesiae et nostrum hominio, et sacramento fidelem, carissime Rodberte, ipsius civitatis Principem constituimus. Te nimirum et tua omnia ad hoc exposuisti, ut Deo et Ecclesiae ejus semper ibi servias, et tuam in defensionem christianitatis militiam exerceas. Unde ad honorem Dei et Terraconensis Ecclesiae, et nostram nostrorumque successorum fidelitatem, donamus et tradimus tibi ipsam civitatem cum territorio suo, sicut in carta praefati Comitis terminatur, ad restaurandum, habendum et possidendum, tuisque successoribus, ut disponas et regas et judices homines, qui illuc convenerint, cum timore Dei et justitia, secundum leges et bonas consuetudines, quas ibi communi consilio constituerimus. Donamus etiam tibi tolonea et ledas (led-das) et usaticos, quae ad Principem pertinent, tam de terra, quam de mari. Tibi autem et successoribus tuis, quibus post te hunc honorem habendum concesserimus, nulla erit licentia alicui extraneae potestati donare, vel alienare haec, neque alicui, nisi illi, qui ita sit fidelis et solidus homo noster et nostrae ecclesiae, sicut tu. Retinemus vero ad portionem nostram et dominicaturam nostram omnes ecclesias, et ecclesiastica jura, et ecclesiasticas personas, et familias nostras et clericorum, sive monachorum, et omnes qui ecclesiastica praedia incoluerint, et omnes qui in domibus vel possessionibus ecclesiasticis habitaverint; ita ut in his omnibus nullus Princeps, vel inferior persona layca praesumat aliquid judicare, exigere vel distringere, seu disponere ullo umquam in tempore absque nostro jussu. In omnibus quoque quae tibi Principi concedimus, retinemus, omnes decimas tam de terra quam de mari, domorum videlicet et villarum, castrorum et forticiarum, quae ibi sunt, aut erunt, coeterarumque possessionum: decimas quoque fructum terrae, et animalium, et piscium, et de praedis et cavalcatis de omnibus proventibus, quae ad te Principem per nostram donationem ipsius principatus accesserint. Propter haec omnia beneficia, quae mihi concedit liberalitas vestra, ego quoque Rodbertus, vester fidelis homo, convenio Deo et ecclesiae Tarraconensi et vobis Dompne Ollegari, Archiepiscope, ut ab hac die et deincebs sim vester fidelis homo sine aliquo dolo de corpore vestro et de omni honore quem hodie habet ipsa ecclesia, et vos habere debetis, et nominatim de his, quae in dono, quod mihi fecistis, retinetis, et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis, quae ad vos pertinent vel pertinere debent. Convenio quoque vobis ut secundum meum posse et sensum contendam restaurare ipsam civitatem, et defendere illam, et omnem vestrum honorem, et guerreiare omnes homines, qui justitias et jura ecclesiae et vestra et ipsius civitatis tollere, vel minuere tentaverit, et observare justitiam, sicut superius constituistis. Si qua igitur in crastinum persona ecclesiastica vel saecularis contra hanc nostrae donationis et vestrae convenientiae paginam venire praesumpserit, componat alteri parti cui injuriam inferre tentaverit, libras auri triginta, et postmodum haec pagina perenniter robur suum obtineat. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M.C.XXVIII. pridie idus martii. = Ollegarius Dei gratia Tarraconensis Archiepiscopus. = Sig+num Roberti Principis. = + Raimundus Dei gratia Ausonensis Episcopus. = Sig+num Arnalli sacerdotis, atque Decani. = Juro ego Rodbertus Tarraconensis Princeps tibi Domino meo Ollegario ejusdem civitatis Archiepiscopo, quod ab hac die, et deincebs fidelis homo et solidus ero tibi et ecclesiae tuae, et faciam et attendam tibi omnes convenientias, quas tibi conveni, sicut scriptae sunt inter me et te, per fidem sine enganno. Et si forte, quod absit, in his per incuriam delinquero, infra triginta dies, ex quo ammonitus fuero, vobis satisfaciam per Deum et haec sancta quatuor Evangelia.

viernes, 17 de febrero de 2023

II. Consecratio ecclesiae S. Martini de Sorbed prope Terraciam, an. MXCVI.

II.

Consecratio ecclesiae S. Martini de Sorbed prope Terraciam, an. MXCVI. (1096) (Vid. pág. 20.) 

Ex arch. priorat. S. Petri de Terrac.

Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millessimo nonagessimo VI. era millessima centessima XXXIIII. indictione V. advenit Dompnus Fulco venerandus Barchinonensis Sedis Episcopus Terraciam, in locum vocitatum antiquitus Sorbed, stipatus praeclaro jam dictae Sedis canonicorum collegio, et exortatus praecibus Dompni Ilheberti Ugonis, probissimi viri, et uxoris eius Ledgardis, aliorumque hominum eidem loco pertinentium, consecravit in praedicto loco ecclesiam in honore Sancti Martini a praedictis abitatoribus fundatam, in episcopium Barchinonense, infra terminos Sancti Petri Egarensis ecclesiae, cui hac ecclesia Sancti Martini stat subdita ab antiquo tempore. Praescriptus igitur vir Gerbertus (a: Antea dixerat Ilhebertus) Ugonis ex praecepto jam dicti Pontificis concessit de proprio jure circa supra dictam ecclesiam cimiterium XXX videlicet passuum, more ecclesiastico eidem ecclesiae perpetuo ad possidendum. Eo siquidem tenore, ut si quis infra jam dictum terminum aliquem invaserit, vel cuilibet violentiam intulerit, vel sacraria ibidem constructa infregerit, nisi pro sacrilegio canonice satisfecerit, anathematis vinculo connexus in perpetuum permanebit. Insuper etiam prelibatus Girbertus confert praenominatae ecclesiae de proprio praedio mansum unum obtimum, in quo moratur Siccardus cum filiis suis. Est autem ipsum mansum in Sorbed non longe ab eadem ecclesia. Terminatur itaque a parte orientis in collo de Benna, de meridie ad ipsum clausum, de occiduo in alodio de Sanctae Mariae Monserrati, de circio in rupe Kardinali. Quantum isti termini ambiunt, sic Gerbertus praefatus, et uxor eius Lidgardis totum ipsi ecclesiae tribuunt, ea conditione, ut in vita sua hoc teneant, et tascam exinde jam dictae ecclesiae tribuant; post illorum vero obitum, ipsius ecclesiae sit solidum. Et in monte Leonis donant ei unam modiatam vineae, ut ab hodierno die et deincebs ipsa ecclesia eum obtineat.

Ego autem Fulco Barchinon. Episcopus pontificali auctoritate concedo atque confirmo quaecumque actenus sepae (saepe) dictae ecclesiae a praedicto Girberto et uxore eius, sive ab aliis fidelibus donata sunt, vel per succedentia tempora donata erunt; sub tali deliberatione quatenus temerario ausu aliquid ex jam concessis atque ex concedendis auferre praesumat; vel quacumque machinatione surripere audeat: quod si, quod absit, perpetraverit, donec juxta kanonicam censuram Episcopi Barchinon. et clericorumque eius restituerit, excommunicationi obnoxius permanebit, salvo in omnibus jure Egarensis ecclesiae. Actum est hoc XV. kalendas maii anno XXXVI. regni Philippi Regis. = Fulcho gratia Dei Barchinon. Episcopus. = Sig+num Stephanus levitae. = Sig+num Guillelmi Ramundi. = Sig+num Guilaberti levitae. =  Sig+num Berengarii levitae qui et Capud scolae. = Sig+num Gerberti Ugoni. = Sig+num Ledgardis. Nos qui hanc consecrationem facere rogavimus, et quod superius est confirmamus. = Willelmus presbyter. = Sig+num  Raymundi Geriberti.  Sig+num Bertrandi Bonefilii. = Sig+num Guillermi Ermemiri. = Bernardus levita scripsit + sub die et anno quo supra.

Tomo 19, apéndice de documentos. I. Consecratio ecclesiae Sanctae Mariae de Terracia, an. MCXII. (1112)

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I.

Consecratio ecclesiae Sanctae Mariae de Terracia, an. MCXII. (1112) (Vid. pág. 18) 

Ex arch. priorat. S. Petri de Terrac.

Anno Incarnationis Dominicae millessimo centesimo XII. era M.C. quinquagessima, IIII. nonas januarii communi utilitati providentes venerabilis Raymundus Dei nutu Barchinonensium Episcopus, et canonicorum sibi comissorum conventus inferius annotatus, necnon et aliorum clericorum quamplurimus occursus cum ingenti etiam plebium multitudine et militum nobilium ibidem advenientium non minimus accessus convenerunt ad consecrationem domus Dei in honore eiusdem Genitricis Dei Mariae in comitatu Barchinonensi in termino Terraciae, juxta ecclesiam parrochialem S. Petri in loco eodem, ubi antiquitus Egarensis Sedes erat constructa. Die siquidem consecrationis confirmaverunt praedictae ecclesiae quidquid possessionum habebat vel habere debebat ubique, decimas videlicet, et terras et vineas et domos cum arboribus. Constituerunt quoque ut praedicta ecclesia cimitterium undique XXX passuum ecclesiasticorum haberet, et quidquid eodem spatio contineretur, sub defensione ecclesiastica posuerunt, atque temerarie inde aliquid auferentem vel invadentem ut reum sacrilegii omnino condempnaverunt, donec canonice satisfaceret. Ut autem eadem ecclesia plena libertate gauderet, constituerunt ut salva justitia et dignitate majoris ecclesiae, libere quae sui juris sunt vel erunt possideret; et ut nulla ecclesiastica saecularisve persona eam suis rebus expoliare vel invadere praesumat sub anathematis vinculo proibuerunt, cunctisque ei justa servantibus et benefacientibus remissionem peccatorum per Dei gratiam promisserunt. Sunt autem reconditae in praelibato altare venerandae reliquiae beatissimorum Martyrum Caesaraugustanorum et Sanctorum Martyrum Severi, Juliani, atque Valentini. Eodem die dederunt Guillermus Guadaldi et frater eius Berengarius praefatae ecclesiae olivarias II. (quas) habebant in Olmels (Olmells) in manso, qui est ante domum Bernardi Belsomi, in ipso Valedel. Quod est actum die et anno praefixo. = Sig+num Reymundus Barchinonensis Episcopus. = Sig+num Petri diachoni Sacristini. = Sig+num Rageriy levitae. = Sig+num Berengarii sacerdotis. = Sig+num Petri subdiachoni. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Petrus sacerdos. = Sig+num Berengarii levitae et Capitis scolae. = Johannes presbyter. = Bernardus levita +. = Sig+num Reymundi monachi. = … Subdiaconus qui nuncupant Arnallus Arnaldus qui hoc scripsit die et anno quo supra.

https://www.terrassa.cat/

Terrassa, Terracia, Terraciae, arquers, arqueros