Mostrando entradas con la etiqueta Arnallus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Arnallus. Mostrar todas las entradas

domingo, 18 de diciembre de 2022

VII. Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120)

VII. 

Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120) (Vid. pág. 34).

Ex. arch. eccl. Colleg. Villaebertrandi.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego Arnallus, Gerundensis ecclesiae Sacrista, divino tactus amore, non coactus set propria sponte propter Deum et remedium animae meae dono, concedo atque trado omnipotenti Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Villaebertrandi et Petro, eiusdem loci Abbati suisque successoribus et clericis ibidem Deo servientibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum ipsas meas domos in quibus ego maneo quas habeo et teneo per meum alodium intra muros Gerundae civitatis simul cum ipsa turre et orto qui ibidem est quae aderent muro eiusdem urbis versus meridiem super portam quae dicitur Ruphini. Praefatae autem domus sicut abentur et continentur cum suis quatuor affrontationibus et cum exitibus et regressibus earum et cum solo et cortilio et super positis a sumo (con dos eses iniciales, ssumo) usque deorsum et cum omnibus ad se qualicumque modo pertinentibus et sicut ego melius habeo et teneo, sic de meo jure et potestate transfero eas in jus et possesionem praelibatae ecclesiae ad suum francum alodium cum omnibus vocibus quas ibidem habeo et cum omni sua integritate jure perpetuo. Tali modo ut Raimundus quem vocant Cabuscholae (caput scholae), nepos meus habeat eas per manum Abbatis Villaebertrandi post me in vita sua et donet in Pascha II. libras cerae, et in Natale Domini similiter ecclesiae Sanctae Mariae Sedis Gerundae, et faciat inde singulos ceros (cereos) qui ardeant ad ostium cori juxta tribunal. Post mortem vero ipsius Raimundi Abbas Villaebertrandi et fratres ipsius loci eligant unum presbiterum qui sit cannonicus Gerundensis ecclesiae, quem illis melius placuerit, qui abeat eas secundum voluntatem illorum et faciat hoc servicium in praedictis festivitatibus et ita fiat usque in finem seculi. Et nulli Abbatum vel canonicorum ipsius loci sit unquam licitum praedictas domos dare, vendere vel impugnare (se suele encontrar impignorare, pignorar; penyora; en este caso impugnar) vel aliquomodo ab eadem ecclesia alienare, sed semper maneant in dominium et jus et possesionem praephatae ecclesiae, et in unum et ospicium et servicium Abbatis et canonicorum ipsius loci secundum suam voluntatem, servata conditione quae superius scripta est. Si quis hanc cartam meae spontaneae donacionis infringere temptaverit, nil valeat, sed iram omnipotentis Dei incurrat et insuper vinculo excomunicationis subjaceat donec resipiscat, hac carta firma persistente. Quae facta est idus aprilis anno XIII. regni Ludovici Regis.

Arnallus Johannis presbiter et Sacrista suscribo qui hanc cartam fieri jussi, firmavi, firmarique rogavi. = Raymundus presbiter suscribo. (se pierde la b de subscribo) = Sig+num Arnalli canonici. = Sig+num Petri canonici. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Petrus Levita qui hanc cartam donationis scripsi sub die et + anno quo supra.

lunes, 22 de agosto de 2022

XIV. Charta dotationis eccl. Agerensis, anno MLVI. (1061)

XIV. 

Charta dotationis eccl. Agerensis, anno MLVI. (1061) 

(V. pág. 111.) 

Ex arch. eiusd. eccl. núm. 2481. 

Anno Henrrici regis vigessimo quinto, et dominicae Incarnationis millessimo quinquagesimo sexto, dompnus Arnallus, et dompna Arsindis uxor eius, et Guillelmus filius eius dederunt abbaciam Sancti Petri de Ager ad Guillelmum Raimundi iudicem, cum omnibus rebus quas hodie habebat, et in diebus suis habebit. Nominatim dederunt ei ecclesiam Sancti Vincentii, et Sancti Salvatoris, quae sunt in ipsa villa de Ager, cum suis terminis et pertinentiis, et oblationibus universis, et ecclesiam Sanctae Mariae de Bellomonte (Bellmunt, Beamunt, Belmonte etc), et ecclesiam de Fenestris (Finestres : ventanas), et ecclesiam Sanctae Mariae de Claramonte (Claramunt, Claromonte), et ecclesiam Sancti Laurentii, et ecclesiam Sancti Michaelis de Aspremonti (monte áspero : acre : agre : Agramunt), cum aliis ecclesiis, quae sunt et in antea erunt intra terminos istorum castrorum, et cum omnibus oblationibus, et primitiis, et cum omnibus rebus, quae pertinent ad easdem ecclesias. Et ex omnibus suis dominicaturis, quas habent et unquam habebunt de Noguera usque ad Noguerolam (Nogueroles, Noguerola; noguera : nogal : Nogueruela, Nogueruelas), et in antea transacto termino de Fezed, et de Bellomonte, et de Fenestris usque ad Estopannano (Estopinyá, Estopiñá, Estopiñán, etc), et usque ad Castrumserris (Castelserá, Castellserá, Castelserás junto a Alcañiz no), et de Sancta Ledinia, et de Portol, usque ad collum de Ares, omnem decimum, quae inde exierit dederunt ei, non solum ex annona, et vino, sed etiam ex omnibus animalibus, et aliis rebus. Dederunt etiam ei omnem dominicaturam, quam habent, et habere debent in castro de Chorzano, et in omnibus finibus eius, et servicium, et recepcionem, quam solebant illis dare homines illius castri, dederunt ei. Et quartam partem ipsius parrochiae, et medietatem ex placitis ipsius castri, et ipsam ecclesiam cum omnibus rebus, quae pertinent ad eam. Insuper conveniunt ei, ut deliberent ipsum castrum de potestate Compann (Company), et Atinard; et solidum ei illud donum usque in caput ieiunii. Et in Bellomonte dant ei duas pariliatas optimi alodii, et tantum de vineis, unde possit habere aut duas mediocrimas tonas vini, aut unam optimam. Et in Fenestres (Finestres) duas pariliatas terrae, et totidem vineas. Et donant ei rupem quae dicitur Spatella (Espatella), cum suis terminis. Et in Ager, et in circuitu eius dederunt ei usque ad collum de Agullione (coll de Agulló) quatuor pariliatas terrae, et tantas vineas cum illis, quas iam ibi habebat ecclesia Sancti Petri, unde possit colligere quando venerit (venerint) salve, centum modios vini. Et intus in ipsa villa cum aliis domibus, quas ¡am ei dederant, dederunt ei domum, quam emerant iuxta domum, quae olim fuit de Comparad. Et dederunt ei ipsam Regulam cum molendinis, et decimis, et primiciis, et terminis et pertinenciis, et omnem servicium quod unquam inde exierit ex hominibus ibi stantibus, et laborantibus. Et dant ei duas pariliatas terrae in Casii, et decimam quae inde exierit. Et simili modo dederunt ei duas pariliatas terrae in Nor, cum ipsa decima, quae ex ipsis duabus pariliatis exierit. Et medietatem decimarum, quam habebant in castro de Aronnonariis, dederunt ei ex omnibus rebus. Et in Artesa dederunt ei duas pariliatas terrae, et tantum de vineis, unde possit habere unam tonam vini. Et in Momagastro dederunt obtimas duas pariliatas terrae, et tantum de vineis, unde possit tres tonas vini habere: et domos quae sunt ibi cum ipsa ecclesia, quae est in honore Sancti Petri in eodem alodio constructa. Et dederunt ei dominicaturam, quam habebant in Ipsimurriis, et ecclesiam, et parrochia, et quantum ibi habebat. Et in Lordano dederunt ei domum Olibani de Sancta Maria, ut ex omnibus suis rebus habeat ipsam decimam, et habeat ibi ospicium. Et iuxta Isonam unam obtimam vineam. Et aduc conveniunt ei ibi dare talem dominicaturam, quae non valeat minus de Castelliono. Et in Tost dederunt ei unam hostalitatem, ut homo, qui eam teneat, faciat ei omne servicium, quod inde facere et exire debet. Et tantas vineas ibi ei dederunt, ut habeat inde duas tonas vini. Et super hoc totum ex omnibus rebus, quas unquam, excepta Lerida (Lérida), ex omnibus partibus Hispaniae accipere per quemcumque modum potuerint, tam ex auro, et argento, quam ex animalibus, et ornamentis, et vestibus, decimam partem ei donent. Sed hoc sub eo modo, ut terciam partem sibi inde ad suum opus retineat, et duas in servicio ipsius ecclesiae mittat, in quibus melius viderit, et cum eis concordaverit. Aduc dederunt ei centum oves (cien ovejas), et decem vachas (diez vacas), et quinque equas (yeguas), et decem trojas (truja : cerda que pare). Et ad omnes pariliatas supra dictas conveniunt ei dare boves (bueyes) unde arentur (aren, de arar), et tonnas (toneles) in omnibus locis, in quibus vinum mittatur. Et Guillelmus, filius eius, ex omnibus rebus, quas in diebus patri sui, et Matri suae, ex omnibus partibus Hispaniae (marca hispánica) habere potuerit, decimam partem ei dedit. Quod est actum IIII. Idus Ianuarii, XXV. anno regis Henrrici. = Sig+num Arnalli. = Sig+num Arsindis. = Sig+num Guillelmi.

viernes, 12 de agosto de 2022

XXXVI. Ecclesia S. Mariae de Molsosa subiicitur monasterio Cardonensi, anno MCVIII. (1108)

XXXVI. 

Ecclesia S. Mariae de Molsosa subiicitur monasterio Cardonensi, anno MCVIII. (1108) (V. pág. 203.) 

Ex arch. abb. Cardon. 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ego Arnallus Ausonensis aecclesie presul sciens aecclesiasticum vigorem episcopali precipue auctoritate consistere, dotis decreto salubri subvenire decrevi aecclesie sancte Dei genitricis semperque virginis Marie, que sita est in monte nuncupato Molsosa. Quam, interveniente preclarissimo viro Bernardo Berengarii, eiusque generosa coniuge Ermingardi, Berengarius Barchinonensis epus, licentiâ canonicorum Ausonensium, venerabiliter dedicavit. Cui etiam de rebus suis egregiam dotem prelibati iam dicte aecclesie constructores fecerunt, et contra molimina adversantium, ut illibata sine macula et ruga maneret, cenobio Sancti Vincentii Cardonensis eam dantes, cum omnibus prephate Virginis aecclesie Molsosensi quolibet modo pertinentibus, in perpetuum subiugaverunt, ut resonat in carta, quam prenominati Bernardus et uxor sua supra scripto martiri fecerunt. Quorum voluntati devotus favens, salva reverentiâ nostre sedis, pretextam aecclesiam beate Dei genitricis supra dicto cenobio tuendam et gubernandam consensu canonicorum nostrorum cum omnibus suis, ut supra texti edificatores voluerunt et fecerunt, subicio. Eidem vero Molsosensi aecclesie cunctas aecclesias in prephato castro fundatas cum cimiteriis omnibusque earum rebus sumitto, quod antiquitus noscitur habuisse. Cuncta autem prescripte aecclesie sibique subiectis aecclesiis Molsosanis collata, in perpetuum eis habitura confirmo. Quisquis autem divinâ miseratione compunctus eas suarum rerum fecerit heredes, gratiam omnipotentis Dei, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, nostre benedictionis particeps, consequatur. Qui vero, quod absit, diabolico instinctu provocatus, iam dictarum aecclesiarum res quolibet modo diminuerit, vel diminuendas instigaverit, nisi digna satisfactione resipuerit, perpetuo anathematis vinculo colligetur, et cum Iuda proditore, loculorum dominicorum fure, infernalibus incendiis iugiter concremetur. Ut autem hec dotis scriptura robur optineat canonicum, manu nostra subscripsi, et nobilium testium subscriptione insigniri volui. = + Arnallus gratiâ Dei Ausonensis epus. = Berengarius iudex atque sacrista +. = Bernardus vicecomes +. = Scripta per manus Raimundi sacerdotis XVI. Kal. Augusti, anno M.° C.° VIII.° incarnationis Dñi nri Ihu Xpi, indictione I.a +.

domingo, 24 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 8, institutio XII praepositurarum ecclesia Ausonensi

VIII.

Institutio XII. Praepositurarum in ecclesia Ausonensi, anno MCLXXVI. (1171) (V. pág. 63.) 

Ex arch. episc. Vicen. 

Pateat cunctorum notitiae, quod institutio ista ad utilitatem canonicae facta est a Petro Dei gratiâ Ausonensi episcopo, R. eiusdem sedis archidiacono, P. sacrista, G. Primicherio, consilio et assensu totius capituli. Institutum est igitur publice, ut XII. praepositi habeant, et teneant, et servi... omnibus diebus vitae suae sine omni fallimento XII. praeposituras XII. mensium secundum bonam et fidelem consuetudinem nostrae... ita videlicet, ut nullus praepositorum pretendat occasionem aliquam grandinis, nebulae, vel cuiuscumque ten... aut fallimenti ad diminutionem servicii canonicae, nec possint dimittere praeposituras in vita sua... gerit eos proprietati renunciare, vel sanctum sepulcrum visitare. Si vero aliter quam dictum est, aliquis praeposituram vo... mittere, prius servicio cum omni integritate facto, XX. moabetinos bonos capítulo persolvat, quos cum per... vacanti habeat ipse, cui capitulum eam commendaverit secundum modum superius comprehensum, et denunciet... cae se dimissurum inter Pascha et Penthecosten. Nomina autem praepositorum sunt haec: episcopi cum praepositura Martii... Bachonis cum praepositura Aprilis, Raimundi de Avinione cum praepositura Maii, Petri de Tavertet, et Raimundi de Medaia cum praepositura Iunii, Bernardi de Tennis cum praepositura Iulii, Raimundi de Podiata cum praepositura Augusti, Berengarii de Salliforis cum praepositura Septembris, Berengarii de Villanova cum praepositura Octobris, Raimundi de Villagelans cum praepositura Novembris, Petri de Vivario cum praepositura Decembris, Guillermi primicherii cum praepositura Ianuarii, Bertrandi de Castellari cum praepositura Februarii. Praedicti vero praepositi percipiant et habeant, et equis portionibus habeant, et dividant omnes aperturas et laxationes, tam in honore quam in pecunia, sive in aliis rebus, quas quibuscumque modis hodie habet vel habitura est canónica, salvis antiquis censibus cuicumque praepositurae vel personae assignatis, et salvis defunctionibus huius villae, et totius parrochiae Sancti Petri Vici, quae maneant sicut constitutae sunt Si qua autem persona canonicanda pecuniam certam in auro vel argento canonicae contulerit, arbitrio capituli reservetur ad honorem comparandum, et inter praepositos dividendum. Sit etiam licitum praepositis redimere honores, ubicumque fuerint pignori obligati, ad canonicam pertinentes. Constitutum est itaque in capítulo, ut nisi consensu praepositorum numerus canonicorum ultra XL. non augeatur. Praeterea statutum est, ut Pistor cano... et coquus, et portarius in capítulo iuramentum faciant ad fidelitatem conservandam toti capítulo et praepo... in emendis necessariis, quam in dividendis. Convenerunt etiam et promisserunt praedicti praepositi in... episcopi, et audientia totius capituli, in verbo veritatis et nomine iuramenti, quod sint in omnibus ad ca... pertinentibus fideles et in bona pace, et sine omni contradictione faciant servicium canonicae prae... tum. Si quis hoc dirumpere praesumpserit, agere non valeat, sed sicut superius expresum et ordinatum est, firmum... neat omni tempore. Quod est factum Kalendis Aprilis anno XXXVIIII, regni regis Lodovici Iunioris. = Petrus Ausonensis episcopus subscribo. = Signum Guillermi Vicensis primicherii. = Raimundus de Medaia hoc firmo. = Signum Petri de Villanova +. = Sig+num G. de Vivario. = Berengarius diaconus. = Bonus sacerdos. = Scriptis subscribens annuit Haimo libens +. = Arnallus subdiaconus. = .. de Salliforis. = Iohannes Bachonis + levita. = Bernardus sacerdos +. = Petri de Tavartet sacriscrinii subscribo. = Raimundus praepositus. = … adest testis confirmans scripta fidelis +. = Raimundus sacerdos subscribo. = Bernardus de Villagranata firmo +. = Bernardus de Castellar +. = Bernardus clericus. = Sig+num Petri de Rivo Petrarum. = … sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo + supra, cum litteris rasis et emendatis in II, III, et XIII.