Mostrando entradas con la etiqueta Arnaldo. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Arnaldo. Mostrar todas las entradas

domingo, 18 de diciembre de 2022

VII. Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120)

VII. 

Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120) (Vid. pág. 34).

Ex. arch. eccl. Colleg. Villaebertrandi.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego Arnallus, Gerundensis ecclesiae Sacrista, divino tactus amore, non coactus set propria sponte propter Deum et remedium animae meae dono, concedo atque trado omnipotenti Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Villaebertrandi et Petro, eiusdem loci Abbati suisque successoribus et clericis ibidem Deo servientibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum ipsas meas domos in quibus ego maneo quas habeo et teneo per meum alodium intra muros Gerundae civitatis simul cum ipsa turre et orto qui ibidem est quae aderent muro eiusdem urbis versus meridiem super portam quae dicitur Ruphini. Praefatae autem domus sicut abentur et continentur cum suis quatuor affrontationibus et cum exitibus et regressibus earum et cum solo et cortilio et super positis a sumo (con dos eses iniciales, ssumo) usque deorsum et cum omnibus ad se qualicumque modo pertinentibus et sicut ego melius habeo et teneo, sic de meo jure et potestate transfero eas in jus et possesionem praelibatae ecclesiae ad suum francum alodium cum omnibus vocibus quas ibidem habeo et cum omni sua integritate jure perpetuo. Tali modo ut Raimundus quem vocant Cabuscholae (caput scholae), nepos meus habeat eas per manum Abbatis Villaebertrandi post me in vita sua et donet in Pascha II. libras cerae, et in Natale Domini similiter ecclesiae Sanctae Mariae Sedis Gerundae, et faciat inde singulos ceros (cereos) qui ardeant ad ostium cori juxta tribunal. Post mortem vero ipsius Raimundi Abbas Villaebertrandi et fratres ipsius loci eligant unum presbiterum qui sit cannonicus Gerundensis ecclesiae, quem illis melius placuerit, qui abeat eas secundum voluntatem illorum et faciat hoc servicium in praedictis festivitatibus et ita fiat usque in finem seculi. Et nulli Abbatum vel canonicorum ipsius loci sit unquam licitum praedictas domos dare, vendere vel impugnare (se suele encontrar impignorare, pignorar; penyora; en este caso impugnar) vel aliquomodo ab eadem ecclesia alienare, sed semper maneant in dominium et jus et possesionem praephatae ecclesiae, et in unum et ospicium et servicium Abbatis et canonicorum ipsius loci secundum suam voluntatem, servata conditione quae superius scripta est. Si quis hanc cartam meae spontaneae donacionis infringere temptaverit, nil valeat, sed iram omnipotentis Dei incurrat et insuper vinculo excomunicationis subjaceat donec resipiscat, hac carta firma persistente. Quae facta est idus aprilis anno XIII. regni Ludovici Regis.

Arnallus Johannis presbiter et Sacrista suscribo qui hanc cartam fieri jussi, firmavi, firmarique rogavi. = Raymundus presbiter suscribo. (se pierde la b de subscribo) = Sig+num Arnalli canonici. = Sig+num Petri canonici. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Petrus Levita qui hanc cartam donationis scripsi sub die et + anno quo supra.

sábado, 17 de diciembre de 2022

Tomo XIV. 15. APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Acta electionis et consecrationis Arnaldi, Abbatis monasterii Guixolensis anno MLII.

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I.

Acta electionis et consecrationis Arnaldi, Abbatis monasterii Guixolensis anno MLII. (Vid. pág. 8.) 

Ex. autogr. in arch. mon. S. Felic. Guixolens. (Sant Feliu de Guixols)

Tocius creaturae conditor atque omnium saeculorum auctor omnipotens Deus cum in primordio seculi universam conderet machinam mundi, hominem fecit cui cuncta creata subegit, atque ut idem homo factus ad similitudinem Dei immaginis non tumeret fastu elationis, alios decrevit preficere aliis, quos previdit proficere suis obtemperando preceptis. Unde etiam et in antiquis prioribus postquam mundus per diluvium proprias poenas luit, secundum proprias qualitates gentium Reges ibi delegit, qui et suis obediendo iussis digna reciperent pro factis, et contempnentes dignis artarentur flagellis. Sic et in populo Israelitico de servitute Aegipti eruendo per misterium rubi (zarza, rubi : romiguera) mitissimum Moisen ductorem elegit populi, ac legis latorem constituit ei, non respiciens eius infacundam sermocinationem, sed animi longanimitatem: ostendens in eo figuram rubi implendam, qui ardens incombustus permanebat; ita et hic super omnes homines mitissimus inter murmura et importunitates nefandi populi inconcussus perstitit, ac per pacienciam sui furorem iudicis tremendi in populo crassantem mitissime temperavit. Ab eo vero populos tocius ordinis sub regimine voluit esse rectorum ut vitam et mores immitando eorum, ita gradiantur tramite recto post eos ipsum sequentes iuxta Psalmiste sententiam: qui in virtute sua dominatur in eternum, cuius oculi super gentes respiciunt ut exasperantes in semedipsis non exaltentur, sed adtendentes eiusdem prophete vocem per pacientiam immitentur quod dicit: imposuisti homines super capita nostra. Sicque pravorum iniurias tolerantes inducantur in refrigerium sempiternum. Quapropter nos monachi cenobii Gixalensis sub regimine degentes martiris Xpi. Felicis, destituti solacio Landerici patris, qui miro nos fovebat amore dilectionis, necne orbati solamine Bonifilii venerandi Abbatis, qui pauco post eum rexit locum termino temporis, tantorum patrum imbuti testimoniis prevenimus Domnam Ermessindem nutu Dei Comitissam, amatricem sancte religionis, domnumque Petrum Pontificem ecclesie Gerundensis virum summe virtutis, nepotemque eorum domnum Reimundum gratia Dei Comitem excellentissime nobilitatis, petentes dari nobis pastorem ab eis, sub quo viveremus in ordine beati sanctissimique patris Benedicti. Tandem illi sollerti ut erant ingenio prediti, consilioque prudentissimi, interdixerunt terminum Dominum exorandi, quo eis dignaretur ostendere cui comiterent dominium loci prescripti. Dehinc vero Comitissa prefata apud Gerundam arcessivit Presulem Saedis Ausoniae venerandum Olivam, qui in sui regiminis curam magnam regebat monachorum normam: petivitque ab eo sibi concedi virum nomine Arnallum, qui olim illustris emicuit in seculo, et dono divine gratie abitu seculari relicto, summa conversatione militans Deo in magni Archangeli Michaelis Coxanensis cenobio inter perfectos cenobitas collo aposito devotus degebat sub regule iugo. Quod cernens prefatus Antistes non modico merore turbatur animi, ancxieque tabescens prohibet sibi talia fari, ne tantum virum a se cogat dissotiari. Illa autem divine gratie ardore succensa, nequaquam se a tali peticione compescens, assidue ne eum sibi denegaret exorans interpellabat ita inquiens: ego tibi mille in servicio Dei homines dedi: saltim unum non mihi studeas proiberi. Sic tandem invitus assensum dedit eius voluntati, cepitque animum conqueri secum fratris predicti, si hoc posset liceri sue simplicitati. Ille vero spiritu sume devocionis plenus indignum se testabatur in omnibus, qui adhuc non plene imbutus monasticis institucionibus, seque inscium et insegnem fatebatur in legibus ne dominaretur fratribus tali sub regula militantibus. Tunc demum plurimis compellentibus primatibus, diversorumque ordinum catervis contra se reluctantibus pleniter excusatur cum prefato Presule quasi liber a iam dicta urbe in crastino profecturus. Qui cum totam noctem duceret pervigilem apropinquante die percelebrato iam oficio misse a predicto Presule quoram sacratissimo eiusdem martiris Xpi. corpore, antequam idem Presul a loco altaris discederet, nutu Dei et intercessione martiris predicti actum est ut eadem Comitissa ad eum accederet cum fiducia magna deposcens sub predicti martiris coniuratione, quatenus vi cogeret fratrem assumere ipsius loci regimen: hoc inter cetera minitans quod pene desertus monachis inabitabilisque locus proxime fieret, nisi eius curam ipse susciperet. Hac sic potestati Presulis locum tradidit, ut dignum dispensatorem domui Dei ipse previderet. Hoc intuens venerandus Presul Oliva, dissolutus in lacrimis voluntati eius cessit, arcessitumque ad se eumdem fratrem dixit: video, frater karissime, quia non possumus Dei voluntati contraire. Oportet te hoc onus suscipere, ad quod Xps. te dignatus est promovere, ut valeas animas illuc tibi comissas in Deo lucrare. Ipse vero hoc omnimodo facere rennuens, quanto a ceteris clamabatur dignus, tanto a semetipso estimabatur inscius. ¿Quid multa? Coactus implet iussionem patris predicti: invitus suscipit regimen loci. Quem adortantes prefati Principes, ac diversi ordinis primates, ut in gradu Abbatum ordinaretur cum benediccione, omnino distulit fieri sub maxima excusatione per VIIII. annos ita strenue regens predictum cenobium, ut plus videretur suiectus sibi Prelatis, quam estimaretur Prelatus subiectis: immitans illam vocem dominicam per quam Dominus de semedipso dicit: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Deinde sicut assolet iustis evenire ut eant de virtute in virtutem, et videatur ab eis in Sion Deus deorum, amonitione domni Pontificis Berengarii, qui post Petrum Gerundensem regit ecclesiam, necne adortatione Comitis supra dicti Reimundi, ac importunitate venerabilis Comitisse Ermessindis, ceterorumque primorum Sedis prescriptae attestatione, scilicet, Arnalli Dalmachi (Dalmacii), et Reimundi Guisadis, Arnallique Adalberti, atque Umberti Ugonis Archidiaconorum, et Poncii Caput Scole, Bonifiliique Custodis, ac aliorum cannonicorum assensione, et nostra assidua supplicatione suasus, peticioni nostre assensum dedit taliter inquiens: non possum iussioni Dei, et vestre voluntati improbus esse, ne ex preterita inobedientia iudicium Dei queam incurrere. Proinde nos eius clientuli simul in unum collecti, videlicet Guilelmus monachus, Petrus monac., Udalardus monac., Vitalis monac., Petrus et alter Petrus, Symeon, et Johannes, Poncius et Benedictus, alter Poncius et Reimundus, Bernardus et Vitalis, ceterique militantes sub tegmine predicti cenobii, obtamus hunc nobis datum pastorem, prout decet, ordinari Abbatem, quia novimus eum nobis prodesse magis quam preesse. Scimus enim eum virum sume nobilitatis, excellenti ingenio preditum, timentem Deum, mitem, sobrium, castum, misericordem, humilem, decoratum obtimis moribus, infirmis et indigentibus, atque in alico merore constitutis semper compacientem, ductorem eterne patrie, verbo et exemplo subditis viam ostendentem qua liceat pervenire: ita ut iuxta preceptum Beati Benedicti, vices videatur in nobis agere Xpi., immitans semper illud Apostoli: omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Et ideo aclamamus exultationis voce tantum virum nobis Abbatem preesse: extollimus eum mentis devotione, subdimus nos eius dominio cordis humilitate, ut existens nostri pastor secundum monastici ordinis traditionem, imitemur morum eius conversationem, quatenus cum eo mereamur in celis beatam habere possessionem. Igitur ego Berengarius iam dicte Sedis Presul hunc virum a vobis oblatum consecro atque sanctifico, et in pastorali regimine vobis Abbatem concedo, et rectorem animarum vestrarum Deo iubante obtimum constituo. Explosum huius aclamationis et ordinationis titulum VII. idus junii anno XXI. regni Einrici Regis, in presencia predicte Ermessindis Comitisse, et plurimorum Procerum regionis huius, feria I. die sancto Pentecosten, coram domno Raimundo gratia Dei Comite. = Reimundus Comes. = + Ermessindis gratia Dei Comitissa. = + Poncius gratia Dei Comes. = + Berengarius gratia Dei Ierundensis Episcopus. = + Umbertus Archilevita. = Umbertus Oto. = Gaucefredi Audegarii. = Guilielmus monachus et pbr. = Petrus monac. = Vitalis monac. = Johannes monac. = Simeon monac. = Poncius monac. = Benedictus monac. = Poncius monac. = Bernardus monac. = Reimundus monac. = Vitalis monac. = Poncius Levita et Caput scole atque iudex. ss. = Bernardus Gaucefredus. = Petrus monachus et pbr. qui hoc aclamationis et ordinationis titulum scripsi et subss. die et anno quo supra. 

martes, 13 de diciembre de 2022

Tomo 14. APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I.

I.


Notitia
exulatus Episcopi Gerundensis. (Vid. pág. 7.)


Ex
Lib. virid. Capit. eccl. Gerund. fol. 132 b.


Cum
anno Domini MCCCXL primo (1341), die VII mensis januarii fuisset mandatum ex
parte Domini Regis per venerabilem Berengarium de Monte Bovino,
Vicarium Domini Regis Gerundae reverendo in Christo Patri Domino
Arnaldo Dei gratia Gerundensi Episcopo quod infra III dies exisset
terram Domini Regis; ideo dictus Dominus Episcopus et venerabile
Capitulum Gerundense in volta Sancti Johannis ecclesiae Gerundensis
more solito congregati, attendentes quod facta, et negotia ecclesiae
per ipsum Dominum solum non possent fieri, ymmo ea habet cum
canonicis et personis de Capitulo tractare et etiam ordinare, et quod
ipsi canonici et personae de Capitulo ipsum Dominum Episcopum habent
sequi et vocati habent ad eum venire pro praedictis, cum per eum
fuerint requisiti, nec ipsi qui membra sunt bene sine capite ad
utilitatem Ecclesiae esse possunt, nec ipse qui caput est etiam sine
membris cum ipse Dominus Episcopus eos vocare voluerit et eos secum
habere pro praedictis, consideratis omnibus supradictis dicti Dominus
Episcopus et Capitulum concorditer ordinarunt quod quilibet de
Capitulo ubicumque sint infra diocesim Gerundensem habeant et
percipiant integre canonicas portiones et etiam extra diocesim
existentes negotium Ecclesiae propter quod dictum mandatum ipsi
Domino Episcopo factum est pro sequendo ac si in ecclesia residerent.
Et similiter venerabiles Dominus Abbas Sancti Felicis, Dalmatius de
Monte, Sacrista, et Bernardus de Camonibus, canonici Sancti Felicis
recipiant portionem canonicam quam recipere debent in ecclesia Sancti
Felicis Gerundae, sicut recipient portionem canonicam in ecclesia
Gerundensi. Si autem contingeret quod Dominus Episcopus, canonici et
personae de Capitulo haberent exire terram Domini Regis tunc
ubicumque essent sive intra sive extra diocesim reciperent dictam
canonicam portionem. Salvo semper quod si redditus praepositurarum
per Dominum Regem occuparentur semper super ipsa occupatione ad
servitium faciendum ratio haberetur. Et praedicta dicti Dominus
Episcopus et Capitulum ordinarunt ex causa praedicta, et etiam hodie
quae est dies martis VIII dies januarii anni praedicti cum tubis et
voce praeconia ac ex parte Domini Regis a pace et treuga ipse Dominus
Episcopus publice extitit eiectus et etiam nuntiatus. Quae fuerunt
acta et ordinata VI. idus januarii anno praedicto in praesentia
reverendi Domini Episcopi Arnaldi, Episcopi Gerundensis, et
honorabilium Berengarii de Crudilis, Praecentoris, Vitalis de Blanis,
Abbatis ecclesiae Sancti Felicis Gerundae, et Bernardi de Crudiliis,
Archidiaconi Bisuldunensis in ecclesia supradicta, Jasperti
Folcrandi, 
Sacristae
secundi, et Anthonii de Galiana, Guillermi R. de Montecatheno,
Guillermi de Turrillis, Dalmacii de Monte, Guillermi de Sancto
Vincentio, Francisci de Fortiano et Hugatini de Crudiliis,
canonicorum dictae ecclesiae, et Bernardi de Albis, Bernardi de
Camonibus, Jacobi Ferrarii, Raymundi Alberti, Petri de Ripa, Jacobi
Alberti, Arnaldi de Lacu, praesbiterorum de Capitulo Gerundensi. Qui
omnes interfuerunt praedictis omnibus de quorum voluntate dicta omnia
fuerunt acta et etiam ordinata anno et kalendario ut superius
continetur in volta praedicta Sancti Johannis in ecclesia Gerundensi.

Apéndice II del tomo 14

sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 47. Decretum concilii Narbonensis ann. MCXXXV. in favorem ecclesiae Elnensis.

XLVII. 

Decretum concilii Narbonensis ann. MCXXXV. in favorem ecclesiae Elnensis. (V. pág. 228.) 

Ex origin. in arch. eccl. catedr. Vicens. n. 494. 

Anno dominicae Incarnationis M.C.XXXV. dompno Arnaldo venerabili Narbonensis ecclesiae archiepiscopo, Romanae sedis legato, residente in sinodo in ecclesia beatorum martirum Iusti et Pastoris, cum sufraganeis episcopis Biterrensi, Magalonensi, Carcasensi, Tolosano, Elenensi, abbatibus et caeteris religiosis viris, ad tractandum de statu ecclesiae secundum statuta sanctorum patrum, surrexit Udalgarius Elenensis episcopus in praesentia totius sinodi, ostendens miseriam et animi perturbationem et dolorem super se et filiis ecclesiae suae. Cuius perturbationis modum sic exponebat, dicens, quomodo piratae sarraceni alios captivaverant, quomodo alios raptabant ad naves, et alios trucidabant in conspectu suo et omnium christianorum, qui ibi advenerant. Referebat iterum quomodo sarraceni quaerebant pro redemptione captivorum centum adolescentulas virgines, ut haberent, et tenerent, et deflorarent eas nefario concubitu, et cum eis delectarentur. Referebat iterum quomodo christiani milites consentientes pravis consiliis eorum currebant, et circuiebant villas et domos, et rapiebant puellas, et trahebant eas violenter ad naves, ut immolarent eas daemoniis, ut commiscerentur inter gentes perfidiae, et discerent opera nequitiae, et servirent eis. Referebat iterum quomodo matres earum sequebantur filias suas cum magno ploratu, et faemineo ululatu. Insuper narrabat episcopus cum suspiriis et gemitu, quomodo ipse, ne contaminaretur ecclesia, ne perirent filii ecclesiae suae, posuerit fidem suam et Christum obsidem pro redemptione captivorum, confidens in auxilio filiorum ecclesiae ad salvandam fidem suam, et ad trahendum de carcere in membris suis Christum obsidem. Ad hanc miserabilem vocem et dolorem episcopi de captivitate christianorum et miseria ecclesiae suae, dompnus Arnaldus archiepiscopus condolens, et patiens, cum episcopis, et religiosis viris accepto sano et coelesti consilio decrevit in sinodo quaerere... filiis ecclesiae sui archiepiscopatus ad redimendum Christum in membris suis, et salvandum fidem episcopi. Hoc modo decretum est, ut quisquis de filiis ecclesiae ad hoc auxilium redemptionis de sua propria facultate  habuerit vel potuerit dare unum morabotinum, et dederit, et qui hoc non poterit, dederit secundum suum posse vel V. solidos, vel IIII.or vel III.es, vel II.os, vel XII.cim nummos, vel VI., vel unum, auctoritate apostolorum eis a Deo datâ, qui dixit: “Accipite Spiritum sanctum, quorum remisseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt," in virtute eiusdem Spiritus sancti plenam habeant remissionem omnium peccatorum post actam veram confessionem, exceptis publicis peccatis, pro quibus veniant ad episcopum suum, qui det eis iudicium, et colligat illos, et suscipiat eos in hac remissione secundum sanam rationem misericordiae. Nos autem caeteros dominos, patres, et fratres in provintia Narbonensi et nostra legatione episcopos et sacerdotes praecamur, et exortamur ut ad confirmandam supradictam remissionem suam auctoritatem studio caritatis adhibeant, et ad relevandum bonus miseriae fratris nostri episcopi, fraternae pietatis amore compatiendo, caeteros sibi subiectos ammoneant.