Mostrando entradas con la etiqueta 1309. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1309. Mostrar todas las entradas

domingo, 26 de febrero de 2023

L. Clementis V. ad Jacobum II. Aragoniae Regem, de negotio Arnaldi de Villanova, an. MCCCIX. (1309)

L.

Clementis V. ad Jacobum II. Aragoniae Regem, de negotio Arnaldi de Villanova, an. MCCCIX. (1309) (Vid. pág. 199.)

Ex arch. reg. Barcin.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo, Regi Aragonum illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Tuae celsitudinis litteras, per quas nobis inter coetera intimasti, quod in quibusdam, quae magister Arnaldus de Villanova olim coram nobis et fratribus nostris duxerat proponenda, in quibus de tua et carissimi in Christo filii nostri Frederici, Trinacriae Regis illustris fratris tui personis fecerat mentionem, locutus non fuerat veritatem, paterna sicut decuit affectione recepimus, et eas inspeximus, et legimus diligenter. Verum quia, sicut ex litterarum ipsarum tenore collegimus, turbationis causam ex propositione huiusmodi assumpsisti, et nos exinde conturbamur, dum sentimus personam tuam, quam brachiis paternae dilectionis astringimus, fore proinde conturbatam. Veruntamen sciat regalis sinceritas quod ad scripturam illam, per quam dicta propositio facta extitit coram nobis, nos dum legebatur cogitantes circa alia negotia graviora, quae nostris tunc cogitationibus imminebant, mentem nostram non curavimus apponendam, nec ad illa, quae praelibata continebat scriptura, tunc vel postea nostrum direximus intellectum, neque illis fidem vel credulitatem aliquam duximus adhibendam. Super eo vero quod per dictas litteras postulasti, ut eas legi coram nobis et dictis fratribus nostris in consistorio faceremus, scire te volumus, quod cum in loco ubi moramur ad praesens non habeamus nobiscum ex ipsis fratribus nisi paucos, litterae ipsae ibidem in consistorio legi commode nequiverunt. Sed cum erimus in civitate Avinionensi, ad quam sumus in brevi, dante Deo, reversuri, faciemus illud fieri, si deliberate super hoc nobis quam denuo rescripseris voluntatem. Haesitamus enim an ex motu animi ex propositione praedicta forsitan concitati, an ex consulta deliberatione id duxeris postulandum. Datum in prioratu de Grausello prope Malausan Vasionensis dioecesis IX. kalendas novembris pontificatus nostri anno quinto.

XLIX. De traditis quibusdam scriptis Domino Papae ab Arnaldo de Villanova, an. MCCCIX. (1309)

XLIX.

De traditis quibusdam scriptis Domino Papae ab Arnaldo de Villanova, an. MCCCIX. (1309) (Vid. pág. 199.)

Ex arch. reg. Barcin.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo, Regi Aragon. illustri salutem et Apostolicam benedictionem. 

Ex tuarum accepimus serie litterarum quod per aliquos tibi significatum extiterat, quod dilectus filius magister Arnaldus de Villanova quaedam te et carissimum in Christo filium nostrum Fredericum, Regem Trinacliae (: Sicilia; más abajo Trinacriae) illustrem germanum tuum tangentia proposuerat coram nobis, super quibus per Nos certificari humiliter supplicasti. Verum ut de huiusmodi propositis et Nobis in scriptis oblatis per eundem magistrum Arnaldum in consistorio privato notitiam tua habeat celsitudo, ecce quod scripta et proposita ipsa quae tunc venerabili fratri nostro Berengario, Tusculan. Episcopo, tunc tituli Sanctorum Nerey et Archillei presbitero Cardinali per eundem magistrum Arnaldum tradi mandavimus, tibi mittimus praesentibus interclusa. Datum Avinion. VI. idus junii, pontificatus nostri anno quinto.

XLVII. Clementis V., Jacobum II. Aragoniae Regem, litterae, 1309

XLVII.

Clementis V. ad Jacobum II. Aragoniae Regem litterae super confirmatione electionis Archiepiscopi Tarracon., an. M.CCC.IX. (1309) (Vid. pág. 194.)

Ex arch. reg. Barcin.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo Regi Aragon. illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Per litteras tuas quas nuper benignitate consueta recepimus inter coetera nostro Apostolatui supplicasti, quod cum dilectus filius Praepositus Terraconensis electus concorditer in Terraconen. Archiepiscopum extitisset, electionem suam per aliquem de suffraganeis ecclesiae Terraconen. in illis partibus confirmari, sibique consecrationis munus impendi, ac exhiberi palleum de spetiali gratia mandaremus. Ad quae tuae celsitudini duximus respondendum, quod pridem super provisione eidem ecclesiae facienda volentes annuere votis tuis, illam ad tuae supplicationis instantiam dispositioni Sedis Apostolicae duximus spetialiter reservandam. Verum licet in cunctis, quae possumus, cum Deo et Apostolicae Sedis honore libenter tuis desideriis placeamus, scire tamen te volumus quod cum simus ad praesens in itinere constituti, et fratres nostri absentes a nobis fore noscantur, honori nostro non convenit quod absque ipsorum consilio in talibus negotiis procedatur. Quare volumus quod electus praefatus pro receptione confirmationis, consecrationis et pallei praedictorum ad Sedem veniat supra dictam, cuius justitiam Dei et tui contemplatione benigne in hac parte habere proponimus commendatam. Datum apud monasterium Caonen. Narbonen. diocesis idus febroarii pontificatus nostri anno quarto.

XLVI. De reservatione ecclesiae Tarraconensis ad postulationem Jacobi II. Regis Aragonum facta sibi a Clemente V, anno M.CCC.IX. (1309)

XLVI.

De reservatione ecclesiae Tarraconensis ad postulationem Jacobi II. Regis Aragonum facta sibi a Clemente V, anno M.CCC.IX. (1309) (Vid. pág. 194).

Ex arch. reg. Barcin.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo, Regi Aragonum illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Circa filialis affectus intentum dirigentes animum more patris semper in votis gerimus, et habemus ut desideria tua, sicut filii praedilecti, votivis prosequamur affectibus, et personam regiam honoribus attollamus. Nuper siquidem tuae magnitudinis litteras affectione paterna recepimus, per quas nobis inter coetera supplicasti, ut provisionem faciendam ecclesiae Terraconensis Pastoris regimine destitutae dignaremur dispositioni nostrae ac Sedis Apostolicae reservare. Licet igitur, carissime fili, huiusmodi petitio tua, pro eo potissime, quod suffraganei eiusdem ecclesiae Terraconensis vocem in electione Terraconensis Archiepiscopi habere dicuntur, satis gravis nostris sensibus redderetur; considerantes tamen eximiae devotionis affectum, quem ad Nos et Apostolicam Sedem habere dinosceris, et propter hoc intendentes ut in Nobis, quae tua delectent precordia, et ex quibus honoris tibi cumulus augeatur, reperias per effectum, huiusmodi tuis supplicationibus benignius inclinati, provisionem ipsius ecclesiae in festo Epiphaniae Domini proxime praeterito de fratrum nostrorum consilio, qui tunc praesentes erant nobiscum ea vice dispositioni nostrae ac dictae Sedis, auctoritate Apostolica duximus reservandam. Datum Tholosae VII. idus januarii pontificatus nostri anno quarto.

(N. E. Epifanía: ¿Significaba en este texto de 1309 la adoración de los Reyes Magos? ¿O sólo manifestación, aparición, revelación?)