domingo, 19 de marzo de 2023

XXXIX. Donatio Archiepiscopi Tarraconensis ad monasterium de SS. Crucibus, an. MCLXXIII. (1173)

XXXIX.

Donatio Archiepiscopi Tarraconensis ad monasterium de SS. Crucibus, an. MCLXXIII. (1173) (Vid. pág. 137.)

Ex arch. eiusdem monast.

Et praesentis vitae conferre subsidium, et eternae salutis spectare cernitur praemium quod piis et religiosis collegiis Divini Numinis intuitu fuerit erogatum. Quapropter ego Guillermus Dei gratia Terrachonae Archiepiscopus, Apostolicae Sedis Legatus et universus Terrachonae ecclesiae conventus considerantes miserandas claustralium necessitates, et prout qualitas locorum indulget, eis consulere cupientes, donamus atque concedimus in perpetuum Deo et Beatae Mariae de Sanctis Crucibus, et tibi Petro Abbati, omnibusque successoribus tuis, necnon et fratribus ejusdem loci, tam praesentibus quam futuris, de territorio Terrachonae, in coctiano ad Sanctum Johannem de Consilio, tantum terrae quantum sufficiat plenarie ad quatuor juga boum per gauraitos veteres, sicuti continetur in carta donationis, quam inde fecerunt vobis quondam B. inclitae recordationis Terrachonae Archiepiscopus, et R. Comes Barchinonensis. Ita tamen praedictam donationem sive concessionem vobis facimus, ut de omnibus fructibus, qui ex laborationibus jam dictae terrae, ad quatuor juga boum vobis concessae, percepti fuerint, michi et conventui Terrachonae, nobis et post nos successoribus nostris in perpetuum vos et successores vestri duodecimam partem fideliter et cum integritate et sine aliquo impedimento tribuatis vel in garbis vel in grano, prout ego et Terrachonae conventus elegerimus, vel successores nostri elegerint; excepto una ferragenali in quo possit seminari unum sextarcium ordei, et exceptis omnibus nutrimentis nutrituris vestris et arborum fructibus, de quibus omnibus praeter olivas nichil nobis praestabitis. Similiter donamus et concedimus vobis decimas et primicias laborationum vestrarum in honore de Villa rotunda, et in honore Vallis Ursariae. Pro hac autem munificencia quam magis pietatis consideracione quam rei vestrae emolumento in vos et monasterium vestrum conferimus, accipimus dono a vobis unum ferragenale quod habetis Barchinonae apud Archus-veteres. Novissime autem nos Abbates, Poncius, Grandis Sylvae Abbas, et Petrus, monasterii de Sanctis Crucibus Abbas, et Vitalis, Abbas Fontis frigidi (Fontfreda, Fontfroide, Fuente fría) pro jam dicta donatione vestrae munifice largitatis Deo et vobis gratias referentes, promittimus vobis firmiter quod nichil vobis contra praedictam constitutionem machinabimur, sed integre et cum fidelitate vobis et successoribus vestris praedictam duodecimam fructuum partem tam de pane quam de vino et olivis praestabimus nos et successores nostri, vel praestari faciemus vobis et successoribus vestris, et de hoc ferragenali quod a nobis accipitis erimus vobis auctores et defensores jure, de omnibus emparatoribus. Nos quoque praedicti donatores de praescripta donacione et concessione quam vobis facimus, erimus vobis justi et fideles auctores ac defensores in perpetuum. Si quis hoc infringere temptaverit, nil valeat, sed in duplum componat et firmum maneat. Actum est hoc XV. kalendas julii, anno Dominicae incarnationis M.C.LXXIII. = + Ego Guillermus Dei gratia Terrachonae Archiepiscopus, Apostolicae Sedis Legatus, subscribo. = + Ego Bernardus, Barchinonae Episcopus, subscribo, salvo jure ecclesiae Barchinonae. = Ego Raymundus, Terrachonae Praepositus ecclesiae, subscribo. = Sig+num Johannis, Terrachonae ecclesiae Camerarius. = Ego Geraldus, Terrachonae canonicus, subscribo. = Ego Poncius, canonicus Terrachonae. = Sig+num Raymundi, Sacristae et praesbyteri. = Hoc ego subsigno Raymundus secula signo +. = Sig+num Raymundi, Terrachonae canonici. = Sig+num Raymundi Mironis, presbyteri. = Non est indigne Ricardo ponere signum +. = + Haec crux Renaldi fuit, et quid dixerit audi. = Sig+num Berengarii, canonici presbyteri. = Sig+num Guillelmi, presbyteri. = Sig+num Berengarii, canonici presbyteri. = Sig+num Bernardi, presbyteri. = Ex nostra parte rata sit transactio cartae. = Ego Arnaldus de Darniciis, rogatus testis subscribo. = Vicentius, presbyter hoc firmo. = Ego Lucas, presbyter et canonicus Terrachonae, subscribo. = Ego Geraldus, presbyter et canonicus subscribo. = Ego Poncius, dictus Abbas Grandis Sylvae laudo et confirmo. = + Petrus, de Sanctis Crucibus Abbas laudo et subscribo. = + Ego Guillermus, cellerarius de Sanctis Crucibus laudo et confirmo. =  + Signum Gilaberti, monachi de Sanctis Crucibus. = Sig+num Fortonis, de Sanctis Crucibus. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Arkonis. = Sig+num Petri. = Sig+num Petri. = Sig+num Ugonis. = Sig+num Raymundi. = Sig+num Gumbaldi. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Johannis. = Sig+num Stephani. = Sig+num Arnaldi. = Sig+num Henrici. = Sig+num Berengarii. = Sig+num Aymerici. = Sig+num Guillermi. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Petri. = Sig+num Petri. = Sig+ num Petri. = Sig+num Stephani. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Raymundi. = Sig+ num Guillermi Raymundi. = Sig+num Petri. = Ego Petrus de Terrachona hoc scripsi die et anno + praefixo.

XXXVIII. Urbani IV. de exemptione monasterii SS. Crucum rescriptum, an. MCCLXII. (1262)

XXXVIII.

Urbani IV. de exemptione monasterii SS. Crucum rescriptum, an. MCCLXII. (1262) (Vid. pág. 127.)

Ex Cartul. eccl. Tarrac.

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus Tarraconensi Archiepiscopo et Barchinonensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem. Significaverunt nobis dilecti filii nostri Abbas et conventus de Sanctis Crucibus, quod cum ipsorum monasterium in confinio parrochiarum vestrarum sit fundatum, quaestione inter vos suborta ad quem de iure debeat pertinere, quisque vestrum de Abbate obedientiam, quaestione pendente, requirit. Quia igitur aequum non est, quod praedictus Abbas, donec concordia vel iudicio fuerit determinatum, cui praedictum monasterium competat, alicui vestrum ullam iure parrochiali obedientiam debeat exhibere, fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus quatenus, donec inter vos super hoc iudicatum fuerit, vel amicabiliter compositum, ab exactione obedientiae et aliis inquietationibus ipsius Abbatis penitus desistentes, monasterium ipsum in nullo aggravare tentetis. Datum Veronae V. kal. februarii.

XXXVII. Eiusdem Alexandri III. rescriptum de exemptione monasterii SS. Crucum

XXXVII. 

Eiusdem Alexandri III. rescriptum de exemptione monasterii SS. Crucum ab obedientia Archiep. Tarracon. et Episcopi Barchin. donec lis praedicta finiretur, an. MCLX. (1160) (Vid. pág. 136.)

Ex arch. mon. SS. Crucum.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Abbati et fratribus Vallis Laureae salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam super jure parrochiali loci, in quo monasterium vestrum incoepistis, inter venerabiles fratres nostros Terragonen. Archiepiscopum, Apostolicae sedis Legatum, et Barchinonen. Episcopum quaestio est exorta, per Apostolica vobis scripta mandamus quatinus neutri illorum jure parrochiali obedientiam vel reverentiam exhibeatis, donec determinatum fuerit ad quem illorum praescriptus locus debeat de jure spectare. Datum Benevent. IIII. idus septembris (a).

(a) Quamvis breve hoc et praecedens data careat, ad ann. tamen 1160 referimus, quo monasterium SS. Crucum erigi caeptum est, postquam per decennium in Valli Laureae monachi consederant. Quod autem inter Barchin. et Tarracon. Episcopos super iurisdictione eius loci decertaretur, in causa erat situs novae domus SS. Crucum, quae confinium et limes est utriusque dioeceseos. Unde et adhuc sub iudice lis est, monasteriumque illud non vere nullius, sed alicuius non determinatae dioeceseos dicere debemus.