domingo, 21 de agosto de 2022

VI. Carta franquitatis concessa ecclesiae Celsonen. ab Ermengaudo comite Urgell. anno DCCCCXCIX. (999)

VI. 

Carta franquitatis concessa ecclesiae Celsonen. ab Ermengaudo comite Urgell. anno DCCCCXCIX. (999) (V. pág. 45). 

Ex arch. eiusd. eccl. 

Cum Dei nomine et individuae Trinitatis. Dum esset dompnus Ermengaudus gratia Dei comes et marchio in loco vocitante castrum de Olius in palacio suo, adstabant ibidemque ante eum satelli suis qui subscripti sunt vel signa facturi, tam clerici quam laici, quorum hic paucam sub denna sunt nomina, idest, Auncius (hay un Aurucius sacer en el texto anterior) presbiter, et Wigelmo levita, Wifredo levita, Raaskaperone presbiter, et Remundo vicescomite, Wigelmo, et Oliba, et Dela, et Altemiro, et Bernardo, et Senifredo, et Guitardo, et Oliba iudice, et Mirone. In cuius conspectum veniens v¡r quidam nomine Raimundus, prior Celsonae ecclesiae ante prephatum marchionem referens vocabulo necessitati hac voluntatem, et humiliter rogans eum quod aliquam cartam franchitatis fecisset ei et ecclesiam Celsonensem. Cui etiam dicit predictus comes in suo responsu ad iam dictum priorem: quia ego supradictus Ermengaudus nutu Dei marchio audivi sepe ex divinis libris et cotidie intenti sumus ad audiendum, quia omnes homines quicumque propagatores, hedificatoresque extiterunt aut existunt sanctis Dei ecclesiis, per id placuerunt Deo, et meruerunt accipere remissionem omnium peccatorum suorum. Unde ego prefatus volo percipere porcionem aliquam in hoc munere, et volo esse in parte ab ac retributionem. Ideoque per hanc scripturam nostrae donationis sive franchitatis vel libertatis dono atque concedo per me et per omnia posteritas mea, qui post me venerint, sic dono vobis et ecclesiam Celsonensem, quam avus meus construxit in sua propria dominicatura, et facio vobis cartam donacionis sive franquitatis, quod aliquis homo nostri comitatus, tam militis quam laicis, sive quid aliquid dederat vel vendiderint, tam kastris, quam mansibus, sive honoribus, vel averibus, sive pannos de seda et de lino, habeatis vos et successores vestri et ecclesiam Celsonensem franchum et liberum sine omni inquietacione et reservatione aliqua, quam michi non facio nec posteritas mea. Addo huic donationi ipsam meam franquedam qui est in termino de Olius, quae vocatur Muntada, sicut ego melius abeo vel abere debeo, cum exiis et egressibus suis et affrontationibus. Et volo quod semper abeatis vos et ecclesiam Celsonensem dictam franquedam meam, et omnia quae adquirere potueritis, ut superius dictum est, per franqum alaudium et legitimum ad vestras voluntates faciendas nunc et semper. Quod si quislibet homo aliquis, aut posteritas mea, qui factum venit ad inrumpendum, vel ad ipsam donacionem meam sive franquitatem vel libertatem, quae ego facio vobis et ecclesiae Celsonae perquirere voluerit, non hoc valeat vindicare quae requirit, set componat vobis auri libras centum, et in antea ista scriptura donacionis sive franquitatis plenissime in omnibusque obtineat roborem. Facta ista carta donacionis sive franquitatis vel libertatis aut concessionis VI. Idus Aprilis, anno IIII. regnante Rodebertus rex. =
+ Ermengaudus chomes + qui istam cartam donacionis sive franquitatis aut concessionis fecit et firmare rogavit. = Raimundus gratia Dei vicescomes SS. = Wifredus levita SS. = Wilielmus levita SS. = Sig+num Wigelmus. = Sig+num Regemundus. = Sig+num Bernardus. = Sig+num Oliba. = Sig+num Dela. = Sig+num Wifredus. = Sig+num Altemiro. = Sig+num Siniofredo. = Sig+num Witardo. = Sig+num Trasovario. = Sig+num Mirone. = Sig+num Altemiro. = Sig+num Guitardus. = Oliba iudice SS. = Salla gratia Dei episcopus SS. = Isarnus iudice SS. = Aurucius sacer, qui ista donacione aut franquitate scripsit et sub + scripsit die et anno quo supra. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.