martes, 7 de marzo de 2023

X. Constitutiones synodales editae per Dominum Petrum Çagarriga

X. 

Constitutiones synodales editae per Dominum Petrum (a) Archiepum. Terrachon. in prima synodo per eum celebrata die veneris XI aprilis anno a nativ. Dni. MCCCC decimo. (Vid pág. 11.) 

(a) Petrus scilicet Çagarriga, qui ex Illerdensi ecclesia ad Tarraconensem evectus est anno 1407, vitaque functus anno 1418, provinciale concilium habuit anno 1414, ut aiunt eius ecclesiae Episcopologia, quae huius diocesani, cuius modo constitutiones proferimus, non neminere.

Ut presbyteri et clerici in sacris ordinibus constituti honestis ambulent indumentis.

Quia ad hoc sunt clericis ecclesiastici redditus deputati ut ex ipsis honeste vivere debeant, et tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla patrum indesinenter intuetur; statuimus et ordinamus quod de cetero rectores, presbyteri et clerici ac relligiosi in sacris ordinibus constituti honeste vivant, et vestibus honestioribus induantur. Ita quod deferentes tonsuram iuxta mensuram per Vicarium nostrum generalem et Decanum Montis albi eis tradendam, juxta alias constitutiones super hiis editas, supertunicale talum (f. talare vel taliter) clausum portent usque ad collare, quod breve defferant et honestum, non ...; manicasque cum goletis non portent, sed rotundas et largas competenter; addicientes quod supertunicale praedictum sit ita longum ne distet ultra medium palmum a pede, vel eius manicae latitudinem unius palmi non transeant. Caputium vero, quod defferent, longum sit et honestum, cucullam habens amplam brevem et duplicatam. Sotulares clausos portent, aut ultra tertiam partem pedis nullatenus apertos. Quicumque vero post quatuor menses a die praesenti computandos huiusmodi statuti fuerit violator, vestes et alia praedicta teneatur dare pauperibus, et etiam poenam decem solidorum ipso facto pro vice qualibet se noverit incurrisse.

Poena presbyterorum qui, dum divina celebrantur officia, tenent caputium et non induuntur superpellicio.

In constitutione synodali edita per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum incipiente: Cum honestas etc. est salubriter statutum quod quilibet clericus in sacris ordinibus constitutus in missis, processionibus, et dum dicet horas in eccla. presente populo, sit superpellicio indutus, nec portet caputium in capite nec in collo, sed utatur, si voluerit, almutio seu birreto; set quia nulla est poena adjecta, multos dicti statuti esse audivimus contemptores; quare poenam quinque solidorum cuique ipsius statuti transgressori pro vice qualibet ducimus huius serie apponendam.

Poena clericorum ludentium ad ludum prohibitum.

Sicut sacerdos alios honestate ordinis superat, ita etiam morum virtute transgredi debet: et in civitate et campo Terrachonae noviter inter laycos magnis adictis poenis prohibitus fuerit ludus quilibet texillorum, et esset indecorum sacerdotes et clericos ludentes plecti leviori poena, qui vitae viam laycis bene vivendo denuntiare tenentur; ordinamus quod nullus presbyter vel clericus nostrae diocesis cuiuscumque status vel conditionis fuerit, ludere audeat ad ludum aliquem texillorum, nec etiam ad scacos in loco publico, vel alium ludum prohibitum in civitate Terrachonae, villa seu loco, ubi dictus presbyter sive clericus residebit. Qui vero contrarium fecerit, poenam sexaginta solidorum ipso facto incurrat. Postquam autem dictam poenam semel solverit, et iterum reinciderit, per unum mensem in castro nostro Terrachon. captus propterea teneatur. Presbyter autem vel clericus, qui sciverit alium statuti huiusmodi transgressorem, id nobis Vicario vel Officiali nostro verbo vel littera incontinenti denunciare teneatur. Alioquin viginti solidorum penam pro vice qualibet, qua id necglecxerit nuntiare, se noverit incurrisse.

Contra clericos jurantes et blasfemantes.

Tanto sunt clerici gravius puniendi, quanto maiori aliis dignitate prefulgent: et quia in civitate, locis campi et diocesis nostrae Terrachonae contra jurantes, maledicos et blasfemos Dei et Sanctorum edita sunt poenalia statuta, in quibus presbyteri et clerici non ligantur, et possint ex hiis oriri scandala perniciosa; ideo ut humana saltim formidine peccare metuant, qui divina juditia non formidant, statuimus et ordinamus quod presbyter vel clericus qui juraverit vel maledixerit, aut blasfemaverit de Deo, Beataque Virgine Maria, eorumque Sanctis duplicem poenam illius quae fuerit laycis talia comittentibus in loco ubi degerit statuta, ipso facto sine mercede (f. misericordia) incurrat. Poena, si quae non fuerit statuta delinquentes in hiis nostro arbitrio puniantur, et etiam scientes et non revelantes sub poena in proxime dicta constitutione contenta.

Ut quilibet curatus habeat officium proprium Beatae Teclae.

Ob reverentiam et laudem Beatae Teclae Virgs. et Prothomarts (Virginis et Prothomartiris), Patronae nostrae ordinamus, volumusque et mandamus ut quilibet rector et curatus nostrae diocesis infra quatuor menses primo venturos teneatur habere officium proprium omnium horarum et missae dictae Virginis, illudque facere et celebrare in festo et octavis eiusdem, quemadmodum fit et celebratur in Sede ntra. Terrachonae. Quicumque autem in praedictis necgligens fuerit vel remissus, poenam decem solidorum ipso facto se noverit incurrisse.

De quaestoribus.

Constitutionem synodalem per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum editam contra abusiones quaestorum incipientem: Abusionibus etc. tanquam salubrem et laudabilem renovantes, illam de coetero ad litteram volumus et precipimus observari in civitate et diocesi nostra Terrachonae; adiicientes quod Vicarii nostri nullum quaestorem admittant, nisi prius fidem autenticam fecerit de mandato et potestate sui principalis a quo missus est: et quod etiam nullus de coetero quaestor admittatur, nisi ipse in loco pro quo quaestum facit, de obedientia fuerit Dni. ntri. Papae.

Casus reservati.

Constitutionem de casibus reservatis renovamus, decernentes casus sequentes nobis fore solummodo reservatos. Absolvere videlicet excomunicatos majori excomunicatione: interdictos vel suspensos ab homine vel a jure: comittentes homicidium voluntarium, et incestum: imponere poenas blasfematoribus Dei et Sanctorum, si tamen sapiat haeresim: degerantes scienter seu perjuros in dampnis proximi, nisi precedat restitutio, et satisfaciant dampna passis: commutationes quorumlibet votorum: restitutiones male ablatorum, incertorum vel certorum, quando non extant hii quibus est restitutio fienda, nec injurians per quem fieret restitutio ordinavit, cuius quantitas sumam viginti solidorum excedat: absolutionem eorum qui interfuerunt clandestinis matrimoniis, vel contra interdictum ecclae. celebratis: oppresionem liberorum: sacrilegium: abusum crismatis, Eucarestiae, vel alterius rei sacrae: promotionem per saltum, vel ab alio sine nostri licentia factam: dispensationem simoniae: et absolutionem illorum qui tenent vel tenuerint contra nostram voluntatem privilegia, instrumenta, vel registra seu scripturas archivi et dignitatis ac ecclae. nostrae. 

In coeteris autem casibus nobis de jure consuetudine vel alios per predecessores nostros spetialiter reservati, rectoribus et eorum vicariis de eorum discretione confisi absolvendi gratiose potestatem et licentiam impertimur, quacumque constitutione in contrarium edita non obstante.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.