Mostrando entradas con la etiqueta 1168. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1168. Mostrar todas las entradas

jueves, 23 de febrero de 2023

XXVIII. Judicium latum inter Hugonem, Archiep. Tarracon. et Guillermum Comitem ibidem Tarraconensem an. MCLXVIII. (1168)

XXVIII.

Judicium latum inter Hugonem, Archiep. Tarracon. et Guillermum Comitem ibidem Tarraconensem an. MCLXVIII. (1168) (Vid. pág. 157.)

Ex Cartul. eccl. Tarrac.

Ad notitiam cunctorum volumus pervenire, quod Hugo, Terrachonensis (se lee Terrachonenis) Archiepiscopus conquestus est domino Regi de Guillermo de Tarrachona de pluribus causis inferius anotatis. Et cum dies esset eis data propter hoc apud Dertosam, auditis allegationibus utriusque partis, judicia ibidem inter eos data fuerunt. Verum cum meliorationem utraque pars in ipsis judiciis juxta consuetudinem curiae postularet, assignata est eis dies apud Terrachonam. Ibique, residente domino Rege et Guillermo de Montepessulano, ac plena curia eis assistente, Episcoporum videlicet Guillermi Barchinonensis, P. Vicensis, P. Caesaraugust., S. Oscensis, P. etiam Sacristae Vicensis, laycorum vero nobilium Ar. de Castrovetulo, G. de Sto. Martino, Mirone, Judice de palacio, et aliorum multorum, judicia ibidem meliorata, et ea quae minus dicta fuerant, sunt completa, et sicut inferius scripta et ordinata sunt, utraque parte praesente, fuerunt in ipsa curia a supra dictis judicibus relata, et firmiter judicata. Primo adjudicatum fuit diffinitiva sententia curiae, et utriusque partis approbatione, quod pactum illud, et concordia quae facta fuerunt inter dominum B. Archiepiscopum et dominum Comitem Barchinon. Ray. et Rodbertum et uxorem ejus de duabus partibus civitatis Terrachonae et territorio suo remanentibus Archiepiscopo et Comiti, et tertia parte remanente Rodberto et uxori suae, sint rata et firma in perpetuum cum ipsa convenientia, quae fuit facta a parte Comitis eidem Rodberto, et uxori suae, sicut a testibus ostensa fuerint. Secundo adjudicatum fuit quod justitie civitatis Terrachon. fuissent restitutae in pristinum statum a Guillermo de Tarrachona (a: Hic Guillelmus Rodberti filius et haeres erat) consilio et laudamento Archiepiscopi atque Regis, salvis unicuique directis suis. Et Guillermus de Tarrachona juret Archiepiscopo propter justitia, quas contra voluntatem Archiepiscopi ejecerat, hoc non fecisse ad suum dedecus et deshonorem, si voluerit, vel emendet ei tantum de suo cum sacramento quantum voluerit, et dicat quod plus ei emendare non debet propter hoc factum se sciente. Tertio judicatum fuit sententia curiae et approbatione ipsius Guillermi, se non habere in civitate neque in territorio, chestas, neque toltas, neque forcias, et quod redirigatur ab eo, si aliquid inde abstulit vel abstulerit, infregit vel infregerit suis aclamationibus. Et si pro suis debitis dampnum aliquod evenit hominibus de Tarrachona, aut emendet, aut stet ad directum ipsis malefactoribus, et clamatoribus. Et si pro guerris quas fecit de Tarrachona, dampnum evenit ipsis hominibus de Tarrachona, redirigat his, qui perdiderunt, sicut visum et verum fuerit. Hoc adjecto quod de malefactis, quae venerunt Terrachonae et ejus territorio propter guerram Guillermi de Claro Monte, faciat, directum Guillermus de Tarrachona in manu Regis. Iterum judicaverunt quod Guillermus non faceret guerram de civitate Tarrachonae, vel suis territoriis nisi propter civitatem vel territorium, vel mandamento Archiepiscopi sive Regis. Si vero aliunde guerram fecerit, vel amicis suis auxilium praestaverit, et exeundo vel redeundo non fori fecerit, si ex hoc Terrachonae vel territorio malum evenerit, Guillermus propter hoc non teneatur. Judicaverunt iterum quod Archiepiscopus vel ecclesia Terraconae non debet habere fevos, quos milites tenent per Guillermum de Tarrachona, vel ipsum honorem, in quo ipse habet censum vel usaticum, absque ejus consilio. Alii vero homines qui libere suum honorem habent, possunt dare vel dimittere ecclesiae, si voluerint. Item judicaverunt, tam ex parte Archiepiscopi quam ex parte Guillermi, de honoribus, quos unus alteri aclamabat, quod utraque pars testes proferat, et quae pars melius recipi debeat, secundum providentiam et discrecionem curiae recipiatur. Adjudicaverunt etiam supra dicti judices quod Constantins (a) cum suis terminis, sicut producti testes ab Archiepisco (: Archiepiscopo) ostendendo terminaverunt, et sacramento confirmaverunt, sint in jus et dominium Sanctae Teclae et Archiepiscopi et successorum ejus in perpetuum. Iterum judicaverunt quod estachamentum quod Guillermus fecerat Archiepiscopo pro suis quaerimoniis sit solutum; quia Guillermus pro eisdem ipsis querimoniis, firmaverat directum voluntate Archiepiscopi in manu domini Regis. Et ex tunc si Archiepiscopus et sui habuerint quaerimoniam contra ipsum Guillermum, ipse Guillermus firmet directum domino Archiepiscopo, et … illud sibi et suis per suum juditium.

(a) Vicus est prope Tarraconam unico lapide ab ea urbe distans; qui num a Constantino originem et nomen habeat, alii disquirant. Vide Marcam Hispanicam.

sábado, 21 de enero de 2023

XIII. Ordinatio ecclesiae Illerdensis: an. MCLXVIII. (1168)

XIII. 

Ordinatio ecclesiae Illerdensis: an. MCLXVIII. (1168) (Vid. pág. 62.)

Ex autogr. in arch. eccl. Illerd. 

Vere laudabilis et misericors Dominus qui ecclesiam suam Ilerdensem gentili jugo diu oppressam in forti manu Raymundi Berengarii, gloriosi Comitis Barchinonensium, Aragonensium Principis nostris temporibus feliciter liberare dignatus est. Quia vero divina cohoperante gratia me Guillermum licet indignum Episcopum eidem ecclesiae simul et Rotensi praeesse concessum est, illius pristinam libertatem ac prerrogativam dignitatem attendens ipsam canonice comunicato consilio et assensu Archidiachonorum, canonicorum Illerdensium et Rotensium et Abbatum nostrae diocesis, proborum etiam virorum Ilerdensis civitatis et totius cleri et populi ad honorem Omnipotentis Dei et gloriosae Virginis Mariae et omnium Sanctorum et ad salutem vivorum et mortuorum fidelium disponere et ordinare desidero. Communi itaque deliberatione et consensu volumus et statuimus viginti quinque canonicos usque ad decem annos in ecclesia nostra esse, nec aliquem de coetero creari canonicum nisi aliquo vel aliquibus defuncto de numero illorum viginti quinque. Illi autem qui substituentur canonici nullo modo recipiantur nisi in habitu B. Augustini, et hoc in Assumptione B. Mariae habita comuni convenientia totius Capituli. Tempore vero procedente prout facultates ecclesiae Deo adjuvante adcreverint juxta communem mei providentia et successorum meorum et totius conventus numerus canonicorum augmentetur. Cum autem sine administracione temporalium divinis vacare misteriis humana non sustinet fragilitas, nos Spiritu Sancto inspirante caritatis largitione communi mensae illorum providere desiderantes donamus et libere tradimus ecclesiam S. Johannis de Segria cum ecclesiis de villa de Ratera, de Raesmat, et S. Salvatoris de Ilerda, ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae cum ecclesiis S. Egidii et S. Pauli, ecclesiam Sancti Johannis de platea cum ecclesiis de Zudanel, et S. Thomae cum cimiterio pauperum, ecclesiam S. Andreae, ecclesiam S. Ilarii, ecclesiam S. Laurencii cum ecclesiis S. Martini et de Villanova et de Palacio et cum decimis et primiciis vineae Regis et vineae Comitis Urgellensis et possesionum Judeorum et Sarracenorum quas modo habent in dominicatura Regis et Comitis in Rofea, ecclesias de Alcaraz (Alcarraz más abajo) et de Monteacuto (Montagut) et de Sosas (Soses) et de turribus (Turribus más abajo) cum hereditate quam habemus in Albares quae sit caput praepositurae, ecclesiam de Belloloco (Belloch) cum ecclesiis de Avinsellon et de Alamurs et de Alcolega (Alcolea) cum quarta parte decimarum castri et termini de Almenara. Has inquam ecclesias et omnes alias quae sunt vel erunt in civitate Ilerdensi et in terminis eius, donamus integre et libere tradimus praefatae comuni mensae canonicorum cum universis pertinentiis, redditibus, possesionibus quas habent seu habiturae sunt simul cum coenis, deffunctionibus, oblationibus, primiciis et decimis quas nos modo habemus vel habere debemus, vel Deo volente adquisituri sumus in parrochiis et terminis praedictarum ecclesiarum, salvis per omnia jure et dignitate episcopali. De decimis vero et primiciis ita decernimus unaquaque harum ecclesiarum ex integro accipiat decimas et primicias de possesionibus parrochianorum suorum quas ipsi excoluerint. Sin autem parrochiani unius ecclesiae possesiones parrochianorum alterius ecclesiae excoluerint, illarum possesionum decimae et primitiae inter duas ecclesias per medium dividantur. Si vero aliquis parrochianus de una parrochia in aliam se transtulerit, vel si possesiones suas parrochianus alterius ecclesiae donaverit, vendiderit, impignoraverit, sive aliquo modo alienaverit, ecclesia cuius parrochianus fuit eodem tenore quo prius illarum possesionum decimas et primicias possidebat in perpetuum habeat. De dominicaturis vero huius Sedis disponimus, ut decimas e primicias illa ecclesia habeat, cuius parrochianus est ille qui eas coluerit. Statuimus ergo ut ecclesia S. Johannis de Segria cum ecclesiis de villa de Ratera et de Raxmad (Raesmat más arriba; Raimat), et S. Salvatoris et cum universis quae sibi assignavimus, conventum nostrae Sedis por duos menses procuret. Similiter ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae cum ecclesiis S. Egidii et S. Pauli et universis sibi asignatis conventum per duos menses procuret. Eodem modo ecclesia S. Johannis de platea cum ecclesiis de Zudanel et S. Thomae et universis sibi asignatis per unum mensem procuret conventum. Ecclesia Sancti Laurentii cum ecclesiis Sancti Martini et de Villanova et de Palacio cum universis sibi assignatis per menses duos conventum procuret. Ecclesia de Belloloco cum ecclesiis de Avinsellon et de Alamurs et de Alcolega cum quarta parte omnium decimarum castri et termini de Almenara, et cum omnibus sibi assignatis per mensem unum conventum procuret. Per mensem unum vero hereditas de Albares cum ecclesiis de Alcarraz (Alcarrás), de Monteacuto et de Sosas et de Turribus cum universis sibi pertinentibus conventum procuret. Numerus autem canonicorum et eorum quibus a praepositis praedictarum ecclesiarum deinceps ministrari destinavimus ultra XL. duos per decennium non excedat. De administratione vero ciborum sic disponimus ut XXV. canonicis pauperibus et servientibus sicut a nobis deliberatum est, et scriptura constitutionis nostrae super hoc factae continetur, cibaria honeste ministrentur, quatinus divinis laudibus die noctuque sine offensa unanimiter vacare possint. Qui vero divinis misteriis interesse contempserint secundum censuram Prioris et Capituli corrigantur. Extra claustrum quidem nulli canonicorum vel serventium praebenda donetur, nisi causae manifestae necessitatis. Michi vero et successoribus meis, cum in refectorio seu in palatio nostro comedere placuerit, duae praebendae dentur in persona nostri, et capellano nostro una, et diacono una. Et quoniam elemosinae munus Deo acceptabile sacra scriptura testatur, nos affectu pietatis inducti donamus et concedimus helemosinae decimas omnium decimarum, primiciarum, defunctionum et fructuum omnium rerum quas nos habemus vel Deo propitio habituri sumus in Miquinenza (Mequinenza, Mequinença, Mequinensa), et in Tamarit (Tamarite de Litera, Llitera), et in Stupannano (Estopinyá, Estopiñán) et usque ad Balagarium (Balaguer), et in omnibus hiis eiusdem terminis et infra citra Sicorim (Segre) et ultra exceptis oblationibus quae in ecclesiis altari vel sacerdoti offerentur; insuper decimarum rerum movilium (: mobilium) vel sese moventium quas novitii huius ecclesiae obtulerint. Hac itaque parte primo data pauperibus retineo michi et successoribus meis quartam partem omnium decimarum et defunctionum integre quas praedictae ecclesiae sive praepositurae habent, vel Deo largiente habiturae sunt, cum quarta parte terrarum quas hodie habet ecclesia Ilerdensis preter hereditatem de Albares quas est caput praepositurae cum illis quae sibi assignavimus, et praeter vineas et ortos quos jam concessimus cum decimis et primiciis suis clericis nostris in vita sua: post mortem vero eorum quarta pars michi vel successoribus meis, tres autem communi mensae canonicorum cedant. Sed si aliquis ipsorum redditus vel possesiones aliquas sive ex patrimonio sive ex aliquo adquisierit, liceat illi pro salute animae suae cuilibet praepositurae vel obedientiae ecclesiae nostrae ex integro relinquere. Retineo etiam mihi et successoribus meis quartam partem censuum huius civitatis et termini eius quos in praesenti ecclesia ista habere dinoscitur, videlicet, aureorum denariorum et aliarum rerum censitarum cum tertia parte piperis. Omnem autem ceram censualem Sacristae concedimus ut tam ex ea quam ex candelis Sacrista mihi et successoribus meis et maiori prepositurae et comuni mensae canonicorum et collationi et infirmis, prout necesse fuerit, serviat. Tertia autem parte piperis retenta michi duas reliquas maiori praepositure assignamus. Tres partes aureorum denariorum et aliarum rerum censitarum michi quarta retenta inter maiorem praeposituram et cameram ex equo dividimus ubique et in omnibus, helemosinae decima salva. Insuper retineo mihi medietatem rerum mobilium vel se moventium, quas novitii huic ecclesiae et nobis obtulerint. Aliam vero medietatem communi mensae et camerae concedimus; pro inmobilibus vero quae novitii Deo et huic ecclesie obtulerint quoniam tres partes comuni mensae canonicorum quartam vero camerae in perpetuum assignavimus. Retineo michi et successoribus meis Almunia de Segriano cum terminis suis. Iterum retineo mihi et successoribus meis vineam de Sarradal et ortum minorem qui adheret columbario. Ortum autem maiorem et vineam maiorem cum ecclesia S. Ilarii et cum omnibus oblationibus huius Sedis, praeter denarios, thus et ceram et quaelibet ornamenta cum decimis et primiciis, defunctionibus illorum qui habitant vel habitaturi sunt in çuda Ilerdensi (Zuda de Lérida), exceptis clericis cum domibus etiam et turre Petri S. Vincentii quae sunt infra çudam et cum medietate almuniae de Arinor et cum donis etiam quae ecclesia ista consuevit habere de nuptiis et cum propria hereditate maiori praepositurae donamus et tradimus et in hiis nichil michi et successoribus meis retineo praeter quartam partem decimarum et deffunctionum illorum qui habitant vel habitaturi sunt infra muros zudae. Similiter et unicuique praepositurae vineam unam et campum et ortum absque ulla retentione donamus et tradimus. Coetera vero quae amodo in posterum Deo donante sive ego sive successores mei sive ecclesia nostra oblatione fidelium seu donatione adquisierimus quartam partem mihi et successoribus meis retineo. Tres vero partes communi mensae canonicorum concedo. Similiter si Deo propitio decimam passaticorum et leudarum recuperare poterimus, quam invictoriosus Comes Barchinonae ecclesiae nostrae pia mente obtulit, et scripto corroboravit, mihi quarta retenta aliam quartam camerae concedo: aliam vero quartam praepositurae maiori: ultimam quartam communi mensae canonicorum assigno, salva tamen in omnibus decima pauperum. Statuimus etiam ut praepositurae seu quaelibet aliae obedientiae Ilerdensis ecclesiae nulli alii de coetero comendentur nisi clericis eiusdem; qui ante quam illas suscipiant, fidelitatem in manu nostra et successorum nostrorum et totius Capituli promittant. Et ut nostrae piae devotionis affectus ratus et firmius perpetuis temporibus habeatur, consensu supra dictorum omnium statuo perempniter et confirmo me et successores meos suplere praedictis praeposituris, si forte de hiis quae illis superius assignata sunt sicut constitutum est procurationem facere non potuerint. Inde est quod nos addimus et donamus integre et absque ulla retentione ecclesiae Stae. Mariae Magdalenae et suis praeposituris tertiam partem omnium decimarum de Castro Asinorum, (castell de ases; castillo de asnos) et de omnibus suis terminis, et de Castellotis et terminis suis praeposituris S. Johannis de platea. Donamus similiter praeposituris S. Johannis de Sigriano (Segriano más arriba; Segriá, Segrià) tertiam partem omnium decimarum de Corbins et terminis eius. Donamus iterum praeposituris S. Laurentii ecclesiam de Calaterra, et ecclesiam de Valle magna (Val o Vall magna, Valmanya o Vallmanya), et ecclesiam de Gemenells et ecclesiam de Suchs cum omnibus earum pertinentiis, coenis et quartis mihi et successoribus meis integre retentis, salva etiam dignitate episcopali et jure Archidiaconi. Damus insuper et tradimus camerae ecclesiam de Jabud cum omnibus pertinentiis et quarto, michi et successoribus meis coena tantum retenta. Cui etiam donationi addimus aliam quartam partem omnium decimarum castri et termini de Almenara. Donamus similiter Sacristae ecclesiam de Albalat et ecclesiam de Calava., coenis et quartis nobis retentis et jure Archidiaconi salvo. Item donamus praeposituris S. Laurentii ecclesiam de Almacellas (Almacelles) cum decimis et primiciis et oblationibus, et cum omnibus suis pertinentiis, salvo quarto et coena et dignitati episcopali et jure Archidiaconi. Iterum Sacristtae donamus et concedimus ecclesiam de Montmenet, ecclesiam de Çaydin, (Çaidí, Zaidín) salva dignitate episcopali, coenis et quartis et jure Archidiaconi. Et quoniam universa hominis actio eiusque felicitas benefficiis debent respondere Creatoris, ego Guillermus per Dei gratiam jam dictae Ilerdensis ecclesiae Episcopus de eius largitione confisus haec omnia superius scripta rata et inconcussa et cum omni melioratione firma perpetim habenda et possidenda vel omnibus fratribus et filiis meis Ilerdensis Sedis clericis, praesentibus et futuris dono, concedo et firmiter trado ad servitium et honorem Omnipotentis Dei et Genitricis eius Beatae Virginis Mariae et omnium Sanctorum. Ut autem haec nostrae constitutionis pagina canonicis subscriptionibus munita firma in perpetuum stabilisque permaneat, ac nulli Episcoporum, clericorum sive laycorum liceat ex ea aliquid diminuere, auferre vel in deterius mutare, ego verbo veritatis ac fidei confirmo et corroboro statuens in perpetuum ut quicumque in Sede Ilerdensi substituetur Episcopus, antequam in ea intronizetur, hanc nostram ordinationem ad honorem Dei et gloriosae virginis Mariae, omniumque Sanctorum, ad utilitatem ecclesiae nostrae factam, sacramento super altare Beatae Mariae huius Sedis prestito confirmet. Si quis vero eandem ordinationem infringere vel in deterius permutare praesumpserit, nisi canonicae comonitus debita satisfactione emendaverit, Omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti Beatorumque Apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra eum a divinis separamus officiis et beneficiis, donec resipiscat, et digne satisfaciat. Quod nisi satisfaciat, anathema sit in die judicii. = Sig+num Guillermi Illerdensis. = Ego Ugo Sanctae Tarraconensis ecclesiae Archiepiscopus Apostolicae Sedis Legatus. = Sig+num Berengarii Tarraconensis Archiepiscopi. = Sig+num Raimundi Illerdensis Archidiaconi et Prioris. = Sig+num Petri Rotensis Prioris. = Sig+num Raymundi de Benavento Archidiaconi. = Sig+num Raymundi Agerensis Abbatis. = Sig+num Pontii Alaonensis Abbatis. = Sig+num Petri Lavacensis Abbatis. =  Sig+num Raymundi de Stata Archidiaconi. = Sig+num Petri de Tonaria Archidiaconi. = Sig+num Petri Claustrensis Prioris. = Sig+num Guillermi Claustrensis Prioris. = Sig+num Guillermi Rotensis Sacristae. = Sig+num Odonis Eleemosinarii. (limosnero; almoyner) =  Sig+num Berengarii Camerarii. = Sig+num Magistri Seguini. = Sig+num Petri de Aura. = Sig+num Guillermi de Medietate. = Sig+num Olivarii. = Sig+num Boneti de Avellana. =  Sig+num Martini Guillermi. = Sig+num Bernardi de Claromonte. = Sig+num Raymundi Rotensis Capellani. = Sig+num Arnaldi de Barrabes. = Sig+num Raymundi Petri. = Sig+num Bernardi de Gudel. = Sig+num Durandi. = Sig+num Petri Bernardi. = Sig+num Adan. = Sig+num Raymundi de Benasch. = Sig+num Arnaldi de Colle. = Sig+num Petri de Gabalda. = Sig+num Petri de Tudela. = Sig+num Petri de Fita. Sig+num Raymundi de Barrabes. = Sig+num Bernardi de Cornutella. = Sig+num Petri de Alasguarre. (Alasquarre, Alasquarr) = Sig+num Raymundi de Pelestar (: quizás Belestar). = Sig+num Bernardi de Abellana (con b; Abin, Bin, Ben “llana” ?, Avellana). = Sig+num Raymundi de Tudela. = Sig+num Bernardi de Podio alto. = Sig+num Raymundi Illerdensis Capellani. = Sig+num Magistri Guillermi. = Sig+num Gombaldi. = Sig+num Petri de Tallatello (Talliatello). = Sig+num Bernardi de Acuta. = Sig+num Petri de Gallinario. = Signum Magistri Guidonis. = Sig+num Petri Sancti Vincentii. = Sig+num Arnaldi Petri. = Sig+num Guillermi Repositarii. = Sig+num Raymundi Sancti Andreae. = Sig+num Petri de Sagarra. = Sig+num Johannis Sanctae Mariae Magdalenae. = Sig+num Petri de Matrona. = Sig+num Guillermi de Segarra. = Sig+num Nicolai Hospitalarii. = Sig+num Gullermi (: Guillermi, Guilermi) de Cervaria. = Sig+num Berengarii de Boixadors. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Actum est hoc Dominicae Incarnationis anno CLXVIII. post millesimum ordinante venerabili ac liberali Guilelmo praenominatae Sedis Episcopo, ilustri Ildefonso Rege Aragonensium (Alfonso II) in Aragone, Barchinona, Dertosa, Ilerda et in Provintia regnante III. kalendas maii, inditione II. era MCCVI. (1206 - 38 = 1168) = Guillermus Archidiaconus, P. de Falcibus, P. de Aura, A. de Cornutella, B. de Avellana, M. Guillermi, R. Archidiaconus, G. de Benavent, G. de Camporrellis, A. de Acuta, P. de Talliatello, R. de Polaçano, A (.) de Lilet, P. de Gallinario, Olivarius, G. Repost, P. de Segarra, P. Sancti Vincentii, M. Raynaldus, M. Guido, P. de Cubels, P. Guillermi, B. de Avellana, R. Abbas. = Ego Arnaldus canonicus et sacerdos mandato Domini Episcopi praenominati, die et anno quo supra hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci.