jueves, 23 de febrero de 2023

XXXIII. Eiusdem ad eumdem Archiep. litterae

XXXIII.

Eiusdem ad eumdem Archiep. litterae quibus quae Raymundus Berengarii IV., Comes Barchinon., Archiepiscopo Tarraconensi in Ilerda et Dertusa concesserat, confirmat, an. M.C.LXXIII. (1173) (Vid. pág. 161).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarracon.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri W. Terracon. Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, salutem et Apostolicam benedictionem. Inducit nos, et hortatur comissae nobis dignitatis auctoritas fratribus et Coepiscopis nostris gratiae nostrae plenitudinem exhibere, et super hiis, quae legitime possident, Apostolici favoris et patrocinii subsidium ministrare, ut tanto circa devotionem Beati Petri, ac nostram teneantur ferventiores existere, quanto se ampliori praerrogativa cognoverint confoveri. Inde est quod Nos tuis postulationibus benignius annuentes, honorem illum, quem bonae memoriae R. quondam Comes Barchinonen. in Illerda et Dertusa, tibi, quando captae fuerunt, concessit, sicut ipsum pacifice habere dinosceris, devotioni tuae auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam, etc... Datum Anagniae XVI. kalendas julii.

XXXII. Eiusdem Rom. Pont. confirmatio donationis factae a Raymundo, Barchin. Comite Sedi et eccl. Tarraconensi, an. M.C.LXXIII. (1173)

XXXII.

Eiusdem Rom. Pont. confirmatio donationis factae a Raymundo, Barchin. Comite Sedi et eccl. Tarraconensi, an. M.C.LXXIII. (1173) (Vid. pág. 161).

Ex arch. eiusd. eccl. 

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Willelmo (a) Archiepiscopo, et dilectis filiis canonicis Terraconen. salutem et Apostolicam benedictionem. Ad hoc in Beati Petri Apostolorum Principis cathedra licet immeriti residemus ut omnium ecclesiarum providente Domino et curam sollicitudinem gerentes pro earum statu vigili studio debeamus satagere, et ut jura sua quiete valeant et libere possidere, Apostolicae proteccionis clipeo contra malignatium incursus sollicite defensare. Frustra enim videremur pontificalis dignitatis officium gerere, si circa tuitionem et defensionem ecclesiarum aliqua conspiceremur negligentia vel tepiditatis vitio laborare. Inde est quod Nos vestris justis postulationibus gratuitum impertientes assensum, donationem, quam bonae memoriae Raymundus, quondam Barchinonen. Comes de civitate Terraconen. et territorio suo ecclesiae vestrae fecit, hominia quoque fidelitates et juramenta, quae homines ejusdem civitatis et territorii Archiepiscopo et ecclesiae facere consueverunt, decimas, primitias dominicaturam de Stagno, de Vite, et de Franculino, Constantinum, et Villam Constantinam, et Lentiscleil, et castrum de Reds cum adjacentiis suis, et alias dominicaturas, quas nunc ibidem habetis, vobis et ecclesiae vestre, sicut ea in presentiarum pacifice possidetis, et in autentico scripto exinde facto continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, et sub in terminatione anathematis prohibentes, ne cui liceat donatione alicujus in prescripta civitate vel territorio ejus contra tenorem praedictae donationis, etc. Datum Tusculan. VII. kalendas februarii.

(a) Willelmo scilicet de Torroja, quem in sequenti rescripto Apostolicae Sedis Legatum vocat.

XXXI. Alexandri III. epistola ad Archiep. Tarracon. super defraudantibus decimas sibi debitas, an. M.C.LXXIII. (1173)

XXXI.

Alexandri III. epistola ad Archiep. Tarracon. super defraudantibus decimas sibi debitas, an. M.C.LXXIII. (1173) (Vid. pág. 161). 

Ex autogr. in arch. eccl. Tarrac.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Terragonen. Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem. Significatum est Nobis ex parte tua, quod quidam milites parrochiani tui decimas ad ecclesias tui episcopatus de jure spectantes violenter detinent, et eisdem ecclesiis solvere contradicunt; quas, si quando rescipiscunt, monasteriis et aliis ecclesiis pro sua voluntate dimittunt. Quoniam igitur nolumus ut ecclesiae tuae suo jure hac occasione fraudentur, tam eos, qui alienant eas, quam illos, qui contra voluntatem tuam injuste recipiunt, si comoniti satisfacere forte noluerint, et ecclesiae cujus sunt resignare, excommunicandi, appellatione cessante, tibi tribuimus facultatem. Datum Tusculan. VIII. kalendas octobris.