lunes, 20 de febrero de 2023

XI. Gregorii IX litterae de numero tricenario canonicorum in ecclesia Tarraconensi, an. MCCXXXII.

XI. 

Gregorii IX litterae de numero tricenario canonicorum in ecclesia Tarraconensi, an. MCCXXXII. (1232) (Vid. pág. 81.)

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl.

Gregorius Episcopus etc. Dilectis filiis Abbati et Priori Sanctarum Crucam, Cisterciensis ordinis, Terrachonensis diocesis salutem, etc. Dilecti filii: Praepositus et Capitulum Terrachonensis nobis humiliter supplicarunt, ut cum venerabilis frater noster Sabinensis Episcopus, tunc in partibus illis Apostolicae Sedis Legatus venerabili fratri nostro Terrachonensium Archiepiscopo, ut tricesimum canonicorum numerum in Terrachonensis ecclesia institueret, iniunxisset; quia tot non possunt de ipsius ecclesiae facultatibus comode sustentari, cum hospitalitatis onere praefata ecclesia non modicum aggravetur, providere super hoc ipsi ecclesiae misericorditer dignaremur. Quia vero sic est ecclesiis de servitoribus providendum, quod ex eorum numero non graventur, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus inquiratis super praemissis omnibus diligentium veritatem, et quod inveneritis, nobis fideliter rescribatis. Datum Anagniae XVI. kalendas octobris pontificatus nostri anno sexto.

X. Constitutio magna D. Berengarii de Villamul, Archiepiscopi Tarraconensis in favorem canonicae ipsius eclesiae, an. MCXCIII.

X.

Constitutio magna D. Berengarii de Villamul, Archiepiscopi Tarraconensis in favorem canonicae ipsius eclesiae, an. MCXCIII. (1193) (Vid. pág. 81.)

Ex arch. eccl. Tarracon.

Providum est scripturae committere, quidquid volumus notitiam transmittere posterorum. Caute quidem per scripturam agitur, ut in hiis, quae inter aliquos gesta vel constituta sunt, ex oblivione aliquid non mutetur. Inde est ergo quod ego Berengarius Dei dignatione Tarrachonensis Archiepiscopus scripto mandare decrevi constitutiones quasdam quas ad honorem et comodum Terrachonensis ecclesiae facio in Terrachonensi ecclesia, convocato generali Capitulo, ut videlicet per scripturae officium ad notitiam veniant posterorum. Constituo siquidem quod si quis ab hac die canonicus vel conversus factus fuerit Terrachonensis ecclesiae, et obtulerit honorem vel pecuniam ecclesiae, totum quod obtulerit, sive honor sive pecunie fuerit, sit canonicae Terrachonensis ecclesiae; ita quod Archiepiscopus non possit inde partem exigere, undecunque fuerit, vel undecunque venerit qui canonicus fuerit, vel conversus. Et si ante oblationem, quam de honore fecerit canonicus vel conversus, decimae communes erant Archiepiscopi et canonicae, pars Archiepiscopi de ipsis decimis cedat in jus canonicae in hiis, quae propriis sumptibus canonica laboraverit. Constituo etiam quod si quis laicorum in obitu suo pecuniam vel rem mobilem dimiserit ecclesiae, vel officinis ecclesiae, totum sit canonicae, vel officinarum ecclesiae, quod eis dimissum fuerit; Archiepiscopus vero habeat quod ei expresse dimissum fuerit in re mobili vel peccunia, et non aliud. Si vero honorem in testamento dimiserint ecclesiae morientes, dividatur honor ille per medium inter Archiepiscopum et canonicam. Si vero in generali dicat testator hoc vel illud dimitto ecclesiae, et non exprimat quantum habeat inde Archiepiscopus, vel canonica, vet aliae officinae, quod ita in generali dimissum fuerit, per quartas dividatur inter Archiepiscopum, et canonicam, et sacristiam, et capellanos de re mobili vel pecunia. Constituo etiam ut quidquid de mobilibus relinquerint canonicae vel officinis ecclesiae capellani in campo Terrachonae constituti in testamentis suis, totum sit canonicae vel officinarum Ecclesiae quod dimissum fuerit eis. Coeterum si capellani in campo Tarrachonae constituti intestato decesserint, de rebus illis, quae ex eorum intestatione ad Archiepiscopum pervenerint, habeat Archiepiscopus duas partes, et canonica tertiam partem. Institutiones vero omnium ecclesiarum Tarrachon. dioecesis ad Archiepiscopum ex toto pertineant, illis tantum exceptis, quae sunt aut in futuro erunt ex donatione Archiepiscopi Tarrachonae canonicae vel officinarum ecclesiae, veluti ecclesia Sti. Fructuosi, et ecclesia de Villa Constantina, et ecclesia de Reds, et ecclesia de Pineta fracta, et ecclesia de Villanova, et ecclesia de Castlar, et coeteris, quae modo spectant ad jus canonicae vel officinarum ipsius ecclesiae. Dono quoque et assigno archidiaconatui Terrachonensis ecclesiae ecclesiam de Vallibus, ita quod Archidiaconus accipiat ibi medietatem primitiarum panis tantum et vini, tam de vallibus quam de Valle molli (Vallmoll, Valmoll), et quartam panis, et quintam vini de propriis laborationibus ipsius ecclesiae, et medietatem decimarum et bovagii de honoribus rusticorum qui sunt spetialiter de dominicatura ipsius ecclesiae: coetera omnia sint capellani ipsius ecclesiae, ita quod de hiis quae modo assignantur ei, nichil unquam possit subtrahere, vel minuere aliquo modo Archiepiscopus vel Archidiachonus. Archiepiscopus  vero habeat singulis annis unam coenam ibi cum XL equitaturis. Institutio vero ipsius ecclesiae sit Archidiaconi, sed facta institutione praesentetur sacerdos Archiepiscopo, et de manu ejus curam suscipiat animarum. Assigno quoque archidiaconatui, retenta coena et juribus episcopalibus, ecclesiam de Fores, sicut jam assignata fuerat ei. 

Etiam canonica assignat ei de proprio mansum de Spelunca Francolini (Espluga de Francolí) supra pontem Gaudii cum molendinis. Archidiaconus vero de coetero non accipiat, neque exigat decimas decimarum, quas ab Archiepiscopo solet accipere in concha, vel territorio Berberani (conca de Barberá), et de Comolats, et de Marcha, vel Silva a montannis superius; sed renunciet ex toto decimis decimarum, et sit contentus hiis, quae modo assignata sunt ei, nisi ex beneficio Archiepiscopi vel canonicae aliquid perceperit in futuro. Constituo etiam quod post decesum hujus Archidiaconi, vel post translationem ejus, si in locum altiorem translatus fuerit, numquam archidiaconatum vel aliquam aliam dignitatem habeat in Tarrachonensi ecclesia clericus saecularis, sed canonicus regularis tantum professus, et habitator ipsius ecclesiae. Salvo quoque et diffinio canonicae Terrachonensis ecclesiae omnia stabilimenta, et fortitudines, et municiones, et potestates, et dominium habitatorum Castri de Monte rubeo (Montroig del Camp), et Castri de Camaron, et terminorum suorum, et omnes ecclesias et institutiones earum pro eo quod territorium illud populat et populavit, et propter missiones multas et magnas, quas facit, et fecit, et faciet ibi, in quibus nichil contuli ego, sed retineo mihi et successoribus medietatem decimarum panis tantum et vini, quae communes sunt Archiepiscopi et canonicae, ita quod pars decimarum Archiepiscopi de pane et vino aequalis sit parti canonicae Terrachonensis ecclesiae. In proventibus vero, quae de stabilimentis, stachamentis, et justitiis communiter proveniunt ad Archiepiscopum et canonicam in territorio illo, retineo mihi et successoribus meis quartam partem, cui tripla sit pars canonicae de proventibus illis. In redditibus furnorum, levatis primo omnibus missionibus quae in furnis et pro furnis fieri oportuerit, retineo mihi et successoribus meis quartam partem ita quod tripla sit ad partem meam pars canonicae Terrachonensis ecclesiae de furnorum proventibus. Retineo etiam mihi et succesoribus meis unam ecclesiam: illam, scilicet, quae secundo loco melior fuerit, et magis mihi placuerit inter caeteras ecclesias illius territorii, et retineo in parrochia illius ecclesiae honorem ad unum par boum excepto honore, qui debet assignari ecclesiae ad alterum par boum. In termino quoque alterius duorum castrorum praedictorum, in quo non fuerit ecclesia, quam retineo, retineo mihi honorem ad alterum par boum. Stabilimenta vero, stachamenta, et placita omnia fiant per manus et in manibus Bajuli canonicae, et non Bajuli Archiepiscopi; ita tamen quod Archiepiscopus habeat fideliter quartam de omnibus quae inde provenerint, et Bajulus canonicae juret communiter Archiepiscopo et canonicae quod utrique tradat fideliter partem suam. Institutiones vero ecclesiarum sint canonicae Tarrachonae ecclesiae; sed post institutionem praesententur clerici Archiepiscopo, ut de manu ejus curam accipiant animarum. Archiepiscopus vero in tertio anno tantum cum XX. aequitaturis accipiat ibi coenas, si in propria persona visitaverit ecclesias, aliter vero non. Omnes autem fabricae castrorum ipsorum et terminorum suorum sint canonicae Terrachonensis ecclesiae. Retineo etiam mihi et successoribus meis ut de ipsis duobus castris et de omnibus municionibus, quae infra terminos eorum fuerint, possim mihi valere, et me defendere contra omnes homines. Concedo quoque et confirmo in perpetuum Terrachonensi canonicae medietatem omnium, quae de portu vel mari Terrachonae pervenerint nomine guizagii, vel nomine licentiae datae, vel exactione annonae vel aliquo jure, vel aliqua ratione, vel aliqua vi, vel aliqua exactione. Omnes aliae quaerimoniae, quae usque in praesens emergere possunt inter Archiepiscopum et canonicam, sopiantur et precludantur ex toto: ita quod neutra pars alteram de aliqua impetere possit, sed utraque pars quiete habeat de coetera quidquid modo quiete possidet, et habet aliquo modo. Has autem constitutiones facio cum consilio generalis Capituli Terrachonae ecclesiae ad honorem Dei, ut dictum est, et ad commodum et utilitatem ipsius ecclesiae. Pro hiis autem beneficiis, et aliis pluribus, et majoribus, quae, Deo volente, adhuc conferam ecclesiae, diligat me affectuose, et honoret me ecclesia tanquam pium patrem et bonum Dominum, et juvet me tam in vita quam in morte vigilanter et sollicite in orationibus suis et sacrificiis et coeteris spiritualibus bonis. Ut autem perpetuum vigorem obtineant constitutiones praedictae, benedictus sit a Deo Patre nostro et Domino Jhesu (se lee Jeshu) Xpto. qui eas illibate servaverit, et maledictus sit a Deo, et excommunicatus, et anathematizatus auctoritate Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et nostra, quicumque eis obviare, vel in aliquo contraire temptaverit: ita quod spiritus ejus salvus sit in die Domini. Quae expresse retineo in castris Montis rubei et Camaronis, et in terminis suis habeat Archiepiscopus, et non aliud; et omnia quae expresse non sint retenta, sint canonicae Terrachonae ecclesiae. Praeterea recognosco canonicae quod teneo ex concessione ejus quandam vineam suam, quam Arnaldus Rog ei dimissit; et volo et mando quod post obitum meum sine omni honere ad canonicam revertatur. Et hoc totum sub excomunicatione praedicta concludo. Volo quoque et constituo ut canonici Terrachonae ecclesiae reverenter et honorifice recipiantur ubicumque venerint in Terrachonensi dioecesi. Actum est hoc kalendis augusti anno M.C.XC.III. Dominicae Incarnationis. = + Berengarius, Terrachonensis Archiepiscopus. = + Ego Gregorius Sancti Angeli Diaconus Cardinalis, Apostolicae Sedis Legatus subscribo, signo atque confirmo, et sub anathemate observari praecipio. = Ego R. de Rochabertino, Terrachonensis Archidiaconus confirmo. = Sig+num Johannis, Terrachonensis ecclesiae Prepositi. =  Sig+num Raymundi, presbyteri et canonici. = Ego Raymundus de Barbarano subscribo. = Ego Gombaldus, Terrachonensis ecclesiae Sacrista subscribo. =  Sig+num Berengarii, Terrachonensis ecclesiae Camerarii. =  Sig+num Petri de Brugariis. = Ego Bernardus de Ripis, Terrachonensis ecclesiae canonicus subscribo. = Ego Johannes Dertosae presbyter subscribo. =  Sig+num Johannis de Sta. Digna. =  Sig+num Boni pariis. = Ego Guillermus, Terrachonensis ecclesiae canonicus subscribo. = Ego Raymundus Guillermi, Terrachonensis ecclesiae canonicus subscribo. =  Sig+num A. Palombarii. =  Sig+num Berengarii de Sto. Vincentio canonici. =  Sig+num Raymundi de Linars canonici. =  Sig+num Petri Camcer, canonici. = Ego Petrus de Terrachona, Terrachonensis notarius hoc scripsi, et rasi et emendavi in linea XXII ubi dicitur cui, et in XXV, ubi dicitur honorem, et in XXXIIII, ubi dicitur auctoritate die et anno + praefixo.

XIII. Constitutio Benedicti XIII (Petri de Luna) super reformatione ecclesiae Tarraconensis in spiritualibus, an. MCCCCX. (1410)

XIII. 

Constitutio Benedicti XIII (Petri de Luna) super reformatione ecclesiae Tarraconensis in spiritualibus, an. MCCCCX. (1410)

(Vid. pág. 82.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl.

Benedictus Episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Exhigente debito pastoralis officii ad providam Romani Pontificis velut ... Pastoris et Patris diligentiam pertinet statum ecclesiarum et monasteriorum omnium sic attenta meditatione prospicere, quod materia qualibet turbationis et dissolutionis divini cultus aumentum, quietem et silentium personarum in ipsis ecclesiis degentium et offerentium Domino per decantaciones laudum, fructuum labiorum impediente, praecisa pacis fundamenta stabiliat, praeterita corrigat, disponat praesentia, nova plantet, et sic caute provideat de futuris quod in quantum valet humana provisio, superna suffulta gratia de contingentibus nihil omittat. Sane Tarrachonensem ecclesiam ordinis Sancti Augustini metropolitanam, et inter alias Hispaniarum ecclesias olim famosam et insignem fuisse ipsius nobilitatis insignia ostendunt, et veterum scripturarum testimonia declarant. Eminebat enim inter coeteras, libertatis privilegio pollebat dudum, quasi spectabilis numero dignitatum et mérito personarum multorum quondam bonorum ubertate gaudebat, et reficiebatur hactenus in multis prosperis dulci gustu, et quidem hoc proveniebat quia consistentes in ipsa ecclesia, olim personae regulares, observantia religionis clarebant, vigebant fervore spiritus, virtute animi prevalebant et curae sollicitudine vigilabant. Propter quod insolentium reprimebatur audatia, dirigebantur prava in directa, et in eadem ecclesia minorationis in suis obsequiis et juribus non sentientes laesionem, meliorationis in illis jugiter incrementa sumebat. Sed nunc quod refferret piget, ejusdem ecclesiae ministri sic tepuisse mentis algore, cordis ebetudine decidisce ac incuriae otio torpuisse dicuntur ut ipsam ecclesiam neglectis divinis parere cernatur detractionibus laycorum. Unde suarum rerum affluentia deffluit, premittitur suae praeminentia libertatis et honoris sui titulus offuscatur. Nos autem eidem ecclesiae ad quam zelo caritatis et devotionis officium in hujusmodi in comoditatibus condolentes ipsamque ad quam hoc universalis ecclesiae persecutionis tempore nos necessitas compulit declinare, paternis amplectentes affectibus, et cupientes ex eadem ad perpetuam personarum in ipsa degentium pacem et reformationem ac quietem Altissimo praestante subsidium, insolentias quaslibet ac dissentiones et vitia, necnon incomoda quaeque radicitus extirpare, corrigendo praeterita, plantando nova, et in melius ordinando praesentia, et salubriter disponendo futura, taliter quod ipsa ecclesia et persona in ea virtutum Domino famulantes illibate religionis observantia, et perpetuae pacis opulentia gaudebant, ac in spiritualibus et temporalibus suscipiant incrementa quod ad reformationem et statum ejusdem ecclesiae suique honoris augmentum circa spiritualia primo nostros tanto accuratius dirigentes intuitus, quanto ipsa sunt temporalibus digniora ad Dei laudem et gloriam, ac Beatae Teclae sub cujus vocabulo ecclesia ipsa noscitur instituta praeconium, infra scriptas constitutiones, ordinationes, statuta, declarationes et praecepta, Apostolica auctoritate edidimus; quarum tenores praesentibus fecimus annotari in hujus qui sequitur modum. In primis itaque juxta constitutionem ipsius ecclesiae factam per bonae memoriae Bernardum Archiepiscopum Tarrachonensem incipientem: Quoniam in primitiva ecclesia, per quam ipsam ecclesiam instituit sub regulari observantia Beati Augustini, auctoritate Apostolica monemus et hortamur canonicos dictae ecclesiae qui nunc sunt, et pro tempore fuerint, eisdem nichilominus injungentes, quatenus regulam Sancti Augustini quam voverunt et jurarunt, devote teneant, et observent, ac se honestos Deo et hominibus exhibeant, vita, moribus et exemplis, vivantque, ut habet ipsa regula, in obedientia, castitate et paupertate, quam quidem regulam frequenter legant, ut est in dicta ecclesia salubriter statutum. Cum autem aliquis ipsorum invenerit se quicquam de ipsa regula omississe, de comisso doleat et omisso: et facta confessione postulet humiliter veniam in Capitulo ab Archiepiscopo vel ejus Vicario: seu ipsis absentibus a Priore. Unanimiterque omnes habitent in domo Dei, et eorum sit anima una, et cor unum in Deo. Pro cujus quidem regulae observantia clariori sequentia praefata auctoritate duximus ordinanda.

De indumentis.

Et quia dignum et salutare existit, ut canonici ecclesiae et religionis praedictae, non solum vitae ac morum sed etiam indumentorum et habitus refulgeant honestate, statuimus et auctoritate Apostolica ordinamus, quod de coetero canonici ecclesiae Tarraconensis praesentes et futuri portent vestem superiorem, seu talarem tunicam ab intus habitui proximam, panni obscuri et honesti coloris, clausam ante et retro et rotundam per circuitum cum manicis strictis et honestis, supra quam deferant superpellicium continue ad consuetudinem ipsius ecclesiae, et ab inde utantur capis nigris in ecclesia suo tempore jam ibi laudabiliter statuto. Extra vero septa ecclesiae proficiscentes, portent supra habitum sive superpellicium … quae usitato vocabulo clochia appellantur, vel mantellum in parte anteriori apertum: tempore autem pluviali et itinerantes, si volunt mantellum clausum sive redondellum caputium indutum continue deferentes. Sic itaque vestes praedictas defferant quod superpellicium nullatenus abscondatur; nec vestes ipsae nimia longitudine vel brevitate notentur. Infra vero ecclesiam, claustrum, capitulum et refectorium ac dormitorium non capuciis, sed almutiis honestis utantur. Cum vero caputia extra loca praedicta eos deferre contigerit, sint honesta et cum mantello cloxa seu redondello honesti coloris se conformantia: prohibentes, ne dicti canonici de coetero ferant in vestibus, capis, capucis vel almuciis folraturas de vestibus variorum seu squirolorum (esquirol; ardilla) etiam cum doxis permixtis, nec de sindone rubea vel viridi, sed dumtaxat lividi, nigri aut obscuri coloris. Possunt autem uti dorsis variorum vel squirolorum in capis, almuciis et vestibus condecenter. Qui vero vestes, habitus et folraturas contra ordinationem praesentis constitutionis deferre praesumpserit, si primo monitus non destiterit, distributiones ecclesiae illius diei: et si secundo in aliquo contra praedicta fecerit, porcionem: si vero tertio, vestem in qua deffecerit, et si adhuc incorrigibilis appareat, et vestem et decem libras perdat, et ejus pertinatia exigente et vocem non habeat in Capitulo per sex menses. 

De officio in coro.

Circa vero divinum officium in eadem ecclesia in qua assuetum est priscis temporibus solemniter celebrari de coetero peragendum, ordinamus auctoritate praedicta, quod cum pulsatum fuerit ad horas in dicta ecclesia omnes canonici quos causa rationabilis non excussat, omissis quibuslibet negotiis ad ecclesiam tempestive concurrant cum capis vel superpelliciis et almuciis, ut superius est praemissum juxta temporis qualitatem, et ut est in dicta ecclesia ordinatum, et sine aliquo intermedio eorum intrent praeparaturi Domino corda sua, ibique sine discursu stalli sive cathedrae ipsorum murmure, risu, garritu, tumultu, et absque vanis et vaguis spectibus sub silentio vanae confabulationis quod ibi servare jubemus, in pace taliter quod in ecclesia quae est domus orationis, veniae, gratiae et quietis, Dei sponsa, et hominibus tutela, mater humilis devota, nulla conclamatio, seditio, contentio, confabulatio, aut negociatio ibi fiant, sed vana foedaque colloquia, strepitus et tumultus, et alia quae turbare possint divinum officium, aut offendere oculos divinae magestatis, poenitus ibi cessent, et omnes cum debita gravitate permaneant, rotunde una et una voce cantent, et orent, et usque in finem unanimiter perserverent divinasque laudes integre, attente et honeste ac religiose persolvant, sonitu et affectu vocem Sancti Spiritus depromentes psalmodiam teneant, attentius sonos, punctos, clausulas observent, et corrigentibus obediant: in lectura ulterius, nisi facta emenda, nullatenus procedendo, ut erat antiquitus laudibiliter usitatum, gestus lenes, cantusque dissolutos omnino declinando: quaeque autem simul cantanda fuerint, simul cantent, simul continuent, simul pausent, cum cantus ecclesiasticus divinae laudis sacrifitium fructusque labiorum canentium non solum eorum qui psallunt, sed etiam auditorum edificatio esse debeat. A choro autem nullus canonicus, presbiter comensalis, vel clericus beneficiatus qui ad eum convenerunt, exeat vel recedat, donec divinum officium sit expletum, nisi necessitatis causa; et tunc de licentia Archiepiscopi, si presens fuerit, vel ejus Vicarii generalis, vel ipsis absentibus de licentia Praecentoris vel Succentoris dicta ecclesiae: per ecclesiam nullatenus ambulantes, dum divinum officium fiet, nec de cathedra ad aliam cathedram absque causa legittima se mutantes. Id idem ordinantes de domo Capituli a qua cum celebrabitur Capitulum, nullus canonicus inde exeat sine licentia dicti Archiepiscopi vel Vicarii, sicut jam super ingressum chori ad divina officia, per constitutiones dictae ecclesiae, unam scilicet per Petrum incipientem: Cum cujusque rei potissima pars sit principium; et aliam per Enecum bonae memoriae Archiepiscopos incipientem: Multiformis: quas auctoritate praedicta observari jubemus, est provide statum. Adicientes quod si quis post debitam et horam statutam chorum intraverit, perdat anniversarium illius diei, si in missa defunctorum hoc acciderit: in aliis vero horis distributiones illius horae, ac si absens esset poenitus ab eadem, et si distributiones hora qua deffecerit non darentur: in simili quota de sequenti anniversario puniatur, portione illa distributionibus applicanda. Si vero in silentio, discursu, et aliis praedictis evenerint quoquomodo, arbitrio Archiepiscopi vel ejus Vicarii si praesentes fuerint, et ipsis absentibus Praecentoris vel Succentoris dictae ecclesiae puniantur. 

Quilibet exequatur officium suum.

Praeterea quilibet dictorum canonicorum teneat laudabiliter et devote hebdomadam suam, tam in missa, evangelio, epistola, quam in aliis juxta ordinationes, constitutiones et cerimonias ecclesiae; quas quilibet presbiter presertim in coro studeat observare. Et quicumque offitia sua sine murmure et cum diligentia exequatur: sic quod nullatenus patiatur deffectum. Et alias continuet et frequentet chorum et divinum officium interessendo omnibus horis diurnis et nocturnis, nisi praepeditione canonica fuerit impeditus. Archiepiscopus autem, seu ejus Vicarius diligenter intendat, quod prescriptus modus conveniendi ad chorum, et celebrandi divinum officium et alia supra dicta jugiter observentur, ne valeant de tanta negligentia reprehendi, et divini officii defraudatio ab eis in stricto juditio requiratur.

De cantu adiscendo. 

Canonici et presbiteri comensales dictae ecclesiae Tarraconensis quae eos Domino sociaverint, tenentur prae coeteris in ea divinum officium honorare, et quod displicenter audivimus, eorum aliqui ita cantum ignorant quod ut muti tacent in choro, vel si pro psallendo os aperiant, quod ad decorem divini cultus redundari deberet, eorum dissonantia ... cedit potius in derisum. Volentes defformitatem hujusmodi a divino officio extirpare, jubemus quod canonici et presbiteri comensales qui cantare nesciunt, infra annum a publicatione praesentes, et absentes a die qua ad notitiam pervenerit eorundem, vel qui venturi sunt a die qua coeperunt in eadem benefficio possidere, cantum adiscere teneantur. 

Et qui hoc omiserit legittima causa cessante, post annum medietate portionis canonicalis sit privatus, donech in cantu sufficienter instructus fuerit ad arbitrium Archiepiscopi vel ipsius ecclesiae Praecentoris.

De comedendo in refectorio. 

Insuper juxta regularem observantiam ac consuetudines ipsius ecclesiae et canonica statuta statuimus, et etiam auctoritate praedicta ordinamus, quod de caetero singulis diebus continuis omnes canonici, presbiteri, comensales comedant in refectorio, nisi de licentia Archiepiscopi, vel ejus Vicarii, quam possint concedere, aut causa honesta et legitima excusentur, eorum conscientiae relinquendo. Prior vero ex causa legittima hujusmodi licentiam poterit semel in septimana concedere. Nec quis ibidem loquatur nisi summisa voce, petendo a servitore quae sibi necessaria fuerint; et ut legitur in regula Sancti Augustini, ne solum fauces sumant cibum, sed et aures esurient verbum Dei, ibi devote lectio audiatur. Illi vero qui in refectorio non comederint, nisi impediti, in domibus non audeant, nec praesumant comedere laicorum nec clericorum saecularium, sed in domibus dignitatum vel officiorum dictae ecclesiae, prout eis per Archiepiscopum vel ejus Vicarium, aut eis absentibus per Priorem fuerit indultum.

De non comedendo carnes feria quarta et sabbato: et in quadragessima comedant in refectorio. 

In quarta vero feria, nisi diebus festivis et novem lectionum, et in die sabbati carnes nullatenus in dicto refectorio comedatur. Si vero canonici et presbyteri praedicti defuerint in refectorio supra dicto justo impedimento ut supra cessante, aut in dicto casu extra domos dignitatum vel officiorum canonici comederint, si matutinis et missae interfuerunt, medietate portionis; si vero non interfuerunt, portione canonica illius diei ipso facto priventur, applicanda illi qui in dicto mense de portionibus providebit. Praecipientes quod quarta feria in capite jejunii proxime quadragessimae in ipso refectorio comedere incipiant, et de coetero continuent sub poenis superius explicatis.

De durmiendo in dormitorio.

Constitutionem per bonae memoriae Petrum Archiepiscopum Tarrachonae incipientem: Quoniam regulares, tanquam salubrem renovantes, praefata Apostolica auctoritate statuimus et ordinamus, quod Prior et canonici dictae ecclesiae, et illi qui propter senectutem vel invaletudines corporales, aut propter administrationes vel officia quae gesserunt, vel aliis justis causis, juxta dispositionem Archiepiscopi vel ejus Vicarii excusabuntur, de coetero dormiant, et continue jaceant in communi dormitorio dictae ecclesiae, in cameris ibidem jam edificatis, et ab inde edificandis. In quo quidem dormitorio nullus tumultum faciat, nec strepitum, nec turbet canonicos dormientes, vel quiescere volentes. Armaque ibi in ecclesia, choro, claustro, capitulo, nec refectorio teneant, vel gladios magnos, sed quiete et pacifice sint, et conversentur ibidem, sicut decet viros religiosos. Adicientes quod in dicto dormitorio servetur silentium a fine tactus campanae silentii, usque ad tactum campanae horae primae diei sequentis. Similiter hora dormitionis a festo Resurrectionis Domini usque ad festum Exaltationis Sanctae Crucis a finito prandio usque ad nonam, et quod nullus audeat aperire hostium dormitorii, nec inde exire postquam canonici intraverint lectum vel erunt in oratione, vel studio, nisi de licentia Prioris petita et obtenta.

De juramento dormitariorum. Et quod canonici non dormiant extra dormitorium.

Dormitoriarii autem, sive custodes jurent in manu Archiepiscopi, vel ejus Vicarii, et praesente Capitulo quod non sustimebunt quod aliquis canonicus exeat dormitorium de nocte, sine licentia expressa dicti Prioris: nec ad hoc dabunt operam, auxilium, vel concensum. Canonici vero qui in dormitorio recollegi non potuerint in hospiciis dignitatum et officiorum beneficiatorum absentium, quae juxta constitutionem ipsius incipientem: Cum rationi non congruat, comiti nequeunt nisi canonica ecclesiae antedictae (quam etiam nos harum serie auctoritate praemisa confirmamus), et non alibi requiescant, maneant, et jaceant prout Archiepiscopus vel ejus Vicarius, vel ipsis absentibus Prior cum Capitulo duxerunt ordinandum. Si quis autem dictorum canonicorum sic dormire, cessantibus dictis causis omisserit, voce Capituli et canonica sequenti die careat portione. Et si monitus recusaverit secunda vice per hebdomadam, tertia autem vice per mensem; si autem a dormitorio illicensiatus de nocte exierit per mensem unum voce Capituli, et portione canonica sit ipso facto privatus, et ab inde per Archiepiscopum acrius punietur. Dormitorarius vero, si sine licentia Prioris ostium dormitorii aperuerit, aut aperiri sustinuerit, ab officio absque spe redeundi per camerarium expellatur, et ultra hoc cum pane et aqua dumtaxat per octo dies continuos in carceribus Archiepiscopi teneatur.

Canonici non teneant domos extra claustra.

Ut vagandi materia ipsis canonicis praecludatur, discursusque inutiles arceantur, et in ipsis debita gravitas et maturitas vigeant, juxta etiam prae allegatam constitutionem: Quoniam regulares, auctoritate praemissa ordinamus et prohibemus, ne de coetero aliquis dictorum canonicorum simplicium ecclesiae Tarraconensis propriam domum teneat extra claustrum, nec exeat extra septa ecclesiae atque claustri, nisi ex causa necessaria et honesta, et cum licentia Prioris dictae ecclesiae; et tunc cum honesta comitiva, et incedendo per loca honesta et non suspecta graviter et mature in habitu superius expresso intus dictam civitatem et suburbium ejus.

Canonici non exeant extra civitatem sine licentia.

Si vero quivis dictorum canonicorum extra dictam civitatem et suburbium dioecesim vel provintiam forsam accedere voluerit eques vel pedes, sui itineris necessariam et utilem causam veraciter, et sine fictione Archiepiscopo vel ejus Vicario exponat, et sine ejus licentia nullatenus recedat. Prior vero canonico extra terminos civitatis proficiscendi ex causa legittima per duos dies, infra quos teneatur ad claustrum redire, poterit dare licentiam.

Ornamenta aequitaturae sint honesta. 

Et cum viri religiosi ad saecularia quae dimisserunt converti non debeant, prohibemus iisdem ne in sellis, frenis, pectoralibus aut calcaribus cum equitabunt secularia et curiosa deferant ornamenta, set illis ut eorum decet religionem utantur honestis.

Non exeant clerici extra portale sine habitu.

Prohibemus itaque eisdem canonicis et etiam omnibus presbiteris, et clericis dictae ecclesiae praesentibus et venturis ne in plateam seu forum civitatis quae est ante fores ecclesiae … vel extra pavimentum portalis ante valvas inutiliter vagantes exeant vel accedant cum capa vel superpellicio induto, nisi eundo et redeundo ad domos habitationum ipsorum quas habent vel habebunt supra grados quarteriarum. Et si quis de praedictis contrarium fecerit tociens quotiens reperti fuerint, canonici et comensales perdant medietatem portionis, quam sibi retineat faciens illam mensatam, et beneficiati solvant sex denarios quos distributor cotidianis distributionibus habeat applicare. 

Dum se induunt ministri nemo intret sacristiam, et de silentio ibi et in altari.

Ulterius ne devotionis fervor per inquietudinem multiloqui in quo peccatum non defuit, extinguatur, statuimus et etiam ordinamus quod dum canonicus hebdomarius, diachonus et subdiachonus se induunt vestimentis sacerdotalibus, ne strepitu, tumultu verborum a contemplatione et oratione subtrahantur, nullus intret sacristiam illis dumtaxat exceptis qui ipsius sacristiae servitio sunt specialiter deputati et quod donec a dicta sacristia exierint, silentium observetur. Similiter presbyter, diaconus et subdiaconus quamdiu fuerint circa altare contemplationi et orationi continue intendentes, ab omni vana confabulatione abstineant, ut devotius tantum sacramentum pertractent, quod corde puro, voce et ore convenit per clericos celebrari, et audiri ab omnibus reverenter. Et qui contra praedicta fecerit, distributionem illius horae sit privatus, et si excesserit, teneatur hebdomadarius Archiepiscopo, vel ejus Vicario revelare, qui eum puniant ut deceat.

Mulieres non intrent claustrum. 

Mulieres quoque post completorium usque post pulsationem primae non intrent claustrum, nec refectorium neque ulla hora diei vel noctis intrent dormitorium.

Nec infirmariam sine licentia.

Infirmariam vero ex causa necessaria mulieres honestae et cum honesta comitiva, et de licentia Prioris petita et obtenta ad ministrandum infirmis intrare poterunt. Quod si contrarium fuerit quoquomodo attemptatum, portarii perdant portionem illius diei, et ad arbitrium Archiepiscopi, vel ejus Vicarii alias puniantur. Si vero mulier, quae illa hora intraverit, habeatur notorie pro suspecta, expellatur portarius absque spe reductionis ab officio, et per duos menses cum pane et aqua in carceribus Archiepiscopi detrudatur. 

Canonici ne recipiant manumissorias.

Hoc consultissimo prohibemus edicto propter regularis observantiae  honestatem, ne de coetero aliquis canonicus ecclesiae Tarraconensis advocet in causis, nec manumissorias, seu executiones testamentorum recipiat, nec compatres vel comatres faciat, vel delegationes causarum prophanarum recipiat, vel aliis saecularibus se immisceat negotiis, nisi de Archiepiscopi, vel ejus Vicarii licentia spetiali, exceptis casibus a jure concessis, constitutiones provintiales super hiis editas, quarum una incipit: Cum ecclesia una sit, et aliam incipientem: Constitutionem olim editam et coet., auctoritate Apostolica nichilominus confirmantes. In aliis in quibus non est adicta poena, Archiepiscopo relinquatur.

De duobus canonicis ad studium mittendis.

Cum per constitutionem provintialem Tarrachonensem incipientem: Quia viris litteratis et coet., est provide statutum quod de qualibet ecclesia cathedrali per Episcopum et Capitulum duae personae docibiles ad theologiae vel juris canonici studium transmittantur, et in Tarraconensi ecclesia hoc minime observetur: idcirco dictam constitutionem laudantes, et auctoritate supra dicta confirmantes, ordinamus et statuimus quo juxta dictam constitutionem per Archiepiscopum et Capitulum eligantur et deputentur infra mensem duo ex canonicis dictae ecclesiae qui jam sint in primitivis scientiis, ordinationibus, constitutionibus, regulari observantia et coerimoniis ecclesiae eruditi ad generale studium pro audiendo unus sacrae theologiae doctrinam, et alter jus canonicum ad tempus de quo eis expediens videbitur. Qui quidem sic electi portiones canonicales recipiant, ac si praesentes essent in dicta ecclesia cotidianis distributionibus exceptis, ut habet constitutio memorata. Et si non fuerint de Capitulo ad hoc dispositi, de presbyteris comensalibus; et si de hiis non fuerint, de beneficiatis aliis ipsius ecclesiae; et si ibi in ecclesia non fuerint, de diocesi eligantur, sic quod numquam per tres menses cesset, quin saltim duo de Tarrachonensi ecclesia fuerint in studio generali. Et si contingerit quod de ecclesia vel diocesi deficientibus canonicis et presbyteris comensalibus eligantur, cuilibet eorum praecipimus de praebendis Archiepiscopi et omnium de Capitulo aequis partibus ut uni de comensalibus provideri. Et si in electione et executione predictorum Archiepiscopus fuerit negligens vel remissus, solvet quinquaginta libras, quas tenetur infra mensem in manibus procuratoris operis ponere absque recuperandi spe, quae in opus dormitorii convertantur. Et si infra dictum tempus non solverit, ab ingressu ecclesiae et Capituli donec realiter solverit, sentiat se privatum, et omnes de Capitulo pro quibus steterit tribus partibus portionis canonicae, et ingressu ecclesiae et Capituli, donec electio facta fuerit, sint privati. Et qui electi fuerint, infra mensem ad studium vadant, et continuent, alias gratia non gaudeant, et infra dictum tempus alii, prout ordinatum est superius, eligantur.

De non tenendis possesionibus per canonicos.

Illicitas autem et laboriosas ocupationes eisdem canonicis pro eorum salute animarum, et regulari observantia aufferre cupientes, juxta regulam Sancti Augustini qua habetur: Non dicatis habere aliquid proprium: statuimus ne quis dictorum canonicorum ecclesiae Tarrachonensis praedia aliqua rustica vel urbana aut quidquam retineat proprium, vel haereditatem habeat, vel sub annuo censu, vel quolibet arrendationis, vel pignorationis seu obligationis genere, vel ad tempus vel in perpetuum ecclesias, officia, beneficia, personatus, administrationes, domos, terras, vineas, seu quascumque posessiones ab ecclesia Tarrachonensi, vel aliunde de coetero recipiat, vel jam receptas detinere praesumant aliquidque causa lucri et ut carius vendat non emat, vel emi faciat: nec alias negotiationes, contractus exerceat proprio nomine nec etiam alieno quovis titulo sive modo. Qui vero personatus habent sic in suis administrent officiis quod votum religionis et statuta non negligant observare, sed expletis administrationibus sive necessitatibus ad fraternam societatem, et ordinis observantiam revertantur. Contrarium vero facientes quia juris eloquio clericos negociatores ut pestem fugere debemus, per Archiepiscopum inobedientes ut proprietarii secundum regulam Sancti Augustini et alias regulares observantias puniantur. 

De thesaurario et ejus dignitate. 

Thesaurario insuper dictae ecclesiae, qui nunc est, et fuerit pro tempore, prohibemus expresse sub poena decem librarum operi dormitorii applicanda quod thesaurariam sive redditus, proventus et emolumenta ejusdem nequeant arrendare canonico, sed presbyteris saecularibus dumtaxat, qui in arrendando intervenire valeant. Ita tamen quod layci manus in factis pertinentibus ecclesiae nullatenus apponant, cum ex eis decrescat populi indevotio, et scandala oriantur. Et volumus nichilominus quod arrendamentum sit inneficax et nullum, et tam ipse quam arrendatores oleum bonum et non foetidum in lampadibus, ceramque bonam, et clare combustibilem in cereis, incensum electum in turibulis mittant, et ponant, cum in hiis usquequaque ut percepimus factus reprehensibiliter sit defectus. Dictum quod officium ipse thesaurarius, cujus ministerio ecclesia ipsa refulget et decoratur, laudabiliter excerceat ut tenetur. Et si contrarium actum fuerit cera, thus et oleum hujusmodi per Archiepiscopum, vel ejus Vicarium Christi pauperibus erogentur, et alia super bona et electa ipsius thesaurarii sumptibus habeantur.

De hospitalario.

Quia non in fine oblivio erit pauperis, et misericordia pauperum non peribit in finem, mandamus Archiepiscopo ut frequenter inquirat si pauperibus per hospitalarium ecclesiae Terrachonae prout ex ipsius hospitalis institutione tenetur, in eorum necessitatibus debite provideatur, et defectus si quos reperit, corrigat et emendet, ne sua diligentia substracta pauperibus ab eo in stricto judicio requiratur.

De non venando, ludendo, jurando.

Denique honestatem religionis hujusmodi servari desiderio appetentes, statuimus et ordinamus quod nullus canonicus dictae ecclesiae anstorem, falconem, ancipitrem, nisum vel alias aves venativas, seu canes ad opus venandi per se vel alios, in domo sua vel alibi suis expensis tenere praesumat, nec a familiatoribus secum morantibus teneri permitat, neque ad venationem clamosam accedat; neque ad aleas vel taxillos, vel ad alium ludum consimilem non ludat, neque ludis seu cartis saecularibus se inmisceat, de Deo nec Sanctis juret quoquomodo. Si quis vero eorum contrarium attemptare praesumpserit, si venator fuerit, et canes ut supra tenuerit, perdat aves et canes; et si redierit, per hebdomadam portione canonica sit privatus. Si lusor, vel inhoneste de Deo jurans, per mensem medietate portionis puniatur,. quam sibi retineat qui mensatam faciet tempore quo canonicus sic delinquet.

De non alienandis rebus ecclesia.

Ut autem sicut habet juris auctoritas, quos Dei timor a malo non revocat, ecclesiastica saltim coerceat disciplina, fraudibus atque dolis quae in dampnum ecclesiae Tarraconensis et jurium ipsius faciliter possent commiti opportunis obvietur remediis, quantum cum Deo possumus salubriter cupientes praesenti constitutione sancimus, ne canonici dignitates, officia, administrationes seu personatus habentes in dicta ecclesia Tarraconensi possint propietatem aliquam possesionem vel jus perpetuum suae dignitatis vel personatus, anniversariorum et benefitiorum ac ecclesiae alicui dare, concedere, ypothecare, impignorare, vel alias obligare generaliter vel spetialiter, nec etiam in emphiteosim dare, concedere seu stabilire, vel ad longum tempus locare sine licentia firma, et expresso concensu (: consensu) Archiepiscopi, vel ejus Vicarii generalis datis per alterum ipsorum visoribus et solempnitate servari debita observata. Quod si contrarium fuerit attemptatum, contractus hujusmodi sint irriti atque nulli, quodque illi qui contra hujusmodi fecerint statutum, infra tres menses postquam per Archiepiscopum vel ejus Vicarium fuerint requisiti, ecclesiam reddant indempnem. Et si secrete hoc fecerint, vel ecclesiam infra dictum tempus indempnem non reddiderint, ipso facto beneficio quod fraudaverint sint privati.

De duobus canonicis in servitio Archiepiscopi.

Et ne inter Archiepiscopum, et illos ad quod pertinet distribuere portiones super infra scriptis quaestio de coetero oriatur, constitutionem dictae ecclesiae incipientem: Cum non deceat etc., quae continet quod duo canonici in ipsius Archiepiscopi et ecclesiae servitio existentes portionem canonicalem de omnibus proventibus propositurae (praepositurae) ejusdem ecclesiae percipiant, ac si in ea et divinis officiis personaliter deservirent, cotidianis distributionibus et anniversariis pro defunctisdumtaxat exceptis, quam constitutionem hic haberi volumus pro inserta, auctoritate praedicta tanquam juri consonam confirmamus, illamque de coetero per facientes mensatas servari jubemus, juxta sui seriem pleniorem quam diu Archiepiscopus a civitate Tarracon. absens fuerit ultra leucam. Et si contra fecerint poena constitutionis in illos protinus publicetur, et alias contra ipsos eorum exhigente contumacia procedatur.

De novitiis.

Circa vero salubrem canonicorum novitiorum et juvenum dictae Terrachonensis ecclesiae instructionem et informationem providere cupientes, licet per constitutionem dictae ecclesiae incipientem: Quoniam dignum est., sit provisum quod quicumque fuerit de novo receptus canonicus, sive ad dictam ecclesiam translatus, teneatur ibidem residentiam facere personalem primo anno, alias portione canonica noverit se privatos, quae quidem constitutio ut percepimus displicenter, non fuit ut decet hactenus observata, constitutione ipsa in suo robore permansura, quam eadem auctoritate praecipimus observari, addidicimus (: addicimus) huic novo canonico dictae ecclesiae extra septa ecclesiae atque claustri nullatenus exituro, nisi ex causa necessaria vel honesta de Archiepiscopi vel ejus Vicarii licentia, spiritualis, idoneus et fidelis per ipsos Archiepiscopum et Capitulum deputetur instructor, qui dicti novitii canonici continuam curam gerat, viam Dei ipsum doceat, et ad observandum cordis et corporis puritatem eumdem informet, moresque et observantias ejusdem religionis ac cerimonias ecclesiae et verbo et exemplo demonstret, et ab omni insolertia retrahat ac  compescat, cui quidem instructori dictus novitius canonicus obedire teneatur. Si vero dictus novus canonicus instructionem hujusmodi non reverenter et cum affectu receperit, instructor ipse deffectus, excessus et contumaciam suam Archiepiscopo denuntiet, qui eum tali disciplinae subiciat quod sibi ad poenam, et aliis transeat in exemplum. 

De claudendis ostiis dormitorii, infirmariae et refectori.

Et quia ut sumus veridice informati ostium per quod habetur aditus de infirmaria ad ciminterium dictae ecclesiae, et etiam illud per quod ascenditur de claustro ad domum prioratus, ac ostium refectorii de nocte inhoneste remanent aperta, et faciliter propter ea scandala ipsis canonicis in  dormitorio et ecclesia residentibus perniciosa opportunitas sequi posset, providemus et eadem auctoritate, ordinamus quod Prior, infirmarius et portarius refectori et dormitorii prout ad quemlibet pertinet, ostia praedicta singulis diebus circa solis occasum incontinenti post tractum campanae orationis Ave Mariae claudi faciant, illaque non aperiant, nec aperiri permitant, nisi eundo ad matutinas, et tunc claudatur usquequo pulsata fuerit campana diei, ut erat in dicta ecclesia fieri consuetum. Quotiens vero contra fecerint, portione diei sequentis sint privati, quam mensatam faciens sibi remitere nequeat, et delinquens in suo mense ut hujusmodi negligentia non remaneat impunita, proximus post mensatam faciens, de tot diebus sibi portione retineat, quod constitit apertum ostium dimississe. Ostium vero dormitorii quod est versus infirmariam, continue clausum existat, et nullatenus aperiatur, nisi causa necessaria subsit, propter quam fuerit antiquitus dictum ostium ordinatum, et tunc de Archiepiscopi vel ejus Vicarii aut Prioris licentia spetiali. Si vero alias inveniatur apertum dormitorarii, quibus hujusmodi onus incumbit, portione unius diei pro vice qualibet sint privati, mensatam facienti permittimus applicandam.

De missa anniversarii in altari mayori celebrando. 

Abusum vero qui in dicta ecclesia a quibusdam citra temporibus inolevit super celebratione missae anniversariorum quae celebratur in absconso, videlicet in altari Sancti Fructuosi retro altare principale, ita quod presbiter ab interessentibus in missa seu ecclesia videri non poterat, sed audiri (quod indevotum et indecens reputamus) tollere et evitare cupientes, statuimus et ordinamus, quod de coetero dicta missa quando et quotiensqumque habeat celebrari, dicatur et celebretur in altari principali per canonicum dictae ecclesiae per hebdomadas, quemadmodum, de missa majori est ibidem ordinatum. Qui quidem canonicus hanc missam celebrans triplicem habeat portionem anniversarii illius diei. Trentenaria vero quae de consuetudine laudabili pro defunctis canonicis in altari Sancti Fructuosi sunt solita celebrari per presbyteros comensales singuli per singulas hebdomadas in altari eodem amodo celebrentur. 

De praesentia Archiepiscopi in Capituli requirenda. 

Cathedrales ecclesiae in quibus Praelatus et Capitulum negotia ipsius quae eorum quilibet in tuenendo et manutenendo debent propria reputare, concordes et unanimes simul tractant ut in pluribus evidenter conspicimus, conservantur et deveniunt ad prospera incrementa, et e contra in ecciesiis in quibus fiunt ipsa negotia separatim, generantur frequenter odia et rencores, et consequenter in spiritualibus et temporalibus suscipiunt detrimenta, cupientes igitur ipsius Tarraconensis ecclesiae incomodis obviare, et ipsius foelicibus sucessibus providere quia virtus unita est fortior se ipsa dispersa, ordinamus quod Capitula quae per Archiepiscopum, vel ejus Vicarium, vel Priorem habeant convocari, numquam celebrentur nisi praesente Archiepiscopo vel ejus Vicario dum voluerint interesse, et si per Priorem Capitulum convocetur, denuncietur cum tempore Archiepiscopo si fuerit, super quibus erit Capitulum celebrandum, et eo absente ejus Vicario, qui tamen sit canonicus ipsius ecclesiae professus et in sacris ordinibus constitutus, qui ex quo eis nuntiatum fuerit, si debita hora non venerint. Prior cum canonicis super factis dumtaxat tangentibus id pro quo Capitulum hujusmodi fuerit convocatum, procedant in eodem.

De collatione benefitiorum.

Si vero beneficium aliquod spectans ad collationem solius Capituli fuerit conferendum, in disponendo de dicto beneficio non teneantur, si voluerint, Archiepiscopum spectare. Si quid in contrarium fuerit factum sive attemptatum, sit ipso facto irritum et inane; et nichilominus de tanti mandati Apostolici transgresione. Prior et canonici, qui in hujusmodi congregatione interfuerint, per mensem portione canonica sint privati, aerario Archiepiscopi applicanda. (Postea per Dominum nostrum Papam Benedictum XIII. fuit correcta ista ordinatio, ita quod amodo quando Prior mandat Capitulum, sufficit quod mandetur Domino Archiepiscopo seu Vicario generali non exprimendo causas quare mandatur, et tunc sive veniant sive non, possunt omnia negotia in Capitulo expediri dicto Domino non expectato. Ei nichilominus si aliqua negotia Capituli tangant Dominum Archiepiscopum, in celebratione Capituli tenetur dictus Dominus exire de Capitulo sicut coeteri canonici.

De adjunctis in inquisitione fienda.

Et quia ad corrigendos subditorum excessus tanto diligentius debet Praelatus assurgere, quanto dampnabilius divinam indignationem incurret, si eorum offensas desereret incorrectas; propterea auctoritate Apostolica mandamus Archiepiscopo qui nunc est et fuerit pro tempore, quatenus canonicos et clericos suos harum Apostolicarum ordinationum transgressores, eorumque motus et excessus illicitos cum vigilantia et sollicitudine corrigere non postponat juxta canonicas sanctiones. Ita quod ne impunitatis audatia fiant qui nequam fuerant de coetero nequiores, et facilitas eis veniae delinquendi tribuat incentivum. In corrigendis autem excessibus comonitorum, quia sic hactenus comperimus observatum, inquisitionis processum faciendo et testes recipiendo, duos dictae ecclesiae canonicos teneatur vocare, qui per Capitulum quod a Priore vel ejus locum tenente denunciatum fuerit, incontinenti eligantur, qui intersint cum dictus Archiepiscopus seu ejus Vicarius, aut alius eorum auctoritate testes examinabit, et delati recipiet confessionem, non ut conjudices, nec aliquam juredictionem habentes, sed ut modus procedendi fiat eis manifestus ad omnem suspicionis materiam expellendam; sententia et declaratione ejusque exactione, et toto inde fiendo processu ipsi Archiepiscopo seu ejus Vicario solo et in solidum remanente.

Archiepiscopus faciat observari omnia supra dicta et alias ordinata. 

Coeterum cum in dicta ecclesia per constitutiones et ordinationes ejusdem sit salubriter ordinatum quid camerarius, sacrista, thesaurarius, hospitalarius, et coeteri alii canonici dignitates, officia et administrationes habentes, in eadem facere teneantur infra et extra ecclesiam, et super ornamentis ecclesiae custodiendis et munde tenendis, luminaribus et aliis oneribus ipsius ecclesiae subeundis, et circa ea quae sunt in hospitali pauperibus ministranda, et informatione praehabita invenerimus quod multi ex eis sunt in hiis desides et remissi in detrimentum et dampnum ecclesiae et populi scandalum eorumque periculum animarum: parumque prodesset in ecclesia aliquid statuere, nisi esset qui illud lucretur; existeret etiam indecorum et non esset in oculis Divinae Majestatis acceptum ecclesias fabricis exaltare, si ruere moribus cernerentur; monemus et hortamur Archiepiscopum modernum et qui pro tempore fuerit ecclesiae antedictae, eidem nichilominus in virtute sanctae obedientiae firmiter injungentes quatenus hujusmodi nostras et alias constitutiones, ordinationes, mores laudabiles et consuetudines ac cerimonias ecclesiae supra dictae, hiis nostris constitutionibus et ordinationibus Apostolicis nullatenus obviantes, prout ad quamlibet pertinuerit, firmiter et attente et cum operosa sollicitudine et vigilantia mandet et facial inviolabiliter observari; quibuscunque exceptionibus et appellationibus omnino cessantibus et remotis, ne aliena pecata sua faciant, et sanguis subditorum de ipsorum manibus requiratur, sed in extremo judicio de talento sibi commiso dignam Altissimo reddere valeant rationem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum instructionis, exortationis, injunctionis, statuti, ordinationis, prohibitionis, jussionis, editionis, praecepti, confirmationis, laudationis, mandati, sanctionis, provisionis, constitutionis, voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc., Dat. Tarraconae nonas novembris, pontificatus nostri anno decimo septimo.