miércoles, 8 de marzo de 2023

XII. Constitutiones, Dalmatium, Archiepum. 1420, prima synodo

XII.

Constitutiones editae per Reverendum Dnum. Dalmatium, Archiepum. Terrachon. in prima synodo per eum celebrata III. die madii anno a Nativitate Dni. M.CCCCXX., quae abs dubio est continuatio precedentis. (Vid. pág. 12.) 

De honestate vestium presbyterorum et clericorum.

Inter coeteros presbyterorum, beneficiatorum et aliorum clericorum excessus hic maxime inolevit quod spreta in vestibus forma ecclesiasticae honestatis, plurimum delectantur esse deformes, et cupiunt laycis conformari; quodque mente gerunt, habitu profitentur. 

Et quia dignum et salutare existit ut presbyteri et clerici in sacris ordinibus constituti non solum vitae sed morum refulgeant honestate; renovamus et inviolabiliter servari praecipimus Constitutionem provintialem per bonae memoriae Dnum. Petrum, inmediatum predecessorem ntrum. super vestibus clericorum factam incipientem:

Sacrorum Canonum, illam adjungentes constitutioni synodali per eundem ntrum. predecessorem super hiis editae, incipienti: Quia ad hoc sunt clericis etc., immutantes solum quoad longitudinem vestium, quas volumus esse talares, poenis earumdem constitutionum per hanc etiam adicientes quod transgressores constitutionum huiusmodi prima vice poenas ipsarum constitutionum incurrant; et secunda vice, ac inde quotiens culpables fuerint reperti; vestes amitant, et poenam decem librarum irremisibiliter nobis exolvant. 

De superpelliciis et almuciis deferendis.

Cum magna gravitate decenti et honesto habitu convenit presbyteros ecclesiastico officio et divino cultui interesse. Et cum in Constitutione synodali per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum incipientem: Cum honestas etc. sit salubriter statutum, quod quilibet clericus in sacris ordinibus constitutus, in missis, processionibus et dum dicet horas in ecclesia presente populo superpellicio sit indutus, et detur sibi obcio, ut utatur si voluerit almucia seu birreto; illam renovantes, adicimus in eadem, quod superpellicium, quod ipse clericus deferet, non sit ruptum, nec perforatum, sordidum sive turpe, sed decens, integrum atque mundum. Et quotiens presbyter quicumque illud deferet in officiis memoratis teneatur et habeat deferre almuciam; quam si in presenti non habet, infra unum annum primo venturum habere teneatur, et inde deferre, ut est dictum. Contrarium vero facientes, superpellicium sic ruptum sive laceratum, perforatum et sordidum amictant, et poenam quinque solidorum pro qualibet vice exolvant. Et si in habendo et deferendo almuciam defecerint, pro vice qualibet eadem poena plectatur; nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecent etiam in profanis.

De alienatione rerum ecclesiasticarum, et obligatione ipsarum.

Fraudibus atque dolis, quae in damnum ecclesiarum, beneficiorum, anniversariorum, missarum, piarumque causarum et distributionum ac jurium eorundem, qui hactenus, ut sumus veridice informati, comissi sunt, et possunt faciliter comitti, opportunis obviare et providere remediis, quantum cum Deo possumus, salubriter cupientes, presenti Constitutione sanccimus, ne quis prior, rector seu curatus animarum ntrae. diocesis, presbyter vel clericus beneficiatus, causarum procurator vel administrator beneficiorum, anniversariorum, missarum, caritatum, distributionum vel aliarum quarumcumque piarum largitionum presumant vel possint calices, libros ecclesiasticos, vestimenta seu alia jocalia, ornamenta aut res mobiles, domos, terras, vineas, prata seu quaslibet alias possesiones, census, tertius, quartos, taschas, usaticha, agraria, redditus aut jura quaecumque ad ecclesias ipsas, beneficia, anniversaria, caritates et alias administrationes jam dictas quomodolibet pertinentia, vendere, dare, permutare, concedere, ypotechare, impignorare in emphiteosim seu in acaptum concedere, seu stabilire, aut ad longum tempus locare, vel quocumque alio modo et contractu alienare, sine licentia, firma et expreso consensu nostri vel Vicarii aut Officialis nostri in officialatu, aut Decani Montis albi in decanatu nostris. Quod si contrarium fuerit attemptatum, contractus huiusmodi sint irriti atque nulli; quodque transgresores huius statuti omne damnum et interesse ecclesiarum, beneficiorum, anniversariorum, caritatum et administrationum praedictarum de bonis propriis resarcire omnino teneantur, et poenam viginti librarum ipso facto incurrant ultra poenas a jure super hiis statutas. Verum quia ecclae. beneficia, et administraciones praedictae, et etiam nonnullae manumissoriae in civitate et dioc. nostris plura habent censualia, mortua a vulgo nuncupata, et alios redditus, qui et quae possunt redimi atque lui, et frequenter evenit quod rectores, beneficiati, manumissores vel alii de praedictis administrationem habentes, capitalia dictorum censualium et reddituum recipiunt, et illa retinent et expendunt, aut cum propinquis vel aliis minus utiliter contrahunt, aut illa retinendo assecurant, sicut volunt. Ex quibus ecclae. beneficia, anniversaria, caritates, manumissoriae, administrationes magna susceperunt usquequaque detrimenta et irreparabilia damna; sic super huiusmodi luicionibus et redemptionibus ducimus ordinandum, quod quotiens talis occurrerit casus, si fuerit in civitate Terrachon., rector ipse seu curatus, beneficiatus, manumissor vel administrationem habens illud praetium, sive capitale non recipiat, sed in posse Officialis nostri deponi faciat, et in Montis albo in posse Decani seu depositarii ipsorum. Et si extra civitatem vel villam praedictas dictae luiciones fiant, et pretia ex dispositione testatorum vel donatorum in posse quarumcumque devenerit personarum, aut forsan in posse ipsorum rectorum, beneficiatorum, manumissorum vel administrationum habentium illam praecii restitutionem, ipsi rectores, beneficiati, manumissores vel administrationem habentes eum totius negotii qualitate denunciare et notificare dicto nostro officiali in Officialatu et Decano in decanatu infra dies quindecim, postquam soluta fuerit seu restituta, omnino teneantur. Et pretium illud in aliam emptionem vel usus nequeat converti sine dictorum Officialis vel Decani licentia firma et expresso consensu. Contrarium vero facientes poenam viginti librarum ipso facto incurrant. Illi autem qui ad usque talia capitalia receperunt qualitercumque, et non sunt in aliam emptionem conversa; id nobis seu dictis Officiali vel Decano denuncient infra unum mensem, ut valeamus et valeant, sicut convenit, providere. Quicumque vero hoc celaverit et non revelaverit, ut est dictum, in poenam viginti quinti librarum incidat ipso facto. Et hanc constitutionem praecipimus per curatos in suis ecclesiis infra quindecim dies, cum ad eas redierint, clero et populo publicari, et etiam quibuscumque de hiis in eorum posse contrahentibus quociens casus occurrerit, ne creditores, vel alii super hiis valeant defraudari. Et si in hiis fuerint necgligentes, poenam centum solidorum incurrant.

XI. Dalmatius Mur, synodum, 1420

XI.

Anno a Nativitate Domini M.CCCCXX.° die veneris, tertia mensis aprilis Reverendus in Christo Pater et Dnus. Dnus. Dalmatius (a) divina providentia sanctae Terrachonen. ecclae. Archieps. celebrans synodum in Sede Terrachon. sequentia ordinavit. (Vid. pág. 12.)

(a) Dalmatius Mur, ex Gerundensi ecclesia ad Tarraconen. translatus ann. 1419. quam tenuit usque ad 1431, quo ad Caesaraugustanam evectus est.

Primo celebrata missa, in qua ipse Dnus. Archieps. notabilem fecit sermonem, fuerunt vocati rectores per notarium, et inde lecta et publicata sequentia per eundem.

Nos Dalmatius miseratione divina Sanctae Terrachonensis ecclesiae Archieps. Officii nostri solicitudo requirit ut ad bonum statum, utilem et salubrem sponsae nostrae Tarrachonen. ecclesiae, et aliarum ecclesiarum nostrae dioc., quas mitis et humilis corde Jesus Christus nostri licet inmeriti regimini subjecit, inter alias solicitudinum curas, quibus noster animus fluctuantis pelagi more continue fatigatur, eficaciter intendamus. Hinc est quod in prima sancta sinodo, quam in dicta nostra Terrachonen. ecclesia juxta statuta Sanctorum Patrum die praesenti celebramus, sequentia ad Dei laudem ducimus ordinanda.

In primis monemus et hortamur omnes rectores, praesbiteros et alios in sacris ordinibus constitutos, beneficiatos, et alios, eisdem nichilominus injungentes quatenus regulam, normam, ordinem et vitam, quam professi sunt et receperunt, devote teneant et observent, et se honestos Deo et hominibus exhibeant vita, moribus et exemplis, vivantque ut habent sacri canones et Constitutiones provinciales, et sinodales, in omni decentia habitus et incesus, obedientia et castitate, moribus Terrachonen. ecclesiae matris eorum conformando. Et cum juxta canonicas sanctiones, constitutionesque praedecessorum nostrorum, et alias quilibet rector et curatus et etiam beneficiatus teneatur in sua ecclesia et beneficio personaliter residere, monemus omnes et singulos priores, rectores, vicarios perpetuos et praesbiteros curata et non curata beneficia in ecclesiis nostrae dioc. obtinentes, eisque sub infrascriptis penis et eorum cuilibet expresse mandamus, quatenus infra tres menses primo venturos, quos eis et eorum cuilibet pro omnibus dilationibus et peremptorie asignamus, ad eorum ecclesias et beneficia, si absentes fuerint, redeant, in iisdem personalem residentiam de cetero facturi ut tenentur, nisi de nostra vel Vicariorum nostrorum licentia fuerint absentes; nos enim omnes et quascumque licentias absentandi a quibusvis aliis quomodocumque et qualitercumque eis concessas harum serie revocamus. Si vero infra dictos tres menses non redierint, et inde resederint, ut est dictum, fructibus dicti beneficii pro ipso tempore sint privati. Et si per alios tres menses, praefatos tres inmediata sequentes, absentes fuerint, et ad dicta eorum beneficia non redierint, et inde in eisdem non resederint, ut praefertur, eorum ecclesiis et beneficiis ipso facto se noverint esse privatos. Mandantes in virtute sanctae obedientiae rectoribus, et vicariis, aliisque curatis in praesenti sinodo constitutis, ut huiusmodi ordinationem, monitionem et mandatum nostrum in continenti, cum ad eorum ecclesias redierint, beneficiatis ecclesiarum suarum vel procuratoribus eorumdem referant, publicent et revelent, hujusmodi ordinationem in suis ecclesiis publicando, ne per quempiam valeant ignorantia allegari.

Item tenore praesentis mandamus rectoribus et curatis civitatis et dioc. nostrae Terrachon. et eorum loca tenentibus, quod per totum proxime futurum mensem junii offerant nobis seu nostro Vicario generali in scriptis nomina omnium et quorumque beneficiatorum in suis ecclesiis et parrochiis, et beneficiorum, quae obtinent, eorumque valorem: et qui beneficiati sunt praesentes, et qui absentes. Si quis autem hujus nostri mandati transgressor fuerit, penam decem librarum ipso facto incurrat.

Item mandamus omnibus et singulis beneficia ecclesiastica curata et non curata in civitate et dioc. nostra obtinentibus, qui inventaria secundum constitutionem provintialem incipientem: Quia rei evidentia inde editam facere teneantur; quatenus infra tres menses primo venturos hostendant nobis, seu nostro Vicario generali inventaria et capibrevia, quae fecerunt de beneficiis ipsorum, bonis, redditibus, jocalibus, ornamentis, et juribus eorum, ut habet constitutio supra dicta. Alias lapso termino, et si non fecerint dicta inventaria, juxta eandem constitutionem procul dubio punientur. Mandantes haec per curatos, cum ad eorum ecclesias redierint, dictis beneficiatis, et eorum procuratoribus intimari, hujusmodi mandatum etiam in suis ecclesiis publicando. Si quis autem hujusmodi mandati extiterit violator, penam centum solidorum incurrat.

Item mandamus omnibus et singulis rectoribus et praesbiteris, ac clericis curatis et non curatis quaecumque beneficia in civitate et dioc. nostra Terrachonen. obtinentibus sub pena privationis beneficiorum suorum, ut infra sex menses primo venturos et continue sequentes hostendant nobis, seu nostro Vicario generali in sui forma titulos, collationes, et dispensationes, quos et quas habent de dictis eorum beneficiis. Alioquin ad privandum eos dicto lapso termino infallibiliter procedemus. Nos enim dictum terminum sex mensium eis et unicuique eorum ad praedicta peremptorium, et pro omnibus dilationibus asignamus, jubentes, ut supra, rectoribus et curatis, ut hujusmodi mandatum in ecclesiis suis, cum ad eas redierint, incontinenti denuncient et revelent.

Item quia scire convenit curato cuilibet quid facturus est, et a quibus se abstinere debet, juxta synodales constitutiones, mandamus propterea omnibus rectoribus, et curatis civitatis et dioc. nostrae, ut per totum proxime futurum mensem julii hostendant nobis seu nostro Vicario generali dictas constitutiones sub pena quinquaginta solidorum, etiam cum juramento, an eorum sint propriae vel manulevatae.

Insuper venerabiles et dilectos nostros Petrum Ortoneda (Dortoneda más arriba), in decretis bacalarium commensalem Terrachon., Anthonium Saurini, in utroque jure bacalarium, Decanum Montis Albi, Petrum de Cantacoruis, in decretis bacalarium, rectorem Constantini, Guillermum de Tor, in decretis bacalarium, rectorem de Cambrils, Augustinum Prats, in decretis bacallarium, rectorem de Vinaxia, Anthonium Marroig, rectorem de Prades, Bernardum Capioles, rectorem de Albio, testes deputamus et asignamus sinodales qui per nostram dioc. veritatem inquirant super his quae inquirere tenentur juxta canonica instituta. Eisdem in virtute sanctae obedientiae mandantes, ut ea quae repererint, nobis vel nostro Vicario seu Officiali anno quolibet saltem in sinodo nunciare procurent, ut valeat salutare remedium adhiberi.

Praeterea quaecumque privilegia per praedecessores nostros clero civitatis et diocesis nostrae concessa, quae non fuerint auctoritate Apostolica confirmata, ac omnia et singula in eis et quolibet eorum contenta, ex quibusdam rationabilibus causis animum nostrum ad haec moventibus, huius serie ducimus suspendenda: inhibentes rectoribus, praesbyteris et clericis dictae nostrae diocesis ne illis utantur, donech per nos plenius visa et recognita fuerint, et per nos super eis aliter dispositum fuerit, seu etiam ordinatum, dispositionemque et ordinationem huiusmodi eisdem duxerimus intimandam.

Item ordinamus, volumus et mandamus quod in Sede nostra Terrachone, et in singulis ecclesiis nostrae diocesis, dum missa solempnis die qualibet celebrabitur post orationem Dominicam fiat pro Domino Rege oratio sequens. 

Ps. Deus in adiutorium.

Kyrie. Pater noster. V). Exaudiat eum Dominus. R). Protegat. V). Mittat ei. R). Et de Sion. V). Oremus pro Rege nostro R). Dominus conservet. 

V). Domine exaudi. Dominus vobiscum. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum, praetende Regi nostro Alfonso, et exercitui eius arma celestia, ut te protegente viriliter agant et ab omni liberati adversitate praesenti et futura gaudeant sospitate.

Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, et viam famuli tui Alfonsi, etc.

Oratio. Hostium nostrorum quaesumus, Domine visibilium et invisibilium elide superbiam, etc.

Similiter in matutinis et vesperis in ecclesiis, ubi alta voce celebrantur, dicatur Aña.: Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos Domine, et armis tuae potentiae protege nos semper: libera nos Deus noster. V). Domine salvum fac Regem. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, etc. sup.

Nos enim omnibus vere penitentibus et confessis, qui devote pro praemissis hora iam dicta oraverint, de Omnipotentis Domini nostri Jesu Christi misericordia, et beatissimae Virginis Mariae, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius beataeque Teclae Virginis et Protomartyris, patronae nostrae meritis et auctoritate confisi, centum dies de iniunctis eisdem legictime poenitentiis auctoritate Apostolica nobis super hiis concessa in Domino misericorditer relaxamus. Praecipientes hoc per curatos in eorum ecclesiis suis comissis plebibus nuntiari. Huiusmodi autem orationem et praeces faciant, cum eis notum fuerit quod in Sede Terrachon. hoc fuerit inceptum.

martes, 7 de marzo de 2023

X. Constitutiones synodales editae per Dominum Petrum Çagarriga

X. 

Constitutiones synodales editae per Dominum Petrum (a) Archiepum. Terrachon. in prima synodo per eum celebrata die veneris XI aprilis anno a nativ. Dni. MCCCC decimo. (Vid pág. 11.) 

(a) Petrus scilicet Çagarriga, qui ex Illerdensi ecclesia ad Tarraconensem evectus est anno 1407, vitaque functus anno 1418, provinciale concilium habuit anno 1414, ut aiunt eius ecclesiae Episcopologia, quae huius diocesani, cuius modo constitutiones proferimus, non neminere.

Ut presbyteri et clerici in sacris ordinibus constituti honestis ambulent indumentis.

Quia ad hoc sunt clericis ecclesiastici redditus deputati ut ex ipsis honeste vivere debeant, et tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla patrum indesinenter intuetur; statuimus et ordinamus quod de cetero rectores, presbyteri et clerici ac relligiosi in sacris ordinibus constituti honeste vivant, et vestibus honestioribus induantur. Ita quod deferentes tonsuram iuxta mensuram per Vicarium nostrum generalem et Decanum Montis albi eis tradendam, juxta alias constitutiones super hiis editas, supertunicale talum (f. talare vel taliter) clausum portent usque ad collare, quod breve defferant et honestum, non ...; manicasque cum goletis non portent, sed rotundas et largas competenter; addicientes quod supertunicale praedictum sit ita longum ne distet ultra medium palmum a pede, vel eius manicae latitudinem unius palmi non transeant. Caputium vero, quod defferent, longum sit et honestum, cucullam habens amplam brevem et duplicatam. Sotulares clausos portent, aut ultra tertiam partem pedis nullatenus apertos. Quicumque vero post quatuor menses a die praesenti computandos huiusmodi statuti fuerit violator, vestes et alia praedicta teneatur dare pauperibus, et etiam poenam decem solidorum ipso facto pro vice qualibet se noverit incurrisse.

Poena presbyterorum qui, dum divina celebrantur officia, tenent caputium et non induuntur superpellicio.

In constitutione synodali edita per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum incipiente: Cum honestas etc. est salubriter statutum quod quilibet clericus in sacris ordinibus constitutus in missis, processionibus, et dum dicet horas in eccla. presente populo, sit superpellicio indutus, nec portet caputium in capite nec in collo, sed utatur, si voluerit, almutio seu birreto; set quia nulla est poena adjecta, multos dicti statuti esse audivimus contemptores; quare poenam quinque solidorum cuique ipsius statuti transgressori pro vice qualibet ducimus huius serie apponendam.

Poena clericorum ludentium ad ludum prohibitum.

Sicut sacerdos alios honestate ordinis superat, ita etiam morum virtute transgredi debet: et in civitate et campo Terrachonae noviter inter laycos magnis adictis poenis prohibitus fuerit ludus quilibet texillorum, et esset indecorum sacerdotes et clericos ludentes plecti leviori poena, qui vitae viam laycis bene vivendo denuntiare tenentur; ordinamus quod nullus presbyter vel clericus nostrae diocesis cuiuscumque status vel conditionis fuerit, ludere audeat ad ludum aliquem texillorum, nec etiam ad scacos in loco publico, vel alium ludum prohibitum in civitate Terrachonae, villa seu loco, ubi dictus presbyter sive clericus residebit. Qui vero contrarium fecerit, poenam sexaginta solidorum ipso facto incurrat. Postquam autem dictam poenam semel solverit, et iterum reinciderit, per unum mensem in castro nostro Terrachon. captus propterea teneatur. Presbyter autem vel clericus, qui sciverit alium statuti huiusmodi transgressorem, id nobis Vicario vel Officiali nostro verbo vel littera incontinenti denunciare teneatur. Alioquin viginti solidorum penam pro vice qualibet, qua id necglecxerit nuntiare, se noverit incurrisse.

Contra clericos jurantes et blasfemantes.

Tanto sunt clerici gravius puniendi, quanto maiori aliis dignitate prefulgent: et quia in civitate, locis campi et diocesis nostrae Terrachonae contra jurantes, maledicos et blasfemos Dei et Sanctorum edita sunt poenalia statuta, in quibus presbyteri et clerici non ligantur, et possint ex hiis oriri scandala perniciosa; ideo ut humana saltim formidine peccare metuant, qui divina juditia non formidant, statuimus et ordinamus quod presbyter vel clericus qui juraverit vel maledixerit, aut blasfemaverit de Deo, Beataque Virgine Maria, eorumque Sanctis duplicem poenam illius quae fuerit laycis talia comittentibus in loco ubi degerit statuta, ipso facto sine mercede (f. misericordia) incurrat. Poena, si quae non fuerit statuta delinquentes in hiis nostro arbitrio puniantur, et etiam scientes et non revelantes sub poena in proxime dicta constitutione contenta.

Ut quilibet curatus habeat officium proprium Beatae Teclae.

Ob reverentiam et laudem Beatae Teclae Virgs. et Prothomarts (Virginis et Prothomartiris), Patronae nostrae ordinamus, volumusque et mandamus ut quilibet rector et curatus nostrae diocesis infra quatuor menses primo venturos teneatur habere officium proprium omnium horarum et missae dictae Virginis, illudque facere et celebrare in festo et octavis eiusdem, quemadmodum fit et celebratur in Sede ntra. Terrachonae. Quicumque autem in praedictis necgligens fuerit vel remissus, poenam decem solidorum ipso facto se noverit incurrisse.

De quaestoribus.

Constitutionem synodalem per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum editam contra abusiones quaestorum incipientem: Abusionibus etc. tanquam salubrem et laudabilem renovantes, illam de coetero ad litteram volumus et precipimus observari in civitate et diocesi nostra Terrachonae; adiicientes quod Vicarii nostri nullum quaestorem admittant, nisi prius fidem autenticam fecerit de mandato et potestate sui principalis a quo missus est: et quod etiam nullus de coetero quaestor admittatur, nisi ipse in loco pro quo quaestum facit, de obedientia fuerit Dni. ntri. Papae.

Casus reservati.

Constitutionem de casibus reservatis renovamus, decernentes casus sequentes nobis fore solummodo reservatos. Absolvere videlicet excomunicatos majori excomunicatione: interdictos vel suspensos ab homine vel a jure: comittentes homicidium voluntarium, et incestum: imponere poenas blasfematoribus Dei et Sanctorum, si tamen sapiat haeresim: degerantes scienter seu perjuros in dampnis proximi, nisi precedat restitutio, et satisfaciant dampna passis: commutationes quorumlibet votorum: restitutiones male ablatorum, incertorum vel certorum, quando non extant hii quibus est restitutio fienda, nec injurians per quem fieret restitutio ordinavit, cuius quantitas sumam viginti solidorum excedat: absolutionem eorum qui interfuerunt clandestinis matrimoniis, vel contra interdictum ecclae. celebratis: oppresionem liberorum: sacrilegium: abusum crismatis, Eucarestiae, vel alterius rei sacrae: promotionem per saltum, vel ab alio sine nostri licentia factam: dispensationem simoniae: et absolutionem illorum qui tenent vel tenuerint contra nostram voluntatem privilegia, instrumenta, vel registra seu scripturas archivi et dignitatis ac ecclae. nostrae. 

In coeteris autem casibus nobis de jure consuetudine vel alios per predecessores nostros spetialiter reservati, rectoribus et eorum vicariis de eorum discretione confisi absolvendi gratiose potestatem et licentiam impertimur, quacumque constitutione in contrarium edita non obstante.