martes, 30 de agosto de 2022

XXVII. Acta consecrationis eiusdem episcopi Rotensis, ex decreto eiusdem episcopi Urgellensis, eodem anno.

XXVII.

Acta consecrationis eiusdem episcopi Rotensis, ex decreto eiusdem episcopi Urgellensis, eodem anno.

Ex. autogr. in eodem loco.

Locorum primates preceptorum, quibus gerarchice atque telatargice vigent prischa, modernaque ecclesiarum moderamina, teoloqueriis sancxere cannonibus, quo (quod) arripientibus viam universe terre quarumlibet sedium presulibus, per vicionerem (viciniorem) episcopum, aut per quemlibet alium episcopum, cui archimadrita iniunxerit, extincti fratris tumulatorem, orbateque sedis visitatorem, atque consolatorem, sine cuius conscientia sacri vetant cannones confiteri atque confici, de subrogacione episcopi perficiatur ecclesiasticarum inventarium rerum. Tunc vero prioribus viduate sedis dispositis echonomis comendetur; postmodum autem cleri plebisque ordinis desideriorum consensus requiratur. Quinimmo amotis simoniacis saculis, postpositisque omnium cupiditatum argumentis, universa fideliter noticie archiepiscopali significentur. Quo disponente cuncta in talibus expedit cum suffraganeorum consilio sub divina censurâ disponi negociis atque ordinari. Igitur metropolitano Dominica vocatione rebus humanis utraque (vitaque) perfuncto, hec eadem fideliter sunt exigenda omnia a visitatore atque tumulatore, et omnium condiocesanorum, si fieri potest, cognicionis (cognicioni) significanda prudencialiter, quo urbes, que gentilium temporibus abebant idolicole flamines, nunc gubernent Christicole presules. Cum ergo pastorem contigerit subrogandum, post adclamationem et vocationem cleri, petitionemque viduate plebis, ne urbs presulem minime optatum aut spernat, aut odium abeat, fiatque minus religiosa quam convenit, cui aut liceat abere quem voluit, quoniam difficile est quo (quod) bona peragantur exitu, que mala sunt incoata principio, expedit orbate sedi cum episcoporum eleccione, cleri ac populi ipsius comitatibus aclamatione, episcopum ordinari atque intronizari. Quapropter ego Ermengaudus, sedis Orgellensis ecclesiae episcopus, unâ cum caterva venerabilium clericorum alme Marie sedis prefate, cognoscentes obitum beate memorie Aimerici pontificis Rodensis civis, ecclesieque sancti Vincentii ipsius loci sedem, cuius memoria ethereo describat in albo, uti sacra cannonum auctoritas iubet, cum consensu domno Wilielmo comite, cum eius optimatibus, ac plebe non exigua concione expostulantibus, cannonico calciati privilegio, Borrellum, filium Richellis femina, urbis prefate Rodensis, unâ per vocationem et adclamationem archidiaconorum, cenobitarum, et ruralium clericorum, vocamus, aclamamus, et petimus, ac prodesse poscimus episcopum subrogandum, consecrandum, et intronizandum Borrellum prenotatum in gremio sancte sedis ecclesiae Vincentii Rotensem civem, et eum principem constituimus ecclesie sanctorum, quorum predicte urbe site sunt. Ab ipsis utpote cunabulis, et fidei rudimentis, scimus eum clericum, ac studiis litteralibus eruditum, nobilem, ortodoxum, humilem, modestum, ospitalem, karitativum, castum, misericordem, et iuxta Apostolum armis divinis decentissime ac pleniter adornatum. Hunc ergo Borrellum ego Ermengaudus prefatus episcopus, unâ cum cetu clericorum alme Marie sedis iam dicte, et cum consensu domno Wilielmo inclito comite, adclamamus eum, et advocamus sub tuicione vel dominatione prefate sedis Orgellensis, sive domnum episcopum Ermengaudum, vel omnes episcopi, qui post eum venturi sunt. Postulo itaque ego Ermengaudus episcopus prefatus domnum Adalbertum Karchasensem civem pontificem, ut per singulos grados ecclesiasticos sit ordinatus, et ministerio sacerdotali sit dedicatum. Igitur in Dei nomine interrogamus populum, hunc Borrellum prefatum adclamantem: “¿Vultis eum abere episcopum?” “Volumus" usque tercio respondit omnis clerus et populus... “Volumus.” Nos quidem humiles Ihesu Christi pontifices Ermengaudus prefate sedis Orgellensis, in qua ordinacio ista consistit, et Adalbertus pontifex Karkasensis, et Petrus episcopus Comenensis, audientes, et cernentes tantam adclamatorum unanimitate proficuam ecclesiam utilitatem, recipimus in nostro episcopali numero, atque collegio preclamatum Borrellum, et cum per auctoritate cannonica benedicendo ordinamus, et electum episcopum in ipsa sede sancti Vincentii episcopum exaltamus, et in nomine sancte Trinitatis intronizamus, et ipsis ecclesiis pastorem constituimus, sub dominatui alme Marie sedis Orgellensis, et domno Ermengaudo episcopo, vel successores eius. Acta scedula huius indaginis a corporea trabeacione Verbi Divini anno millessimo XVII, era millesima quinquagesima quinta, indicio VX, (signo) I. (concurrente I.), pacta XX, VIII. Kalendas Decembris, anno XXI regnante Rothberto rege. = Witardus sacer, qui hanc aclamacionem scripsit domno episcopo Borrello sub die annoque superius exarato, ad laudem et honorem: et gloriam sancte Dei Genitricis Mariae sedis Vico Orgellensis, et episcopos ibidem permanentes feliciter. Amen.

XXVI. Decretum electionis seu confirmationis Borrelli in episcopum Rotensem, MXVII (1107)

XXVI. 

Decretum electionis seu confirmationis Borrelli in episcopum Rotensem (obispado de Roda), latum anno Dñi MXVII (1107). a S. Ermengaudo episcopo Urgellensi. 

(V. pág. 137.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Anno trabeationis Domini nostri Ihesu Christi millesimo XVII, era millesima quinquagesima quinta, indicio XV, (signo) I. (concurrente I.°) pacta XX. Auctor, et Dominus, cum Patre, et Spiritu Sancto, omnium creaturarum, quibusque sub illius gracia conmanentes omne monarchia disponuntur regimina. In quo reverentissime nominando domno Wilielmo illustrisimo comite, cum omne vulgus populi, qui degent in comitato Ripacurcensis tellure, una cum domno Ermengaude presule, qui est in sinu matris ecclesie sancti Marie sedis Vico Orgellensis, qui est caput omnium ecclesiarum iam dicto comitato, venit quidem domnus Borrellus, filius Rechildis femina, unâ cum consensu et voluntate supra dicto excellentissimo comite, sive optimatibus vel principibus eius, nec non etiam religiosorum clericorum atque abbatum, idest, Galindus abba sancte Marie Varra, et Sanila abba sancti Andree, et Dacco abba sancte Marie Lavaies, et Aster abba sancti Petri Taberna, et Manasse abba sanctorum Iusti et Pastoris Aurigema, et Isarnus abba de sancto Stephano, et Aster abba sancti Michaelis, et Abbo abba sancte Maria Alaone: nos simul in unum cum canonicis sancti Vincentii martiris Christi, cuius sedis sita est in civitate Rota (Roda), idest, Barone archisacer, et Gerallus sacer, et Galindus sacer, et Durandus sacer, et Miro sacer, et Altemirus sacer, et Guimara (Guimerá) sacer. Subiungimus etiam fidelium laycorum, idest, Urrato et fratres eius, Miro et fratres eius, Garsia et fratres eius, Bernardus et fratres eius, Gela et fratres eius, Ato et fratres eius, Ansila et fratres eius, Asnarius de Villanova, Bernardus de Anaspuni et fratres eius, Martinus et fratres eius, Garsia de Guduli et fratres eius, Abbo de Tromeda et fratres eius, Riculfus et fratres eius. Et expetivit electionem et obedientiam et benedictionem pontificalem ante sacrosancto altario alme Marie sedis prefate, et ante domino presule prenotato; sive multorum clericorum in Christo agonizantes obsequio, idest, Isarnus archisacer, Poncius archilevita, Transeverus archilevita, Arnallus archilevita, Unifredus archilevita, Bernardus archilevita, Randulfus archilevita, Vivas sacer, Bellus sacer, Bernardus sacer, Wiskafredus sacer, Seniofredus sacer, Gundabertus sacer, Adalbertus sacer, Seguinus sacer, Wilielmus sacer, Arnallus sacer, Unifredus sacer, Wifredus sacer, Wilielmus levita, Wifredus levita, Miro levita, item Miro levita, item Wilielmo levita, Dela levita, Petrus levita, Lupus levita, vel aliorum cannonicorum venerabilium, quorum nomina longum est scribere. Adiuvante Domino, et Salvatore nostro Ihesu Christo, helegimus hunc Borrellum prefixum, ut ad electionem et honorem presulatus perveniat, divina miserante clementiâ. Est namque prudens, docibilis, moribus temperatus, vitâ castus, sobrius, humilis, misericors, hospitalis, in lege Domini instructus, verbis simplicibus dissertus, sanctamque et individuam Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem credens atque confirmans, Deum ante secula, homo in finem seculorum predicat. Cum his tantis et aliis virtutibus decoratum prefatum Borrellum agnoscimus, nos omnes eligimus illum uno animo, unoque conventu decrevimus et corroboramus, ut ad ordinem sui presulatus susceptione tranfundat, atque in Domino fisus accedat. Iterum atque iterrum ego Ermengaudus, prefatus episcopus, unâ cum katerva clericorum predictorum advocamus, adclamamus, atque eligimus iam sicto Borrello, ut per divina manu Salvatoris protegente vel donante ad honoremt et benedictionem atque ordinacionem sui presulatus accedat, et susceptione perveniat, sub tuitione alme Marie sedis prefate, et sub dominatione domno Ermengaudo episcopo et successores eius. Exaratus est autem hec titulus electionis presulatus XI.° Kalendas Decembris, anno. XXI. regnante Rothberto rege. = Witardus sacer, qui hanc electionem per volumptatem domno Wilielmo comite, et per iussione domno Ermengaudo episcopo scripsi et subscripsi die et annoque prefixo.

XXV. Sacramentum fidelitatis Ermengaudi I. comitis Urgelli ad Sallanum episcopum Urgellens., anno M, aut circiter (

XXV. 

Sacramentum fidelitatis Ermengaudi I. comitis Urgelli ad Sallanum episcopum Urgellens., anno M, aut circiter (V. pág. 132). 

Ex arch. eccl. Urgell. 

Iuro ego Ermengaude comes, filius quod fuit Borello comite, et filio quod fuit Letgardis coniuge, ut de ista ora in antea infra... dies, quod Sallane episcopo, filius quod fuit Isarnus, et filius quod fuit Rranlane, me Ermengaude supra scripto commonuerit per nomine de isto sacramento, quod ipso episcopato de comitatum Urgello sedis Vicco donare faciam ad Ermengaude, filio Bernardo vicecomite, et filio Wisila vicecomitissa, ego Ermengaude comite donare faciam ad isto Ermengaude, filio Bernardo, et vesticione ad illum faciam. Et de ista ora in antea ego Ermengaude comite supra scripto non decebre isto Ermengaude, filio Bernardo vicecomite supra scripto, de ipso episcopato de sancta Maria sedis Vico, quod est in Urgello. Et si Sallane episcopo ordinare voluerit suo nepoto (nebot : sobrino; nepos es también nieto) Ermengaude supra scripto in sua vita, ego Ermengaude comite supra scripto adiutor illi ero ad ordinare ipso Ermengaude, filio Bernardo supra scripto, sine sua decepcione, de ipso Ermengaude, filio Bernardo supra scripto, et filio Wisila; si Sallane episcopo, aut Bernardo fratre suo (hermano de Salla, tío de San Ermengol, Ermengaude y variantes), aut aliquis ex parentibus vel amicis de isto Ermengaude clerico supra scripto, donare mihi faciant pessas C, aut pessatas valibiles, aut pigdo (pignora) valibiles de pessas CC. pro ipsas pessas C, quod donare mihi faciant infra dies LX. quod isto Ermengaude, filio Bernardo supra scripto, fuerit ordinatus, et mihi donaverint pigdo valibiles de pessas CC. pro alias pessas CL. quod mihi donent post obitum Sallane episcopo supra scripto, infra medium annum ipsa medietate, et ad alium medium in alia medietate. Et si Sallane episcopo non fecerit ordinare ipso Ermengaude suo nepoto supra scripto in sua vita de Sallane episcopo, et ego Ermengaudes comite vivus fuerit, et ipso Ermengaude, filio Bernardo supra scripto, vivas fuerit, ego Ermengaude comite supra scripto ordinare illum faciam, si facere potuero, si Ermengaude clerico supra scripto donare mihi voluerit, aut aliquis ex parentibus vel amicis suis donare mihi voluerint et donaverint ipsas pessas, aut pessatas, aut ipso pigdo supra scriptus. Et ego Ermengaude comite supra scripto non faciam nullum disturbio ad ipso Ermengaude clerico supra scripto de ipsa sua ordinacione de ipso episcopato de Urgello, neque nullum malum ingenium, nec ego, nec nullus omines, nec nullas feminas per meum consilium, neque per nulla mea absencione. Et ego Ermengaude comite supra scripto adiutor ero ad isto Ermengaude, filio Wisila supra scripta, ipso episcopato de Urgello a tenere et ad abere, sicut Sallane odie tenet, contra omnes omines aut feminas, quod ad eum tollere voluerint, aut tulerint, sine sua deceptione de Ermengaude clerico supra scripto post obitum Sallane episcopo supra scripto, aut in diebus suis, si Sallane episcopo ad illum dimiserit, aut quantum ad ille donaverit de ipso episcopato, si Ermengaude, filio Bernardo vicecomite, frater Sallane, et filio Wisila vicemcomitissa, filia quod fuit de Seniofredo de Luciano, mihi voluerit facere fidancias et fidelitatem super altare dedicatum, vel super reliquias, et fecerit unde ego Ermengaude comite firmiter fidare possem...

XXIV. Scriptura venditionis factae Guislae vicecomitissae, eiusque filio sancto Ermengaudo episcopo Urgellensi, anno MII. (1002)

XXIV. 

Scriptura venditionis factae Guislae vicecomitissae, eiusque filio sancto Ermengaudo episcopo Urgellensi, anno MII. (1002) (V. pág. 129.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

In Dei nomine. Ego Honorata, Deo dicata, et filiis meis Petrus, et Tedbertus, vinditores sumus tibi Wiscla vicescomitessa, et filiis tuis Ermengaudus archilevita, et Arnaldus vicescomes, emptores, per hanc scriptura vindicionis nostrae vindimus vobis alodem nostrum, quod abemus in valle Confluente, in villa Astover, vel in Aspirano, seu in eius terminis vel iecenciis: idest, kasas, casalibus, ortos, ortalibus, terris, vineis, vinealibus, cultum, vel ermum (eremum; erm; yermo), omnia et in omnibus, quicquid abemus vel retinemus per quacumque voce in predictos termines. Et advenit nobis per comutacionem sancti Mikaelis, et de Warini abbati, vel de Wifredo, vel de servis sancti Mikaelis. Haec predicta omnia vindimus vobis ab integrum, cum illarum afrontationes, cum exiis, et regresiis earum. Et accepimus a vobis in precio pensatas VI, et nihil de ipso precio non remansit, et est manifestum: et de nostro iure in vestro tradimus dominio et potestate, ad omnia quae volueritis facere. Quod si nos vinditores aut ullusque homo, qui ista scriptura vinditionis venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare, sed predicta omnia in duplo componat, et in antea ista scriptura vindicionis semper maneat inconvulsa. Facta ista scriptura vinditionis Nonis Septembris, anno VII. regnante Rodberto rege. = Sig+num Honorata Deo vota. = Sig+num Petrus. = Sig+num Teudebertus, qui ista scriptura vinditionis fecimus, et firmare rogavimus. = Sig+num Dela levita. = Sig+num Savaricus. = Sig+num Seniofredus. = Sig+num Bonefilius. = Sig+num Radulfus. = Sig+num Ademares. = Adrovarius presbyter. = Wiskafredus levita, qui ista scriptura vinditionis scripsi, et subscripsi die et anno quod supra. 

XXIII. Eiusdem Sallani epistola encyclica ad universi orbis episcopos, super praecedenti excommunicationis decreto, eodem anno directa.

XXIII.

Eiusdem Sallani epistola encyclica ad universi orbis episcopos, super praecedenti excommunicationis decreto, eodem anno directa. 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Universis episcopis circumquaque ubique conmanentibus per quadrifida climata cosmi, Sanlanus Dei gratiâ humilis sancte sedis Urgellensis episcopus, gratia vobis, et pax a Deo semper multiplicetur. Vestris auribus, o sanctiissimi patres, nostra lingua nequid effari, nec litteris comprehendi, quantas et quales persecutiones nobis a pravis et perversis hominibus cotidie inferuntur. Adtamen necessitate cogente, vel pauca de multis vobis intimare satagimus. Anno denique presenti nongentesimo, nonagesimo primo trabeationis Dominicae, emerserunt se viri iniqui ad destruenda ecclesiastica iura, ut everterent animos principum, qui videntur tenere vel regere terras vel comitatos diocesaneos ecclesie nostre principali, Genitricis, videlicet, Domini nostri alme Marie, cui Deo auctore deservimus. In tantum excrevit malicia eorum, ut ad illorum suasione comites vel principes nostri vi aufferrent a nobis, et ab ecclesia, cui largiente Christo presidemus, omnes diocesanas ecclesias, et omnem censum, quod iure episcopali debetur exsolvere nobis de duobus comitatibus integris, Cerdaniensem, scilicet, et Berchitanum, nulla culpâ super nos existente, sed semper cum humilitate hac satisfaccione requisivimus eos. Et non solum easdem ecclesias suffraganeas abstulerunt; sed insuper ipsas fruges omnes, vel decimas, quas preterito anno Dominus ibidem dedit, necnon et nostros ministeriales exinde cum vi expulerunt. Ob hid denique obsecramus nimium sanctitatem culminis vestri, ut ipsos nefandos homines, qui animos principum vel comitum ad hoc nefas excitarunt, idest, Arnaldum, et Radulfum, excomunicare ne differatis, necnon et omnes sequaces eorum, simul et ipsas ecclesias omnes, cum illorum terminos, qui sunt in supra dictis comitatibus. Ita ut nullus episcopus, nullus presbiter, nullus diaconus, nullus clericus, cuiuscumque sit hordinis, audeat ibi ullum ministerium ecclesiasticorum facere, vel celebrare, usquequo ad legitimam satisfaccionem vel emendacionem veniant, et ipse episcopatus kannonice sit redditus ecclesie generali, cui a Domino est adtributus, et ipsi supra dicti rei de me Sanlane episcopo absolucionem accipiant. Sane ipsam comitissam Ermengards, apud filios, et filias suas a... catione (excommunicatione) excludimus, et separamus, hac sequestramus. Et volumus, atque nostra absolucione firmamus, ut in qualicumque ecclesia in supra dictis comitatibus venerint, licitum sit illis ibidem orare, et missas audire, et divinum officium celebrare, ipseque ecclesie tamdiu sint solute, quamdiu illi comites, et illa comitissa intus persteterint. Excomunicatio quoque taliter in conspectu vestro volumus fieri, sicut subter insertum est, vobis in eadem consencientibus vel subscribentibus. Sanctam itaque individuam Trinitatem, auxilium quoque omnium sanctorum nobis petentes, exoramus, ut Arnaldum, et Radulfum, qui animos comitisse Ermengards, vel animos filiorum illius ad hoc incitarunt, ut aufferrent episcopatum Cerdaniensem, vel episcopatum de Berchitano, de iure vel dicione sancte Marie sede Vicho, vel de potestate Sallani episcopi, et omnibus in hoc errore consencientibus Dominus sua virtute conprimere eos, et brachia illorum alligare dignetur. Sequentes quoque apostolicam sententiam, eos et omnes sequaces eorum a liminibus sancte Dei ecclesie sequestramus, et a corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi separamus, et ab omni consorcio sancte religionis christiane disrumpimus. Ipsos et omnes, quicumque partibus illorum consenserint, aut illis adiutorium prebuerint, ab odierno die, et deincebs maledicti, et excomunicati permaneant, usquequo ad satis veniant faccionem, aut venire voluerint. Si quis vero superbus, aut contumax huic nostre definicione adsentire noluerit, vel hanc excomunicationem observare neglexerit, hunc divino zelo accensi, cum Iuda Domini proditore, eterna punicione sub anathematis vinculo, nisi resipuerit, in inferno damnatum contradimus. Qui vero huius excomunicationis pro Dei timore observator extiterit, gratiam et misericordiam a Domino nostro Ihesu Christo consequatur. Amen. Salla, gratiâ Dei episcopus Orgelensis, huic statuto nostro, in quo totam causam Dei iudicio commisimus, subscripsi, et confirmavi. = Aimericus episcopus ecclesie Ripacursensis hanc constitutionem confirmavi, atque + subscripsi. 

XXII. Decretum excommunicationis, et interdicti, latum a Sallano episcopo Urgellensi in comitatus Cerdaniensem, et Bergitanensem, anno DCCCC.XCI. (991)

XXII. 

Decretum excommunicationis, et interdicti, latum a Sallano episcopo Urgellensi in comitatus Cerdaniensem, et Bergitanensem, anno DCCCC.XCI. (991) 

(V. pág. 118) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Ortodoxorum katholicorum patrum, divinitusque inspiratorum kanonum promulgavit auctoritas per universas provintias, peringruentibus ecclesiasticis fluctuacionibus, ut nullus episcopus, sacerdos, aut aliquis fidelis ordo ecclesiasticus, se presumat vindictam exercere in armis carnalibus, nisi tantum in oratione, et virtute Spiritus Sancti, et kanonica damnatione feriatur. Quod autem sedes episcoporum, et tronus speculationum, et potestatem iudicandi, et solvendi, atque ligandi a Domino est illis datam, atque concessam, sicut ipse Salvator in evangelio ait: Quodcumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in celo; et quodcumque solveritis super terram, erunt soluta et in celo. Et alibi; Accipite Spiritum Sanctum: quorum remisseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Ideo ista percolimus, karissimi, ut intelligatis potestatem episcoporum vestrorum, in eisque Deum veneremini, et eos ut animas vestras diligatis, et quibus illi non comunicant, non comunicetis, et quos eiecerunt, non recipiatis. Multum enim timenda est sententia episcoporum, quia a Domino conlata est illis potestas ligandi, atque solvendi. Ob hoc igitur ego Salla, indignus, non meis meritis, sed nutu Dei episcopus, tanta audita sanctorum patrum kanonum instituta, cum consensu et adiutorio domini Vivani Barchinonensis episcopi, seu etiam domni Aimerici episcopi, cum kanonicorum, et sacerdotum nostrorum, necnon et abbatibus vel monachorum suffragia, accensi flamma Spiritus Sancti, excomunicamus atque alligamus omnem episcopatum Cerdaniensis, vel Berchitanensis, ad Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, et omnes ecclesias, qui in predictos comitatos sunt, tam precipuas, quam sufraganeas, qui infra eius ipsos termines, vel in eius termines sunt, ut non habeat ibidem nullum ministerium sacerdotalem factum, nisi per nostra absolucione, aut per nostra propria voluntate, de feria III. post Dominica I. de Quadragessima (Cuaresma) in antea, usquequo predictus episcopatus redditus sit ad sancta Maria, et in nostra sit potestate, cum ipsas parrochias, quod nobis abstulere vel rapuere, et cum ipsos oblatos, qui exinde exierunt. Verumtamen sciatis, quia ipsa comitissa domna Ermengards cum filios, et filias suas, nec excomunicamus, nec nullius vinculo kanonice damnationis contra eos facimus; sed tantum omnes homines, tam cleeicos, quam laycos, qui hanc nequiciam tractavere adversus sancta Dei ecclesia, et consilium dedere ad ipsa comitissa, et filios suos, de hunc maximum peccatum, et vastatores fuere, atque raptores, et fraudatores, vel sacrilegi, et fures, sicut Iuda proditor, hos tales presumptores, et ecclesiis sancte Marie raptores, vel suarum facultatum alienatores, exceptus ipsa comitissa cum filios suos, nos supradicti Salla presul, et Vivas gratiâ Dei episcopus, et Aimericus episcopus, cum kanonicorum, et sacerdotum nostrorum, sive cum abbatibus vel suffragia monachorum, excomunicamus eos ad Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, et per omnes ordines angelorum et arcangelorum, et omnes virtutes celorum, sive per omnes patriarchas et prophetas, et per omnes apostolos, et martyres, vel confessores, et per omnes sanctos Dei, sic eos excomunicamus, et anatematizamus, atque abomiamus, et alienamus eos, atque abiecimus a liminibus sancte Dei ecclesie, et segregamus eos a corpus, et sanguine Domini nostri Iesu Christi, et a consorcio christianorum fidelium, usque ad dignam satisfaccionem, et emendacionem veniant ante altare sancte Marie sedis Vico, et coram Salla episcopo, et canonicos eius; et usque absolutionem habeant de supra dicto Salla episcopo, ita permaneant excomunicati, et abhominati, sicut iam supra dictum est, in secula seculorum, Amen . = + Salla +.

XXI. Commutatio inter Borrellum comitem, et Sallam, episcopum Urgellensem, anno DCCCCLXXXVIII. (988)

XXI. 

Commutatio inter Borrellum comitem, et Sallam, episcopum Urgellensem, anno DCCCCLXXXVIII. (988) (V: pág. 117.)

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell.

Vox legum iure decrevit auctoritas, ut qualis sit empcio, talis sit et comutatio. Empcio namque et comutatio, sicut iam dudum in antiquis temporibus decretum est, equalem habeat firmitatem, sicut et empcio. Idcirco in Dei nomine ego Borrellus, gratiâ Dei comes, et marchio, et uxor mea Aimedruds, et Raymundus  comes filius predicto Borrello comite, comutatores sumus ad domum sancte Marie sedis Vico Orgellensis, et Salla gratiâ Dei episcopus sedis eiusdem, sive Wadaldo archisacer, et Maior archisacer, et Isarno archipresbytero, et Arnaldo archilevita, et Durando archilevita, et Bonusomo (bon hom) sacer, et Adaulfus sacer, et Ansulfus sacer, et Bellus sacer, et Bulgara sacer, et Argemirus sacer, et Fulgencius sacer, et Aimiricus levita... et alii ceteri kannonici, qui consistunt in obsequio sancte Marie, et  estis proprii filii predicte ecclesie sedis Orgellensis, et ibidem Deo militantes. Comutamus vobis alodes nostros proprios, quem habemus in comitatu Orgello, idest, ipsa villa, que vocat Bescaran, cum fines et termines earum, idest, kasas, kasalibus, ortis, ortalibus, arboribus, terris, vineis, molinis, molinariis, pratis, pascuis, silvis, garriciis, aquis aquarum, vie ductibus vel reductibus, rochas, petris exiis, et regressiis, cultum, et eremum. Et affrontat hec omnia a parte orientis in Monte rufo (Mont roig, Monroch, Monte rubeo, Monroyo &c.), vel in Serra grossa, et descendit per ipsa serra de Anustal, et pervenit usque ad flumen Segor (Segre). De parte meridie afrontat in alveo Segor. De parte occiduo afrontat in ipsa serra de Ilatica, et ascendit ad ipsa villa de Kastanias. De parte vero circi afrontat in ipsa roka de Exkassi. Quantum infra istas afrontationes includunt, sic comutamus vobis quantum ibidem habemus, sive alode, sive fevo (feudo?), sive fisco, vel per qualicumque voce, in omnis et in omnibus, quantum ad predicta villa pertinent, cum fines et termines, et limites earum, et cum omni fundus possessionis earum, tam rusticum, quam urbanum, totum ab integrum, sine ulla reservacione. Et in alio loco, in villa, quod dicant Elasso, ipsa ecclesia sancti Stefani, cum ipsa parrochia, simul cum decimis, et primiciis, et cum ipsas ecclesias suffraganeas, que ibidem sunt, et cum omnes alodes eiusdem ecclesiae pertinentibus, et cum vota et offerencia, quod Dei fideles ibi offeruntur, et cum fines, et termines, et omnes afrontaciones eiusdem ecclesie pertinentes, totum ab integrum. Et in alio loco, prope flumen Valeria, comutamus vobis ipsa ecclesia sancti Fructuosi; et ipso alode, et fevo, quem habemus in Boxedra, vel infra suas fines; et quem habemus in Salellas, et in suas fines, idest, terras, et vineas, et kasales, et decimas, et primicias, et molinariis, ortis, ortalibus, arboribus, pratis, pascuis, aquis aquarum, vie ductibus, et reductibus, exiis, et regressiis, cultum, et eremum. Et afrontat hec omnia a parte orientis in ipsa sede Vico sancte Marie: a parte meridie afrontat in flumen Segor: a parte occiduo afrontat in flumen Valeria: a parte vero circi afrontat in ipso grado subtus Puio rotundo (Puyo: Puig redó; pueyo, de podium, puch, pui, puy, &c.). Quantum infra istas afrontaciones includunt, sic comutamus vobis ipsa omnia; quod superius resonat, vel quantum ibidem abemus, sive per alode, sive per fevo, sive per qualicumque voce, totum ab integrum. Et in alio loco in villa, que vocant sancti Stefani, comutamus vobis ipsum alodem, quem ibidem abemus, vel ipso fevo, idest, kasas, kasalibus, ortis, ortalibus, arboribus, terris, vineis, cultum, vel incultum. Et afrontat hec omnia a parte orientis in villa Calviciniano, vel in Puio rotundo; de parte meridie afrontat in Puio de Karkar, vel in Civitate (Ciudad; Ciutat): de parte occiduo afrontat in serra de Benevarre (Benavarre): de parte vero circi afrontat in serra de Cogollo (Cogul, Cogull). Quantum infra istas afrontationes includunt, sic comutamus vobis ipsa omnia quod superius resonat, quantum ibidem abemus, sive per alode, sive per fevo, vel per qualicumque voce, simul cum ipsas decimas, totum ab integrum. Et in alio loco, que vocant valle Andorra, comutamus vobis ipsos nostros alodes, quem abemus in villa Lauredia, vel in villa sancta Columba (Santa Coloma), sive in villa Andorra, vel in villa Ordinavi, vel in aliis locis, ubi invenire potueritis, idest, kasalibus, terris, vineis, ortis, ortalibus, arboribus, pratis, molinariis, cultum, vel incultum. Et afrontat hec omnia a parte orientis in... ville : de parte meridie afrontat in monte Rufo: de occiduo afrontat in rivo... vel in ipsa roka de Tagamanente (Tagamanent): de parte vero circi afrontat... de Aras. Quantum infra istas afrontaciones includunt, sic comutamus vobis ipsos alodes, quantum ibidem abemus, tam de parentorum, quam per qualicumque voce ibidem abere debemus, totum ab integrum. Et in alio loco, in fines de Nargone, comutamus vobis ipsas villas, que vocant Cuvilare, el Montangocello, idest, kasas, kasalibus, ortis, ortalibus, arboribus, pratis, pascuis, silvis, garriciis, rokas, petras, aquis aquarum, fontibus, vie ductibus, vel reductibus, molinis, molinariis, cultum, vel eremum, in omnia et in omnibus eiusdem villas pertinentibus. Et afrontat hec omnia a parte orientis in ipso grado de Fenestras, vel in Bordonera: a parte meridie afrontat in ipsa strata de sancto Clemencio: de parte occiduo afrontat in karrera (carrera), qui pergit ad Sallentem (Sallent): de parte vero circi afrontat in prato de Cimingano. Quantum infra istas afrontationes includunt, sic comutamus vobis ipsas villas, vel ipsa omnia, quod superius resonat, quantum ad ipsas villas pertinet, sive per alodem, sire per fevo, sive per qualicumque voce, quod ibidem abemus vel abere debemus, cum fines, et termines, et limites, et cum omni fundus possessionis earum, tam rusticum, quam urbanum, totum ab integrum, sine ulla reservatione. Haec omnia superius scripta comutamus ad domum predicte sedis sancte Marie, sive predicto pontifice, vel predictis filiis ecclesie eiusdem superius nominatis, propter ipsas ecclesias, vel parrochias, quem vos nobis comutastis in comitatu Bergitano, sive in comitatu Cerdania, idest, ipsa ecclesia sancti Andree, in loco que vocant Segasse, cum sua parrochia, et decimas, et primiciis, et cum omnes alodes ipsius ecclesie pertinentes, et cellulis, et sacrariis, vel cimiteriis, et cum omni munus ipsius ecclesie offerentibus, et cum ipsas ecclesias... Quantum infra fines vel termines huius ecclesie esse videntur, totum et ab integrum, quantum ibidem abetis, vel abere debetis per qualicumque voce. Et ipsa ecclesia sancte Marie, simul cum ipsa parrochia de Merles, cum suas fines, vel termines, vel ipsa omnia huius ecclesie pertinentes, totum et ab integrum similiter nobis comutastis. Et ipsa ecclesia sancti Vincencii de kastro Adalasende, cum sua parrochia, et suas fines vel termines, et cum omnia huius ecclesie pertinencium, similiter totum ab integrum nobis comutastis. Et ipsa ecclesia sancti Stefani in Pardinas, simul cum ipsa parrochia, et suas fines, vel termines, vel ipsa omnia huius ecclesie pertinencium, similiter totum et ab integrum nobis comutastis. Propterea ego Borrellus commes, et uxor mea Aimedruds, et filius meus Raymundus comes, nos simul in unum comutatores comutamus ad domum sancte Marie supra dicte sedis, vel eiusdem prefati presulis, seu omni clero prenominato, supra dictos alodes sive ecclesias, vel decimas, vel fevos, sive omnia, quod superius resonat, de nostro iure in vestro comutamus, atque tradimus dominio, potestatem, sine ulla inquietudine, et sine ulla reservacione. Et quicquid de ipsa omina superius scripta facere volueritis, liberam in Dei nomine abeatis potestatem. Quod si nos comutatores aut ulla secularis potestas, diabolicâ superbiâ inflatus, aut ullusque homo, qui hac scriptura comutacionis inquietare, aut disrumpere voluerit, non hoc valeat vindicare quod requirit, sed hec omnia superius inserta, quantum ad eo tempore inmeliorata fuerit, vobis aut partique vestre in duplo vobis componere non moretur, et hec scriptura comutationis semper maneat inconvulsa. Facta hec scriptura comutacionis V. Idus Iulii, anno II. quod Ugo Magnus rex regnandi sumpsit exordium. = Sig+num Borrellus comes. = Sig+num Aimedruds. = Sig+num Raymundus comes, fil¡us predicto Borrello comite, qui hec scriptura comutacionis fecimus, et testes firmare rogavimus. = Sig+num Wifredus.= Sig+num Wiglgelmus (se entiende que es Wilielmus, Guilielmus, Guillermo, Wilhelm, William &c.) = Sig+num Amalricus. = Sig+num Erradus. = Soniefredus sacer, et iudex subscribo. = Sig+num Salla. = Sig+num Gondemarus, gratiâ Dei hac si indignus episcopus sancte sedis Gerundensis ecclesie, subscribo. = Frugifer presul subscribo. = S¡g+num Bonus homo, indignus sacer, qui hac scriptura comutacionis, cum litteras superpositas in verso XVIIII. numero XV.im scripsi, et subscripsi die et anno quod supra.

XX. Acta dedicationis monasterii sancti Laurentii in valle Bucranensi (Bucuranense &c.) comitatus Bergitani, anno DCCCC.LXXXIII. (983)

XX. 

Acta dedicationis monasterii sancti Laurentii in valle Bucranensi (Bucuranense &c.) comitatus Bergitani, anno DCCCC.LXXXIII. (983) (V. pág. 116.) 

Ex autogr. in arch. monast. S. Benedicti de Bages. 

In nomine sancte et individue Trinitatis, anno DCCCC.LXXXIII. trabeacionis (trabeationis; t : c muy común) Xpi, venit vir eximius Sanlla (Sanla y variantes) sancte sedis Urgelli presul, appeticione (ab petitione) et rogacione domno Olibano inclito comite et marchione, una cum coniuge Ermeniardis, et illorum proles, videlicet, domno Bernardo, necnon et Wifredo, atque Olibano, vel abbate Seniofredo, cum fratribus sibi a Deo comissis, ad dedicandam et consecrandam ecclesiam sancti Laurencii Xpi martiris zenobii, qui est situs in comitatu Bergitanense, in valle nuncupata Bucranense, cum suma nobilissimorum virorumque hac mulierum ex longinco ibidem concurrentium. In eodem quoque sanctum concelebrem diem dedicacionis et consecracionis concesserunt, atque donaverunt alaudes qui sunt in eadem valle supra nominata, seu in comitatu Bergitanense, prope alveum Bestasen. In primis in eodem comitatu Bergitanense ecclesiam sancti Mikaelis, et sanctae Mariae, et sancti Petri, ecclesiamque sancti Pelagii (san Pelayo), et sancti Stephani, et sancti Ioannis cum illorum alaudes, cum suas decimas, et primitias, et oblationes fidelium, et villas earum; id est, ipso vilare, et ipso bago, et ipsas lenas, cum fines et terminos eorum. Et in ipsa Clusa mansos II. cum suas terras. Et in ipsas Spatas mansos IIII. Et in monte Balcebre ecclesiam sancti Clementis cum suas decimas, et primitias, et oblationes, et casas, et terras, et vineas cum illorum affrontaciones. Et in Villa maiore (Vilamajor) masos (: mansos) IIII. cum terras et vineas. Et in villa que dicunt Fulcunaria, ecclesiam sancti Mathei, et ipsa villa cum terminis et affrontacionibus suis. Et in Pedredo masos II. cum terras et vineas. Et in Villalata masos III. cum terras et vineas. Et in Miralles ecclesiam sancti Genesii cum masos III, et terras, et vineas, et silvas. Et in villa Velosa (aut Velosil) ecclesiam sanctae Mariae, cum suas decimas, et primitias, et oblationes, et masos III. cum terras et vineas. Et in Avizano ecclesiam sancte Mariae, et mansos V., terras, et vineas, cum suas decimas, et primitias. Et in Clerano manso I. cum terras et vineas. Et in Erenna (o Ereuna) masos III, et terras, et vineas. Et in Merola masos III. cum terras et vineas. Et in Viver masos II. cum terras et vineas. Et in Fonoleto casas, terras et vineas. Et in ipsa villa que Lenas dicunt, casas, terras, et vineas. Et in Monte claro ecclesiam sancte Crucis, cum ipsos masos, terras et vineas, et suo cimiterio, et exiis, et regressiis earum. Et in Gallano (Galiano) masos V, terras, et vineas. Et ad Ecclesias clavatas domum sancte Mariae, et sancti Laurentii, et sancti Petri, et sancti Iohannis cum suas decimas, et primicias, et ipsa villa ab integrum. 

Et in Tumbella terras et vineas. Et in Salabi ecclesiam sancte Susanna, cum suas decimas et primicias, cum casas, terras, et vineas, et molendina. Et in comitatu Menresa (Manresa) casas, terras, et vineas. Et in sancto Matheo casas, terras, et vineas. Et in Agilar (Aguilar) ecclesiam sancti Ioannis cum suas decimas, et primicias, casas, terras, et vineas. Et in Castelar terras et vineas. Et in comitatu Barchinonense terras, et vineas. Domum quoque sancti Sebastiani prelibatus comes, una cum supra dicta coniuge, et filiis iam dictis, dedit in eodem loco perpetim permansurum, cum omnibus eodem loco pertinentibus: id est, cum ecclesiis, domibus, villis, villaribus, cellulis, pratis, pascuis, silvis, garricis, aquis aquarum, vie ductibus vel reductibus, molendinis, cum caput aquis, tam quesitum, quam inquirendum, iure perpetuo ibi concesserunt. Et ipsam ecclesiam sancte Marie de Ladurcio ibidem concesserunt cum alodibus suis, quesitis et adquirendis, cum suis decimis, et primiciis, et oblationibus, cum exiis et regresiis earum. Et in comitatu Cerritaniense in apendice de Bagazano casas, terras, et vineas cum illorum affrontaciones. Et in Garexer (Garrexer) casas, terras, et vineas cum affrontaciones illorum. Et in ipsa Taia casas et terras, et vineas cum affrontaciones illorum. Et in Tellone ipsam ecclesiam sancti Thome, et casas, et terras, et vineas. Et in ipsa villa de Tollone maso I. (com lo mas de Tolón de Beseit) cum terras et vineas, et illorum affrontaciones. Et in villa que nuncupant sancta Maria, masos II. cum terras et vineas, ef illorum afrontaciones. Et in villa Bedens (vel Bedeirs) maso I. cum terras, et vineas, et illorum affrontaciones. Et in Beliz casas, et terras, et vineas. Et in Prads (Prats : Prados) maso I. cum terras et vineas. Et in Penidel casas, et terras, et molendinos. Et in Venziles casas, et terras, et vineas. Et in villa Herula casas, et terras. Et in valle Albi casas, et terras, et vineas, et illorum affrontaciones. Et in Estol pecias II. de terras. Et in Egils casa I. cum orto, et terras, cum illorum affrontaciones. Et ad ipsa Torr casa cum terras. Et in villa Lubent casas cum terris. Et in villa que vocant Adaz, casas, et terras, et vineas. Et in Avida casa, et terras, et molendinos. Et in Baridano ecclesiam sancti Vincentii, et casas, et terras, et vineas, et molendino. Et in Hirlli casas, et terras, et vineas. Et in Vilag casa cum orto, et terras, et vineas. Et in Certoneda terras, et vineas cum illorum affrontaciones. Et in Garexer casas et terras. Et in Pino manso I. Et in valle Confluente in villa Segdaniano casas et vineas cum illorum affrontaciones. Et in Arriano pecias tres de vineas. Et in Saorla casas cum terras et vineas. Et in Terrius casa cum terras et vineas. Et in Pulig casa cum terras et vineas. Et in Valle Asperi (Vallespir), in villa que dicitur Cistela, casas cum terras et vineas et molendinos cum illorum affrontaciones. Et in comitatu Bisulnense (Bisuldunense; Besalú), in loco que dicunt Montdix, casas cum curte, et terras, et vineas, et molinare. Et in Bestracano ecclesiam sancti Andreae, et sancti Iuliani cum suas decimas, et primicias, et cum suas oferendas: Bestracanello cum suas decimas, et primicias ab integrum: Adano cum suas decimas et primicias ab integrum. Et in valle Riopullo in ipsas Tennas maso I. cum terras. Et in Villa alta ecclesiam sancti Mikaelis, cum masos II. et terras, et vineas. Et in ipsa Elzina maso I. cum terras. Et in ipso Pug maso I. cum terras et vineas. Et in Lilet (Lilieto; Lillet) masos III. et molendinos, terras et vineas. Et in Lilet superiore maso I. cum terras. Et in Ardariz masos II. Et in villa Rus ecclesiam sancti Vincentii, qui est in Herols. Et in ipsa villa masos II. cum terras. Et in Rivotorto (Riutort) maso I. cum terras et vineas, et molendinos. Et in villa Cerdaniola (Cerdanyola) masos X. cum terras, et vineas, et suis terminis. Et ipsa villa, que dicant Lenas (Llinars), cum suas decimas, et ipsas taschas. Et in ipso die dedicacionis supra dicte ecclesie dedit prefatus comes ipso maso de Mocone cum terras, et vineas, cum omnibus ad se pertinentibus, et cum ipsis molendinis. Et Ermeniardis predicta comitissa dedit in Bar maso I. cum ortis, terris, et vineis. Et Bernardus vicecomes in valle Confluente in Segdaniano vinea I: et alius Bernardus vicecomes in Vinzano campo I,  et orto I: et Leopardus in valle Bucranense maso I. cum ortis ortalibus, terris et vineis. Et Guifredus in comitatu Roselionense (condado de Rosellón, comtat de Rosselló) in Luviano vinea I. Et Bonifilius archilevita, que vocant, Mird, in ipsa... ia Ortal I., et ipsas vineas, qui ei advenerunt per parentorum. Et Ermemirus cum uxore sua in Palerols molendino I, et pecia I. de terra. Francemirus in Ense Pauli maso. I. Et Odegarius cum uxore sua in Saorla pecia I. de terra. Et Barclina in Salavi molendino I, terra et vinea. Et Theudericus in Ecclesias clavatas maso I. cum terras et vineas. Zupra dictus vero episcopus hanc libertatem praedicte ecclesie dedit, ut omnem iam dictam honorem teneat et habeat sine blandimento ulli homini vel femine. Et praedictus Sanlla gratiâ Dei episcopus, et Seniofredus abbas cum ceteris primariorum ordinibus, rogaverunt prelibatum comitem Olibanum cum coniuge eius Ermeniardis, et illorum proles, idest, Bernardo, et Guifredo, atque Olibano, ut libertatem fecissent ad iam dictum locum pro amore Dei, et sancti Laurentii martiris gloriosi, ut omni tempore liberum permansisset. Et ille adquievit precibus eorum. Et facta solemniter dedicatione, statuit predictus comes cum uxore hac filios, ut iam dictum monasterium omni tempore mansisset liberum; in tale pactu, ut ego Oliba cum uxore et filiis iam nominatis, nec ullus de nostra posterita, nec de alia, non habeamus licenciam, nec habeant mittere in aliqua iussione monasterii parvo vel minimo pro bene nec pro malo. Set omni tempore usque in finem seculi bis in anno abas, qui huius sanctissime ecclesie regerit, aud unus de suis obedientibus monachis, persolvat sinodos Domino Deo, et sanctae Mariae sedis Uriellensis, (Urgellensis), et inde accipiat xpismatam (crisma), et sit obediens episcope, qui praeesse videtur absque ullo dubio. Et statuit predictus episcopus, et iam dictus comes unâ cum uxore et filiis iam nominatis, et Seniofredus abbas, cum aliis primariorum ordinibus, ut in his supra dictis locis, ubicumque possident, aut possesuri sunt, adquisierint, vel adquisituri sunt, sine ulla contradictione teneant atque possideant. Comuni igitur decreto supra dictus episcopus, abbates, comes iam dictus, et omnes primates qui adfuerunt, constitutionem hanc pro amore Xpi et sancti martiris Laurentii confirmaverunt, et corroboraverunt. Ad hoc autem plenius inculcandum, et quorumlibet audaciam reprimendum, iam denominatus episcopus, qui ad predictam ecclesiam benedicendam venit, illum forte, quod absit, monachis, vel in possesionibus, vel rebus eorum contrarius extiterit, in anathematis vinculo enodavit, et a liminibus sancte Dei ecclesie excomunicatus expulit. In predictis vero possesionibus, possessis vel possidendis, prefixum decretum firmans, ut forte si aliquis perversus homo ex qualibet persona contra istam constitucionem venire temptaverit, aut resistere voluerit, inferens mala abbati vel monachis, vel rebus eorum, et ad iniuriam Dei et despectum eius res supra dicto monasterio traditas vel tradendas inquietare vel temerare presumpserit, omnes maledictiones, et cominationes, que in veteri, et in novo testamento continentur, in eum iaculentur. Si quis vero huic precepto et decreto resistere voluerit, Deus omnipotens illi resistat in presenti seculo, et in futuro, et societur cum Iuda traditore Domino, et cum Datan et Abiron, qui viventes in infernum descenderunt, ita et ille quisquis fuerit, nisi resipuerit, et ad dignam satisfactionem coram abbate vel monachis non venerit, cumulum eterne maledictionis damnatus incurrat. Qui vero huic constitutioni obediens fuerit, et benivolus erga abbatem vel monachos extiterit, et adiutorium illis impenderit, Deus omnipotens retributor omnium bonorum det illis gratiam et benedictionem largissimam hic et in futuro, et sit particeps in omnibus beneficiis, et orationibus, vel oblationibus, que ibidem ad monachis vel omnibus fidelibus Deo oblata fuerint. Ut autem comune decretum seu constitutio firma et stabilis et inconvulsa permaneat, manu propria subter firmavit idem episcopus, et abbates, vel omnes primates, qui adfuerunt, quorum nomina subsequenter inserta sunt. Hacta est autem hec titulum dotis XI. Kals Decembris, sub anno XXVIIII. regis Leutarii, Ludoici prolis. Sanlla, sancte sedis Urgello presul, qui ista dote corroboravi, et firmare rogavi, decrevi atque constituo, sicut superius scriptum est, ut ad sanctum nostrum sinodalem placitum bis in anno satisfaciant abbas, qui preesse videtur, aut unus sui obedientis monachis, et sub die et anno praefixo. = Oliba gracia Dei comes. = Ermengardis comitissima (sic) (comitissa : condesa; literal condesísima). = Bernardus prolis supra dictis Olibani. = Guifredus prolis. = Oliba prolis supra dicti Olibani comiti. = Bernardus vicecomite Confluente. = Wadallus archilevita. = Miro archilevita. = Guifredus Bergitanense. = Odegarius Ermemirus. = Leopardus. = Bonifilius vicarius. = Ato vicarius. = Alius Leopardus vicarius. = * Falcuzo vicarius. = Suniefredus aba (sólo una b, abba, abbas, abad). = Rotarius aba. = Adalbertus levita, vel monachus. = Duvanlus presbiter, vel monacus. Ermemirus presbiter, vel monachus. = Fortis presbiter, vel monachus. = Durandus subdiaconus, vel monachus. = Miro levita, vel monachus. = Bard subdiaconus, vel monachus. = Borrellus presbiter, vel monachus. = Durandus clericus, vel monachus. = Miro clericus, vel monachus. Wifredus clericus, vel monachus. = Goltredus presbiter, vel monachus. = Galindo presbiter, vel monachus. = Bisadus presbiter, vel monachus. = Durandus levita, vel monachus. = Aribertus abba, qui hunc titulum dotis, et dedicationis scripsi, et subscripsi die et anno quo supra. 

XIX. Consecratio ecclesiae S. Iacobi in villa de Cheros albos (Caralps), (Queralbs) in comitatu Cerdaniensi, anno DCCCLXXVIII.

XIX.   

Consecratio ecclesiae S. Iacobi in villa de Cheros albos (Caralps), (Queralbs) in comitatu Cerdaniensi, anno DCCCLXXVIII. (978) (V. pág. 112.) 

(N. E ¿y no pasa albos a blanchs, blancs? ¿De dónde viene el nombre Albi, muy conocido por la herejía albigense? ¿De dónde viene el nombre Alpes, Alps y el dialecto occitano vivaroaupenc? ¿cuánto tiempo están o estaban “albas”, blancas, las cumbres de los Alpes? Montisalbi, Montblanc, Montblanch, Montalbán)

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell.

In nomine Dei summi, hac regis aeterni. Anno incarnationis Domini nostri Ihesu Christi DCCCC.LXXVIII (978), regnante Leuthario rege XXIIII. anno, in diebus predictis veniens eximius vir, almusque, pacificus, reverentissimus domnus Wisadus sancte Marie Urgelensium sedis presul in comitatum Cerdaniensem, in valle Petrariense, in villa nuncupante Cheros albos, ad consecrandum ecclesiam Dei, qui sita est in eodem loco, in onore sancti Iacobi apostoli, que olim fuit constructa a talis hominibus, idest, Nampio, et Ossolo, et Abo, et Galavonsus, et Melandrus, omnes que... Idcircho ego prefatus Wisadus presul veni in unc locum a petitione et rogacione de hominus, idest, Odo, et Mascharone, et Abbo, et Adeglo, et Igiga, et Bradila, et Wischafredus, et Guanta, et Trasovado, et Avido, et Andalegus, et Goltredus, et Wadamiro, et Ermengaudes (Ermengol, Armengol, Hermenegildo, Ermengaudo, Ermengaudus), et aliis hominibus illis, ut construam templum hoc, et fiat domus Domini inviolabilis, que et omnis utriausque sexus, qui apud memoratum templum concurrerint, quidquid ibi digne a Domino postulaverint, exaudiri sine fine mereantur, sive hominumque facinora peccatorum suorum veniam percipere valeant. Ob hanc causam ego Wisadus iam dictus presul dedico, unâ cum caterva nostrorumque cannonicorum, et consecro hec ecclesiam in onore omnipotentis Dei, et sanctorum homnium (omnium : todos los santos), et in onore sancti Iacobi apostoli, in subdiccione sancti Saturnini martir Christi, qui in eodem parroechiam fundatus aparet, nuncupata Fustiniano, et statuimus ibi sacerdotem nomine Atroario (se encuentra Adroario, d: t), una cum licentia nostra et nostro subditore, qui ibidem reget gradum, ut Domino fungat oblationes probatissimas, et ad grege sibi comisso advocatum, videlicet, et annorum curricula, et de tributum synodalem per singulos annos adiutorium faciat pernas II, et ad alium reddit... tercium argenteos XII. adiutor fiat, et ille et alii successores, et ad alium tributum capullano terciam partem similiter adiutor fiat. Denique homnia predia, que per aliqua succesione augmentaverit, obfirmo, atque stabilio, ut deincebs absque ullum terrorem vindicet, atque defendat, vel perpetualiter teneat. Deinde ego Wisadus presul consecro iam dudum prefacta ecclesia sancti Iacobi apostoli; sublimiterque et venerabiliter a plurima nobillisimorum nationum, qui ut fiat domus Dei perhenniter tempora dedicata, vel consecrata, sicut sanctus comemorat chanonus. Sane ut si ulla subrogita persona hanc dote temptaverit inrumpere, quod requirat evanescat, et insuper componat de auro purissimo libras X, et deincebs anatematis vinculo sciat se obligata, et in antea ista dotis firma et stabilis permaneat homnisque temporibus. Hacta (facta) est autem haec dotis pactu III. kalendas Agusti, anno XXIIII. regnante Leutario rege filio Ludovisci (otra variación del rey de los catalanes, Luis). = Wisadus episcopus, qui uhnc (hunc) titulum consecrationis feci, et firmare rogavi, et subscripsi. = Vivas sacer se subscribit. = Barone presbytero subscribo. = Durandus levita et iudex canonicus subscribo. = Bellus sacer subscribo. = Goldemares presbyter, qui hanc dote consecracionis scripsi, et subscripsi die et anno quod supra. 

lunes, 29 de agosto de 2022

XVIII. Restauratio et dotatio monasterii de Pino-sancto (pino santo; pi sanct o sant), anno DCCCCLXVII. (967)

XVIII.

Restauratio et dotatio monasterii de Pino-sancto (pino santo; pi sanct o sant), anno DCCCCLXVII. (967) (V. pág. 108.)

Ex transl. in arch. episc. Urgell.

Anno incarnationis Domini nostri Ihesu Christi DCCC.mo XL.mo VLI.mo (a), anno XI. regnante Lotario rege, convenerunt omnes viri religiosi inter Orgellitense et Cerritania, in loco vocitato Pino sancto. 

(a) Qui translatum hoc (unde et nos descripsimus) confecit, notas XL. inverso ordine pro LX scripsit. Cuius ea ratio est quod anno nondum Lotario regni ius datum erat, qui anno labente 954 eius habennas accepit.

Fuerunt ibi dompno Wisallo sanctae Mariae sedis episcopus, et domno Seniofredo inclito comite (b: Barcinonensi, scilicet, qui paulo post e vivis, nulla relicta prole, excessit. Ei erat frater Oliva comes: ambo Mironis comitis filii), et Olibane comite, et Deilane vicecomite, et Bernardo vicecomite, cum caeteri, quorum nomina haec sunt: archisacer Gumilus, archilevita Salla, Bonifilius archilevita, Quiricus archilevita, Ermemirus archisacer, et domnus Seniofredus sancti Laurentii praelibato monasterii abbas, cum Centullus monachus, et Maiolus monachus, et Suniarius presbyter, et multi plures tractantes negocia ecclesiastica. Advenit Seniofredus abbas, clamavit se Dei misericordia, et tanti patres ibi adunati, quod non abebat in illo terminio ospicium, unde ad sidonum (certe synodum) (N. E. hay muchísimas palabras que se escriben con i latina o con y griega en latín; me refiero a los textos latinos del viaje literario, sin contar otras colecciones) nec ad ullum consilium stare possit. Responderunt domini et incliti comiti: Nos, ego Seniofredo comiti, et Olibane comite damus Domino Deo, et sancto Laurencio et domno Seniofredo abas, et caeteri fratres, omni tempore in ipso monasterio perpetim mansuri, alaudem nostrum, et ospicium, quod habemus in isto termino, idest, ipso manso cum ipsa ecclesia sancti Vincentii, id sunt kasas, kasales, ortis, ortalibus, terras, vineas, arboris pomiferis vel impomiferis, silvis, et defensas, garricis, quis aquarum, cum molinis, et exaquatario (desagüe), et capud aquis (cabeza del agua, cabecera), et piscatoriis, palumbarios (palomares; paloma; coloma), balneos, vie itibus et reitibus (hay variación en esto, via ductibus, reductibus &c), petris, et aquis, omnia quicquid dici nec nominari potest, sicut nos tenemus, et nostri genitoris tenuerunt, sine ullo blandimento, omnem ius comitale, et cum omnem libertatem, quod nostri genitores de domno papa Romae, et Lotario rege, omnem nostram dominacionem (señorío), et nostras voces, cum ipsas, quos ullo modo fecerunt illorum vice et nostra, quos illi et nos debemus abere de isto Pino sancto, usque in * Grado (o Grados : Graus; Grado : Grao) de * Arestot, (justo lo que peor se atina, página 260 del pdf del tomo X que tengo a la vista. Los * los pongo antes de las palabras que no puedo leer bien por estar difuminadas)et de illa serra sicut aqua vertis de ipsa serra de Arcegal, usque in castro * Carcolde, omnes nostros directos damus, et tradimus in potestate sancti Laurentii in perpetuum... Et ego Wisado episcopo, cum ceteri mei clerici, laudo et confirmo vestrum donum, et dono omnem vice episcopale de istos terminos iam dictos, ut si quis de rebus suis aliquid fraudaverit, nec rapuerit, nec inter istos terminos aliquam evasionem fecerit, nisi resipuerit, et abbatis absolucionem acceperit, anathematis vinculo subiaceat. Facta scriptura donacionis IIII. idus Novembris. = Soniefredus comes +. = Oliba comes subscribo. = Wisadus sanctae Orgellensis ecclesiae episcopus subscribo. = Salla archilevita subscribo. = Ermemirus archisacer subscribo. = Gumilus archilevita subscribo. = Bernardus vicecomes subscribo. = Sig+num Deilane vicecomes. = Oriolus (Oriol) presbyter, qui hanc donationem scripsi, et subscripsi sub die et anno quo supra. 

XVII. Restauratio et dotatio ecclesiae S. Christophori prope castrum Salinuas, DCCCCXLIX. (949)

XVII.

Restauratio et dotatio ecclesiae S. Christophori prope castrum Salinuas, DCCCCXLIX. (949) (V. pág. 103.) 

Ex schedis Iacobi Pasqual canon. Praemonstr. (premonstratense), cuius autogr., ut ipse testatur, extabat ap. D. Cluet in villa Uliana.

In nomine Dei summi regis aeterni, et individuae sanctae Trinitatis. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi DCCC.XLVIIII (849), Indicione VII, veniensque vir reverentissimus Wisadus Urgellitanae sanctae Mariae sedis episcopus ad consecrandam ecclesiam Dei, qui est in aiacentias de castro Salinuas, qui vocatur sancti Christophori, qui fuit antiquitus constituta, et propter infestationem paganorum (moros) fuit destructa, quam corde contrito et nutu divino restaurare conati sunt, videlicet, Gulfinus et Melandrus non meriti vocati abbates simul cum fratribus de cenobio sancta Cecilia; et rogaverunt eandem ecclesiam pontifici Wisadoni predicti episcopi consecrare, sicuti et fecit. Et donamus nos iam supra nominati... describuntur singulae donationes. Et in aiacentias de Lordano, et de Isona, et de Covezeto terras &c... Et de vasa vini cupas VIIII, galletas que dicitur sive kannatas (alemán Kanne: jarra; galleda, galleta : cubo, poval) IIII, copas XIIII, anapos X, et alia vasa lignea (de madera), conchas XX. Et ministerio ecclesiastico antiphonario, missale, psalterio, ymnorum, homeliario, et alium librum qui dicitur Flores (Flos) evangelii, cum lectiones omnium sanctorum, sive et de dedicatione ecclesiae, et de libris moralie Iob (Job) in uno codice libros II, albas II, planetas II, stolas II, manipulos III. Haec omnia superius nominata... donamus.. ad iam dictam ecclesiam sancti Christophori, sive ad cenobium sanctae Cecilie, ab omni  integritate, propter remedium animarum nostrarum, sive et de Suniefredo comite, qui fuit condam, et parentorum suorum, sive nostrorum... Nam ego Wisadus episcopus consecro et confirmo ipsa ecclesia in honore sancti Christophori martyris, necnon et titulum sancti Benedicti abbatis, et trado ibi parrochia castro Salinuas cum suis aiacenciis, et ipsa spelunca (Espluga) de Olivane, et que dicitur Paracollus (Paracuellos hay varios en España), cum illorum aiacenciis. Et per singulos annos reddat ad sancta Maria sedis Orgellitensis argenzadas de cera in episcopali censura, et concilium sinodalis, et crismam accepcionis... Facta dote X. Kalendarum Iulii, anno XIII. regnante Ludoyco (Luis, Loys, Ludovico, Ludoico, Hludovico y más variantes) rege filio Karuloni (Karloni, Karolo, Carolo, Carlos, Charles, Karl, Karles,  como Podio de montis : Puigdemont y alguna variante más). = Sequuntur subscriptiones. (Siguen las subscripciones : suscripciones) 

XVI. Scriptura venditionis Wadallo episcopo, Wisadi II. episcopi Urgellensis, DCCCCLXXV, 975

XVI. 

Scriptura venditionis factae Wadallo episcopo, qui sedem Ausonensem invaserat: ubi Wisadi II. episcopi Urgellensis mentio habetur: anno DCCCCLXXV. (975) 

(V. pág. 101.) 

Ex arch. abbat. Cardonensis. 

In nomine Domini. Ego Elo, Auria, vinditrices sumus tibi Wadaldo vicescomite episcopo. Per hanc scriptura vinditionis nostre, vindimus tibi villa ana nostra propria que dicunt ad ipsa Canale (ça Canal). Et advenit nobis per genitorum nostrorum; et est ipsa villa cum ipsas terras vel cum ipsos ortales, in kastrum Kastdrona (Cardona) vel in eius terminos: et afrontat de I parte strada publica, et de alia in ipso torrente, que discurrit, de tercia vero parte in terra de chomite (comite : conde : comte) Borrello (Borrell), de quarta vero parte in terra de me emtore, vel de fratrem meum nomine Wisado episcopo. Quantum in istas afrontationes includunt, sic vindimus tibi ipsa omnia ab integrum, cum exio vel regressio suo, in precium solidorum VI. in rem valentem. Quod si nos vinditores, aut ullus homo aut ulla persona, que contra hanc vinditione venerit per inrrumpendum (r doble, inrumpendum), non hoc valeat vindicare, set componat aut componam tibi ista haec omnia in duplo cum omnem suam inmelioracione, et hac vindicio firma permaneat omnique tempore. Facta vendicione VIII. Kalendas Marcii, anno XX. regnante Eleutario (Lotario) rege, filium Lodovici. = Sig+num Elo. = Sig+num Auria, que hanc vindicione fecimus, et firmare rogavimus. = Sig+num Eldesindus. = Sig+num Goddemare. = Sig+num Giscafredus. = S... sacer (sólo encuentro a Sidila sacer en los textos de los tomos 9 y 10 ) scripsit. 

XV. Quaedam monasteria diruta adiudicantur monasterio sancti Saturnini prope Urgellum civitatem, anno DCCC.XIV (814)

XV.

Quaedam monasteria diruta adiudicantur monasterio sancti Saturnini prope Urgellum civitatem, anno DCCC.XIV (814). (V. pág. 94.)

Ex cartor. ant. eiusd. mon. ap. seminar. episc. Urgell.

Anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCC.XLIII (943), indictione II. Cum in unum convenissent venerabiles antestites Nantigisus, scilicet, et Adulfus, atque excellentissimus comes et marchio Sunifredus, cum non modica multitudine religiosorum abbatum, atque presbyterorum, et totius ordinis clericorum, sive iudicum, atque nobilium virorum Urgellitano comitatui degentium, allata est quaedam quaerimonia a prefato Nantigiso episcopo, et ante conspectu incliti comitis Sunifredi, de quorundam coenobitarum loca, idest, sancti Vincentii cum suis parrochiis et alodiis, hoc est sancti Martini, et sancti Saturnini Aganensi, cum decimis, et primiciis et fidelium oblationibus, cum villa, quae nominata dicitur Albezed, cum suis decimis, et primiciis, et fidelium oblationibus, et sancto Martino cum villulis suis ad eum pertinentibus, idest, Semitas (Sendas), et Bescaron, cum suis primiciis, et decimis, et alius villulis similiter cum decimis et primiciis, et sancto Stephano cum decimis suis et primiciis, et sancto Iacobo cum decimis suis et primiciis, et sancto Andrea cum suis decimis, et rebus sibi pertinentibus; quae olim fuerant regulariter constituta, et nunc deficientibus abbatibus et monachis ita sunt destituta, ut non solum qui in his regulariter. Deo serviat nullus appareat, verum etiam nec esset qui terras et vineas incoleret nec laboraret, sed nec domos dirutas construere non valeret. Quamobrem praelibati antestites, et comes, seu principes, atque omnis coetus, ruinam tantorum locorum conspicientes, atque nimium condolentes, animo comuni statuere decreverunt, ut qui dudum coenobia fuerant regularia, et modo non prevalent, ad quendam monasterium sancti Saturnini vocitatum, qui Christo propitio a Baldrico abbate suisque subiectis monachis gubernatur et custoditur, forent subiecta, et in perpetuum stabilita; nec loca quae semel Deo et regulam sancti Benedicti fuerant dicata, in aliorum stipendia sint redacta, sed praedicto coenobio sancti Saturnini et praesenti abbati Baldrico suisque monachis ibidem degentibus in perpetuum sint subdita, et iure hereditario regulariter conservata: quia unde per se stare debeant non invenitur, nec qui eas secundum regulam sancti Benedicti regere valeat non invenitur aliquis nec reperitur. Igitur nos praenominati episcopi, seu praenominatus Sunifredus comes, perspicientes talium locorum destitutionem pro reverentia sacrae religionis atque pro regulari stabilitate praefata olim coenobia cum omnibus rebus ad se pertinentibus, cum cellulis et decimis praedicto monasterio sancti Saturnini atque Baldrico abbate, nec non et omnibus suis successoribus vel fratribus ibidem sub regula sancti Benedicti militantibus subiicimus atque contradimus, et in perpetuum iure hereditario stabilimus, ut absque cuiuspiam contradictione vel inquietudine abbates et monachi in perpetuum Deo ibi servientes praedictas res sibi vindicent, et regulariter possideant. Sane, quod non credimus, quicumque ausu temerario contra huius decreti paginam venire temptaverit, aut irrumpere conatus fuerit, a nobis supra dictis episcopis anathematis vinculo sit denodatus, et insuper, sicut in sacros canones continetur, a CCC.XVIII. Patres excomunicatus... sit a liminibus sanctae Dei ecclesiae alienus, et temporali dampno VI libras auri in fisco regis coactus exsolvat. Et ipse qui hoc facere temptaverit, praedictas res quantum... fuerint, in duplo componat, et in antea ista scriptura donacionis plenam in omnibus habeat firmitatem. Facta scriptura donationis XII kalendas Aprilis, anno XVI. regnante Karulo rege. = Sig+num Nantigisus sanctae Orgellitanae ecclesiae episcopus huic donacionis scripturam firmavi et subscripsi. = Adulfus episcopus subscripsi. = Eldemares levita subscripsi. = Leodarius levita SS. = Pila presbyter SS. = Ego Bonus presbyter SS. = ... = Andreas presbyter SS. = … presbyter. = … Vulsinus presbyter SS. = Rodulfus SS. = Folis ... levita SS. = … presbyter. = Salamon presbyter SS. = Scluba presbyter SS. = Suniefredus comes SS. = Teudemundus abba SS. = Bladinus SS. = Usilus presbyter, qui hanc cartam donacionis rogitus scripsi et subscripsi die et anno quod supra, cum litteras superpositas in loco ubi dicit locorum.

domingo, 28 de agosto de 2022

XIV. Acta concilii Foncuberta, Narbonensi, DCCCCXI, 911

XIV.

Acta concilii habiti in villa de Foncuberta in territorio Narbonensi, super iure eccl. Urgellen. in episcopatum Pallariensem, ann. Dñi DCCCCXI. (911)

(V. pág. 89.)

Ex Chartor. I. eccl. Urgellen. núm. 573, fol. 183.

Anno nativitatis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem DCCCCXI, indictione XIIII. conventus sinodalis sanctorum episcoporum Gociae (Gotia) factus est in territorio Narbonense, villa quae dicitur Fonscooperta, in ecclesia martiris Christi beati Iuliani; in quo residierunt venerabilis Arnustus metropolitanus primae Narbonae, nec non et Antigisus episcopus Urgellitanus, Uvimara (Wimara, Gimera : Guimerá) Karchasensis, Armannus Tholosensis, Teudericus Barchinonensis, Uvigo Gerundensis, Gayrardus Agatensis, item Teudericus Lutuensis, Adulfus Paliarensis, Benedictus Foroiuliensis (Foro juliano): legati quoque caeterorum, quorum exinde defuit presentia: abbatum etiam, et diversi ordinis clericorum atque laycorum magna congregatio. In cunctorum igitur presentia Nantigisus venerabilis Urgellitanus episcopus exorsus est quaerimoniam adversus reverendum Palariensem Adulfum episcopum, eo quod partem episcopii sanctae Mariae ecclesiae Urgellitanae, quae est tota terra Palariensis, infra os XXIII. annos iam factus episcopus Adulfus, eam tenuerit, et ab episcopatu Urgellitano subtraxerit. Quaesitum est itaque diligentius, tam a iam fato metropolita, quamque et caetero sancto collegio, qualiter se haeeres haberet. Repertum est autem, tam a iam dicto Adulfo episcopo, quamque et a precepta regalia piissimorum imperatorum, quae pre manibus habebat Nantigisus praelibatus episcopus, sive etiam per multitudinem veracium testium, qui hoc et oculis viderant, et a suis decessoribus multimode audierant, quia ipsa parrochia ex omni terra Palariensi a longisimo tempore ex ecclesia sanctae Mariae Urgellitanae fuerit, et antestites eisdem loci eam tenuerit, et ordinaverint, usque ad praescribtos (con b: praescriptos) XXIII. annos, in quibus Adulfus episcopus, sicut ipse fasus est, ignoranter eam tenuit. Cum vero tam perspicue huius rei indaginem omnes agnovissent, iudicatum, atque per hoc scribturae decretum firmatum est, tam ab ipso Narbonense metropolitano, quam et caeteris pontificibus, ut sepe dictus Adulfus episcopus, quamdiu viveret, ipsam Palariensem haberet parrochiam; post eius vero discessum, vel etiam si ipse in vita sua eam relinquere voluerit, nulli deinceps liceat eam preripere, aut dominare, vel ordinare, neque episcopum alium inibi constituere, sed, sicut sacri precipiunt kanoni, ad dominium et ordinationem pristinae redeat Urgellitanae ecclesiae, vel antestites eiusdem loci. Qui igitur his nostris monitis subiacuerit, vel obedierit, benedictionem et gratiam a Domino consequatur. Si quis autem, quod absit, contempnendo spreverit, et contrarius atque temerator sacrorum kanonum, et huius nostri decreti, extiterit, usque ad condignam (página borrosa, puede haber errores) satisfaccionem anathematis mucrone multetur. = + Arnustus sanctae Narbonensis ecclesiae humilis episcopus subscribo. = + Adulfus episcopus subscribo. = + Uvigo (Wigo) sedis Ierundensis ecclesie humilis episcopus subscribo. = + Nantigissus sanctae Urgellitanae ecclesiae episcopus subscribo. = + Teodericus Lutovensis ecclesiae episcopus subscribo. = Gimera (Guimerá) humilis Carcasensis ecclesiae episcopus subscribo. = + Barnardus sanctae Biterrensis ecclesiae abbas... legatus, archidiaconusque subscribo. = + Aikardus sacerdos subscribo. = + Gulfinus sacerdos subscribo. = + Adalnaldus, legatus domni Idalchari, subscribo. = + Gischafredus archipresbyter subscribo. = + Savaricus divina suffragante pietate monasterii sancti Pauli abbas, ad vicem domni * Aromanni (Armannus más arriba) Tolosae episcopi, subscripsi. = Eldericus abbas subscribo.       

Acta concilii habiti in villa de Foncuberta in territorio Narbonensi, super iure eccl. Urgellen. in episcopatum Pallariensem, ann. Dñi DCCCCXI. (911)

Gimera (Guimerá) humilis Carcasensis ecclesiae episcopus subscribo.


XIII. Notitia Golderici episcopi Urgellensis.

XIII. 

Notitia Golderici episcopi Urgellensis. (V. pág. 80.)

Ex libro I. Dotal. eiusd. eccl., núm. 519, fol. 173 b.

Rememoracio parrochiarum in valle Lordensi.

Hic est brevis de ipsas parrochias de valle Lordense, quomodo fuerunt constitutas in tempore Guifredo comite, et Goldencho episcopo, et Escluane (Sclua: Selva)  episcopo, et Nantigiso episcopo, et Radulfo episcopo, vel de ipsos sacerdotes, qui ipsas parrochias eas legitime eas tenuerunt per consensum de ipsos episcopos, quod supra nominavimus. Ipsa parrochia de Siscano tenuit Ado sacer et archidiaconus: sic tenuit per consensum Goldencho episcopo, et Excluane (Sclua) episcopo; et postea sic tenuit Mangulfus sacer in servitio Nantigiso episcopo; et postea sic tenuit Bradila sacer, et Croiacus sacer in servitio de Nantigiso episcopo, vel de Radulfo episcopo; et postea sic tenuit Sunifredus clericus, filius Adanagildo iudicum, in servitio Radulfo episcopo. Et ipsa parrochia de Castrotorto, sic tenuit Tedemundus Nigrus (negro; negre) in servitio Excluane episcopo; et postea sic tenuit Gotisclus sacer, qui fuit mortuus in servitio Godenci episcopo, in Artesa; et postea sic tenuit Argericus sacer de villa Stamarize (Tamarit ?) in servitio Excluane episcopo, et Nantigiso praesuli; et postea sic tenuit Bonus sacer, qui postea fuit abba de Sancto Laurentio, in servitio de Nantigiso praesuli; et postea sic tenuit Ramio sacer, et archipresbyter in servitio Nantigiso episcopo, vel Radulfo praesuli. 

Et ipsa parrochia de ipsa Silva, sic tenuit Alicus sacer in servitio Excluane episcopo, vel Nantigiso episcopo, vel Radulfo praesuli, usque ad obitum suum; et postea sic tenuit Adanagisclus sacer, et Ferriolus sacer in servitio de Radulfo episcopo, vel Wisadone praesuli, usquequo ea Wisadus episcopus eam tulit. Et illam parrochiam de Tentellagine, sic tenuit Wilgera sacer de Montelgano in servitio de Nantigiso episcopo; et postea sic tenuit Borellus sacer in servitio Radulfo episcopo; et postea Lupus sacer sic tenuit in servitio de Radulfo episcopo. Et illa parrochia de illo Cincto, sic tenuit Borrellus sacer in servitio Nantigiso episcopo, vel Radulfo praesuli; et postea Sciendisclus, qui fuit abba de Sancto Laurentio, in servitio Radulfo episcopo. 

Et illa parrochia de illa Mora, sic tenuit Rancimirus sacer, et archidiaconus in servitio Nantigiso episcopo; et postea sic tenuit Amor sacer in servitio Nantigiso episcopo; et postea Alicus sacer sic tenuit in servitio Nantigiso episcopo; et postea sic tenuit Baldericus sacer in servitio Radulfo episcopo. Et ipsa parrochia de Odera, sic tenuit * Odalus (u Odaius) sacer in servitio Nantigiso episcopo; et postea sic tenuit Alicus sacer in servitio Nantigiso episcopo; et postea sic tenuit Sidila sacer, et iudex de ipso concilio, in servitio Radulfo episcopo; et postea sic tenuit Ferriolus sacer in servitio Radulfo episcopo, usquequo Wisadus episcopus eam tulit. Et illam parrochiam de Taravilde, et de Terrarius, sic tenuit Godila sacer, et sago de ipso concilio, in servitio Radulfo episcopo; et postea sic tenuit Wisadon sacer in servitio Radulfo episcopo. Et illa parrochia de Illapetra (la piedra; la pedra), sic tenuit Golgisclus sacer in servitio Golderici episcopi; et postea sic tenuit Ermegildus, et Ansefredus sacer in servitio Nantigiso, et Radulfo episcopo; et postea sic tenuit Radulfus episcopus in suo dominico, in sua subdicione, sic tenuit Prudencius sacer, et Giscafredus sacer, et Gudila sacer sic tenuerunt ipsa parrochia terco. Et postea sic tulit Sunifredus comis ipsas parrochias de sancta Maria adversus Dominum et adversus Christum eius.

XII. Scluani episcopi, qui sedem Urgellens. invaserat, ad eandem ex testamento donatio, facta anno DCCCC.XXIV. (924)

XII.

Scluani episcopi, qui sedem Urgellens. invaserat, ad eandem ex testamento donatio, facta anno DCCCC.XXIV. (924) (V. pág. 78). (Selva : Sclua)

Ex cartor. I. eiusd. eccl. núm. 803, fol. 237, collata cum autogr. ibid. asservato.

Donatio Scluani episcopi, suorumque manumissorum. 

In nomine Domini: ego Egila presbyter. Certum quidem et manifestum est enim,  quoniam in Dei nomine sic mihi placuit in animo meo et placet nullius quoquegentis imperio, nec suadentis ingenio, sed propria et spontanea mihi hoc elegit bona voluntas, ut propter remedium animae fratris mei domno Scluani episcopi, cuius ego Egila presbyter sum manumissor, ve (vel) tutor, et unde ego post suum obitum levavi iuditium et teneo illum, donare faciam propter hoc suum alode, sicut ille mihi iuncsit pro sua anima, in sanctas Dei ecclesias, quem habebat in comitatum Cerdaniense, in fines de villa Gere, vel in fines de villa quae vocant Alli. Hoc sunt afrontationes de ipsos campos: ipsi qui sunt trans flumen Sequore (Segre), de una parte afrontant in terra Altemiro, de alia parte afrontant in terra Onando, et de tertia similiter in terra Onando et alius campus, qui fuit de Galitone, de III. partes affrontat in terras de filio Galitoni: et alius campus, qui fuit de Iustone, afrontat in ereditate de suos filios, et de alia parte in ipso Prato: et alius campus, qui fuit de Eldegarda, de una parte infrontat in terra Morecato, et de alia in ipso Prato: et alia pecia, quae ibidem est, de una parte affrontat in terra de filios Wiliofredi vel illorum eredes: et alia condamina, qui est in ipsos Pratellos, de una parte affrontat in terra de filios Argemiri, et de alia in terra Ennegoni, et de tertia in strata, et de quarta in terra Antonio: et alius campus afrontat de una parte in terra sancto Michael, et de duas partes in vias, quae pergunt ubique, et de quarta in ipso prato, quae dicunt Cenaria: et de alia pecia, quae fuit de Domnone, afrontat de una parte in terra de filios Adaulfo, et de alia in via: et ipse domus in villa de Alli de una parte afrontat in casa de Francone, et de alia in casa de Undilane: et alia casa, quae est in Palierolos cum ipsa clausa, afrontat de una parte, et de alias duas in terras Olibani; et alius campus qui est ad ipso ballato afrontat de una parte in via, et de alia in torrente, et de tertia afrontat in ipso Mergato qui fuit: et alia condamina, qui est subtus villa Alli, afrontat de III. partes in vias, et de quarta in terra Adalani: et alias terras, qui sunt ad ipsas Lavandarias, afrontant de una parte in via, et de alia in ipso Prato. Haec omnia dono atque concedo ego Egila presbyter propter remedium animae fratris mei domno Scluvani episcopi, sicut ille mihi iuncsit. Tamen dum ego vivo Egila presbyter, in meam potestatem haec omnia habeam plenissime, et post obitum meum, aut si de me ullus casus contingerit, statim remaneat ad ecclesiam sanctae Mariae sedem Orielensem, seu ad canonicos, qui ibidem Deo serviunt, tam praesentibus quam futuris. Istud omnia, quod superius insertum est, dono atque concedo propter remedium animae domno Scluani episcopi, cum illorum affrontationes, et exia vel regressia. Et si quis qui contra hanc scripturam ullus homo venerit ad inrumpendum, aut ego ipse venero; in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et cum diabolo in perpetuum ignem sit religatus, et a liminibus sanctae Dei ecclesiae sit alienus, et in antea ista scriptura firmis permaneat et stabilis omnique tempore. Facta scriptura propter remedium domni Scluvani episcopi ad iam dictam sedem sanctae Mariae in Orgello, et coeteras ecclesias, quae ibidem sunt constructae, VIII. idus Iulii, anno XXVII. regnante Carulo rege filio Ludovici. = Egila presbyter, qui hanc scripturam redemptionis animae fratris mei domno Scluani episcopi feci, sicut ille me mandavit, et iudicius meus resonat, et testes rogavi formare et subscribere. = Durandus presbyter subscribo. = Wiigisclus (Widisclus sale en otros textos) presbyter subscribo. = Signum + Eldeguto. = Signum + Nifridio. = Argilus presbyter, qui hanc scriptura redemptionis animae scripsi, et subscripsi sub die et anno quod supra.

XI. Acta consecrationis ecclesiae Sancti Clementis martyris in villa Ardocale, anno DCCCXC. (890)

XI.

Acta consecrationis ecclesiae Sancti Clementis martyris in villa Ardocale, anno DCCCXC. (890) ( V. pág. 73.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, anno incarnationis Domini nostri Ihesu Christi, sub era DCCC.LXXXX, veniens episcopus nomine Ingobertus Orgellensis, rogatus a populo cohabitantes in villa nomine Ardocale, ad ecclesia consecrandum in onore beati Clementis martyris Christi, die Kalendarum V. idus Ianuarii, anno III. regnante Oddone rege, sub Dei nomine nos omnes homines cohabitantes in iam dictam villa Ardocale is nominibus, Ansila, Donadeus, Senta, Vardinas, Agapius, Albarus, Gratus, Raudaldus, Trasobado, vel ceteri alii plures in iam dicta villam commanentes, quia edificavimus ipsa ecclesia in honore sancti Clementis, tradimus eam ad venerabilem pontificem nostrum Ingobertum episcopum ad consecrandum. Propterea placuit in animis nostris, et placet, in primis pro amorem Dei, et pro sancta Dei ecclesia exaltandum, donare deveremus ad ipsa ecclesia, sicut et damus infra pau (pago) (pao anteriormente, incluso pavo se encuentra) Tollonense, infra fines de villa iam dicta Ardocale, donamus in ipsa villa casal... (casalibus ?) de ipsa ecclesia, qui de una parte coniungit in istrata (strata : strada : calle), et de alia in casa Agapii. Et donamus ortum, qui est subtus ipsa villa, qui de una parte coniungit in ortum Sunegildi, vel de suos heredes, et de alia in strata. Et donamus terra, qui est in locum ubi dicitur ad illos Brocuinerus, qui de una parte coniungit in terra Donadeo, et de alia in terra Isinvertus, et de ipsa terra quartatas III. Et in locum ubi dicitur Campo maiore (Camp major; campo mayor), donamus alia terra, qui de duas partes coniungit in terras Ansilani, et est in seminatione modiata una. Et in locum, ubi dicitur Iubellum, donamus alia terra, qui de una parte coniungit in strata, et de alia in terra de filios Fachilone, et est in seminatione sesteratas VI. Et dono ego Albarus, propter remedium anime de parentes meos, terra, qui de una parte coniungit in era, et de alia in terra Trasobadone, vel de suos eredes, ab omne integritate. Donamus hec omnia superius nominatum, infra adfrontationes inclusum, ab omne integritate (pone integrietate), propter remedium anime nostre, vel parentum nostrorum, ut ante tribunal Domini nostri Ihesu Christi, per intercessione beati Clementis martiris Christi, vel omnium sanctorum, veniam exinde mereamur accipere. Et qui contra hanc dotem, vel donatione, quod nos facimus ad domum beati Clementis, venerit ad ad inrupendum (inrumpendum), aut nos iam dicti venerimus, aut quislibet homo... subposita persona, inferam vel inferamus domno pontifici, hec omnia, quantum ad ea ora inmelioratum fuerit, dupplum, vel sicut decreta Canonum docent, ad domum sancti Clementis perpetim abiturum, et in abantea ista dotis vel donationis firmis permaneat. Facta dote vel donatione sub era DCCC.LXXXX, V. idus Ianuarii, anno III. regnante Oddone rege. = Sig+num Ansilani. =  Sig+num Donadeo. =  Sig+num Sentani. =  Sig+num Vardinas. =  Sig+num Agapius. =  Sig+num Albari. =  Sig+num Crati (o Grati). =  Sig+num Randaldi. =  Sig+num Trasobadoni, qui hanc dote vel donatione fecimus et testes firmare rogavimus. = Baldricus presbyter subscribo. Usila archipresbyter subscribo. = Ello presbyter subscribo. Preciosus presbyter subscribo. Arradus presbyter subscribo.  Sig+num Sunlani. =  Sig+num Pulimii. =  Sig+num Eguifred. = Centullus presbyter, qui hanc dote vel donatione scripsi et subscripsi die et anno quo supra. 

X. Caroli Calvi praeceptum pro ecclesia Urgellensi, eiusque episcopo Wisado eius nominis primo, anno DCCCLX. (860)

X.

Caroli Calvi praeceptum pro ecclesia Urgellensi, eiusque episcopo Wisado eius nominis primo, anno DCCCLX. (860) (V. pág. 66.) 

Ex arch. eccl. Urgell. lib. I Dotal. fol. 14. 

In nomine sanctae, et individuae Trinitatis. Karolus gratia Dei rex: quidquid pro utilitate, et necessitate sacrorum lochorum efficere contendimus, profuturum nobis, et ad praesentem vitam foeliciter transigendam, et ad aeternam beatitudinem facilius obtinendam, omnino confidimus. Ideoque notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, et nostris, praesentibus atque futuris, quod venerabilis vir Guissadus Urgellensis aecclesiae episcopus, ad nostram accedens reverenter sublimitatem, innotuit de quibusdam verbis (f. rebus) a gloriosis imperatoribus Karolo avo nostro, et Ludovicho genitore nostro eidem aecclesiae suae per praecepta inprevaricanda concessis, idest, condaminam unam, quae est prope ortum sanctae Mariae, et aecclesiam sancti Iacobi cum suis ortilibus et kasalibus. Praeterea peciit ut eidem sanctae sedi redderemus contiguam aliam condaminam, et ortum praephatae condaminae adherentem. Adidit aetiam de decimis Andorrensis pagi, ferri et piscis, quae aecclesiae suae debentur. Simul etiam dixit nobis de quibusdam pagellis, qui suae sunt parroechiae, ut progenitoribus nostris imperatoribus per praeceptum nostrum eidem sanctae sedi beatae Mariae nomini dicatae, secundum antiquam consuetudinem subiectas fore, confirmaremus. Cuius venerandi pontificis supplicem rogationem clementer audientes, praeceptum hoc altitudinis nostrae fieri iussimus, per quod praenominatas res praescriptas fore sedis iuri subiungimus, et dominio praesulis eius Guisadi, ac successorum eius perpetuo mancipamus. Videlicet ut ecclesiastica et kanonica auctoritate, ad utilitatem, et necessitatem sepe dictae sanctae sedis, et servorum Christi in ea degentium ordinent, atque disponant, sine cuiuspiam inquietatione, aut contradictione. Cerdaniensis vero pagis, et Libienensis, et Bergitanensis, Palariensis quoque, atque Ripachurcensis, Gestabiensis, atque Cardosensis, Anabiensis, ac Tirbiensis, et locus sanctae Deodatae cum finibus suis, sicut in memoratis imperialibus praeceptis notum est scriptum fuisse, semper subiaceant plerumque dictae sanctae sedi Urgellensis aecclesiae, neque sit eis licitum ad alias vicinas aecclesias migrare. Praeterea concedimus eidem sanctae sedi, ut sicut aliae aecclesiae Septimaniae, ita quoque eadem, et rectores eius semper habeant tertiam partem telonei de omnibus illius parroechiae merchatis. Similiter etiam concedimus eidem aeclesiae, ob remedium animae nostrae, tertiam partem telonei omnium negociatorum per eandem parroechiam transeuntium, atque merchantium. Nullique sit licitum contra hanc auctoritatis nostrae praeceptionem molestiam de his, de quibus dicitur, rebus, et teloneis, inferre superius dicto pontifici, ac successoribus eius, sive ministris crebro dictae aecclesiae Urgellensis ad hoc exequendum constitutis, praesentibus temporibus, et futuris. Ut autem hoc nostrae auctoritatis scriptum pleniorem in Dei nomine optineat firmitatem, manu propriâ subter firmavimus, et anuli nostri impressione assignari iussimus. = Signum + Karoli gloriosissimi regis. = Gauzllenus notarius ad vicem Ludovici regis recognovit et subscripsit. = Data XIII. kalendas Decembris, indictione nona, anno XXI. regnante Karolo gloriosissimo rege. Acta Panagone palatio regio in Dei nomine feliciter, Amen.

sábado, 27 de agosto de 2022

IX. Charta recognitionis factae ab Wisamundo abbate sancti Andreae in dioecesi Urgellensi, anno DCCC.L (850)

IX. 

Charta recognitionis factae ab Wisamundo abbate sancti Andreae in dioecesi Urgellensi, anno DCCC.L (850); ubi et episcopi Beati hucusque indicti mentio fit. 

(V. pág. 63). 

Ex autogr. in arch. eccles. Urgell. 

In concilio domno Beato sancta Dei Orgellitane sedis episcopo, seu et de iudices, canonicos, et mundanos, idest, Asenarii, et Suniuldi archipresbyteri, Agarico, et Amore, iudices, et aliorum plurimorum consacerdotum, qui ibidem aderant, Elperici presbyteri, Floridii presbyteri, Alarici presbyteri, et Rodepaldo diacono saioni, recognosco me ego Wisamundus abba in supra dictorum concilio a petione (petitione?) Froilani archipresbytero, et negare non possum qualiter me mallabit, quod ego tenebam suas ecclesias in valle Lavanciense domum sanctae Eulaliae, et domum sancti Ioannis, domos et ortos, et mulino (molendino : molino), terras et vineas, quod ille traxit de eremo, et plantavit, et hedificabit, et pressi illut ego Wisamundus abba malae legis ordine de sua potestate. Et sic me Wisamundo abbate interrogaverunt ipsi supra dicti iudices: si teneo ipsas ecclesias, aut ipsos domos, aut ipsos ortos, aut terras vel vineas, aut ipso mulino, si presi illut de sua potestate, aut non. Et sic dixi ego Wisamundus abba in meo responso: ego teneo ipsas ecclesias, et ipsos domos, et terras, et vineas, et ipso mulino, ego presi illut de sua potestate, mea presumptione, sicut iste Froila archipresbyter me mallavit, et odie non possum illut legibus deffendere, quia non abeo exinde, nec autore, nec scriptura, nec ullo indicio veritatis, per quod illut legibus deffendere possim, et odie plus debet esse de isto Froilane archipresbytero, quod de ullum alium ominem; et haec mea reconnitio vera est quod negare non possum in vestrorum supra dictorum iudicio. Facta recognitione VI. nonas Iulii, anno X. regnante Karulo rege. = Wisamundus abba, qui anc recognitionem feci, et subscripsi. = Suniuldus archipresbyter subscribo. = Asenarius archipresbyter subscribo. = Alaricus presbyter subscribo. = Agaricus subscribo. = Amor subscribo. 

VIII. Charta venditionis factae Sisebuto II. episcopo Urgellens. anno DCCCXL (840).

VIII. 

Charta venditionis factae Sisebuto II. episcopo Urgellens. anno DCCCXL (840). 

(V. pág. 62.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

In Dei nomine, nos Iesalmarus et Alevia tivi Sisebuto episcopo. Certum quidem, et manifestum est enim, quia placuit animis nostris, et placet nullius quogentis imperio, nec suadentis ingenio, set propria et expontanea nostra elegit bolumtas (voluntas), ut tivi iam dicto Sisebuto episcopo aliquid vindere deveremus, sicuti et vendimus vineam, quam abemus ex comparacione de omine nomine Ioanne, in territorio Orgelletano, infra fines de Villanoba, ubi dicitur Ripafracta, de una parte conlatentem vinea Monnelii presbyteri, et de alia parte infrontat ad vinea sancte Marie, de tertia parte via publica discurrente ad Cerdania. Vindimus tivi iam dicto Sisebuto episcopo ipsa vinea iam dicta, cum arboribus suis ab omni integritate, vel cum omne voce adpositionis nostre, in aderato, et definito pretio, quod inter nos vone pacis placuit et convenit, idest, solidos X, quod tu emtor Sisebutus episcopus nobis dedistis a nos vinditores Iesalmarus et Alevia manibus nostris de presente recepimus, et nicil quod de ipso pretio aput te emtore remansit. Manifestum est enim ipsa vinea iam dicta cum arboribus suis ab omni integritate a nos vinditores tradita, et a te emtore recepta abeas, teneas, et possideas iureque tuo in perpetuum vindices hac defendas, vel quidquid exinde facere agere, vel iudicare bolueris, inde maneat tivi concessa potestas. Si quis sane, quod fieri minime credimus esse venturum, si nos Iesalmarus et Alevia, aut aliquis de filiis nostris, vel quislibet homo te iam dicto Sisebuto episcopo pro ipsa vinea iam dicta aliquis te inquietaverit, aut inquietaverimus, inferant vel inferamus tivi, aut partique tue, insistente ipsa vinea iam dicta cum arboribus suis dupla tivi componere faciat, et in abantea (abant : avant; in antea : en adelante) ista scriptura vindiccionis firmis permaneat. Peracta scriptura vindictionis sub die idus Iunias, anno XXVII. domno nostro glorioso Ludoico imperatore. = Sig+num Iesalmari. =  Sig+num Alevies, qui hanc vindictionem fecimus, et fieri boluimus, et testibus tradimus ad roborandum. Sig+num Martini clerici. = Sig+num Fluini. = Sig+num Wiliemundus Dei miseratione presbyter. = Sig+num Serbandus presbyter. = Sig+num Purapuri. = Alaricus presbyter, qui hanc vindictionem scripsi, et subscripsi die et anno quo supra.