Mostrando entradas con la etiqueta 1341. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1341. Mostrar todas las entradas

martes, 13 de diciembre de 2022

Tomo 14. APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I.

I.


Notitia
exulatus Episcopi Gerundensis. (Vid. pág. 7.)


Ex
Lib. virid. Capit. eccl. Gerund. fol. 132 b.


Cum
anno Domini MCCCXL primo (1341), die VII mensis januarii fuisset mandatum ex
parte Domini Regis per venerabilem Berengarium de Monte Bovino,
Vicarium Domini Regis Gerundae reverendo in Christo Patri Domino
Arnaldo Dei gratia Gerundensi Episcopo quod infra III dies exisset
terram Domini Regis; ideo dictus Dominus Episcopus et venerabile
Capitulum Gerundense in volta Sancti Johannis ecclesiae Gerundensis
more solito congregati, attendentes quod facta, et negotia ecclesiae
per ipsum Dominum solum non possent fieri, ymmo ea habet cum
canonicis et personis de Capitulo tractare et etiam ordinare, et quod
ipsi canonici et personae de Capitulo ipsum Dominum Episcopum habent
sequi et vocati habent ad eum venire pro praedictis, cum per eum
fuerint requisiti, nec ipsi qui membra sunt bene sine capite ad
utilitatem Ecclesiae esse possunt, nec ipse qui caput est etiam sine
membris cum ipse Dominus Episcopus eos vocare voluerit et eos secum
habere pro praedictis, consideratis omnibus supradictis dicti Dominus
Episcopus et Capitulum concorditer ordinarunt quod quilibet de
Capitulo ubicumque sint infra diocesim Gerundensem habeant et
percipiant integre canonicas portiones et etiam extra diocesim
existentes negotium Ecclesiae propter quod dictum mandatum ipsi
Domino Episcopo factum est pro sequendo ac si in ecclesia residerent.
Et similiter venerabiles Dominus Abbas Sancti Felicis, Dalmatius de
Monte, Sacrista, et Bernardus de Camonibus, canonici Sancti Felicis
recipiant portionem canonicam quam recipere debent in ecclesia Sancti
Felicis Gerundae, sicut recipient portionem canonicam in ecclesia
Gerundensi. Si autem contingeret quod Dominus Episcopus, canonici et
personae de Capitulo haberent exire terram Domini Regis tunc
ubicumque essent sive intra sive extra diocesim reciperent dictam
canonicam portionem. Salvo semper quod si redditus praepositurarum
per Dominum Regem occuparentur semper super ipsa occupatione ad
servitium faciendum ratio haberetur. Et praedicta dicti Dominus
Episcopus et Capitulum ordinarunt ex causa praedicta, et etiam hodie
quae est dies martis VIII dies januarii anni praedicti cum tubis et
voce praeconia ac ex parte Domini Regis a pace et treuga ipse Dominus
Episcopus publice extitit eiectus et etiam nuntiatus. Quae fuerunt
acta et ordinata VI. idus januarii anno praedicto in praesentia
reverendi Domini Episcopi Arnaldi, Episcopi Gerundensis, et
honorabilium Berengarii de Crudilis, Praecentoris, Vitalis de Blanis,
Abbatis ecclesiae Sancti Felicis Gerundae, et Bernardi de Crudiliis,
Archidiaconi Bisuldunensis in ecclesia supradicta, Jasperti
Folcrandi, 
Sacristae
secundi, et Anthonii de Galiana, Guillermi R. de Montecatheno,
Guillermi de Turrillis, Dalmacii de Monte, Guillermi de Sancto
Vincentio, Francisci de Fortiano et Hugatini de Crudiliis,
canonicorum dictae ecclesiae, et Bernardi de Albis, Bernardi de
Camonibus, Jacobi Ferrarii, Raymundi Alberti, Petri de Ripa, Jacobi
Alberti, Arnaldi de Lacu, praesbiterorum de Capitulo Gerundensi. Qui
omnes interfuerunt praedictis omnibus de quorum voluntate dicta omnia
fuerunt acta et etiam ordinata anno et kalendario ut superius
continetur in volta praedicta Sancti Johannis in ecclesia Gerundensi.

Apéndice II del tomo 14

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 39. Reg. N°1378. Fól. 76. 3 dic. 1341.

Núm. 39.

Reg. N°1378. Fól. 76. 3 dic. 1341.

Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri et domino domino Benedicto divina providencia sacrosancte romane et universalis ecclesie summo pontifici Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. ejus humilis filius et devotus pedum oscula beatorum. Ad ultimos terre fines tam fame volantis notoriuquam multorum fidedignorum asertio prout verissimili conjectura supponitur perduxerunt scimusque pater sanctissime vestram noticiam non latere qualiter ille perpetue malediccionis alumpnus rex perfidus Marrochorum catholice fidei persequtor diebus preteritis cum magna multitudine barbarorum in Ispaniam transiens reperavit solia regum christianorum evertere et totam terrachristiano cultui deditam suo dominio subjugare de quo spe concepta frustratus confusus abegit adversus eum fidei prelibate cultoribus Altissimi dextera misericorditer assistente. Postmodum vero quia multorum habeat asertio quod spes procellarum hujusmodi non cessabat sed per latentes insidias dicti regis gentes sarracenorum et victualia ad partes Ispanie ubi multa tenet castro fortissima mitebantur: nos licet armata quam jam parati et in freto Jubaltari teneri ab initio feceramus nostrum erariuexhaussiset quia tamen preteritorum consideratio nos urgebat ut efficeremur imposterum cautiores ad compescendam ferocem dicti regis et gentium suarum proterviam continue nos opportuit et adhuc necessario nos opportet tenerin mari stoleum galearum et vasorum navalium cum idoneis bellatoribus qui illorum valeant transitum impedire. Cum autem nunc pater sanctissime tumor infestus moltorufultus dignorum fide relatibus solito crebrius invalescat quatenus dictus rex infidelis collectis undique viribus cum majori quo potest exercitu ad partes istas personaliter ciffretare vel ducem aliquem mittere cum infinita multitudine satagit et ad id cum tota sua potencia se preparat et attingit et nichilominus karissimus consanguineus noster rex illustris Castelle qui tanquam sarracenis ipsis vicinior habet super certitudinem pleniorem nos noviter per litteras suas et nuncios speciales duxerit requirendos ut vigore pactorum super premissis ad invicem initorum et pro deffensione catholice fidei et tutamine patrie per mare et terram adversus ipsos crucis hostes in ipsius et nostrum auxilium totis viribus insurgamus: nosque pater sanctissime qui et subditi nostri pro dicto prosequendo negocio importabilium onere sumptuum jam districti ulterius distrahimur ultra vires defectu peccunie ad resistendum sicut necessario convenit efferis illorum conatibus sufficere non valentes illorum qui ad hoc specialiter sunt astricti obsequiosa subsidia requirere compellamur: propterea pater sanctissime cum dictum negocium non magnum imo premaximum profluvium exigat expensarum et multorum laborum ac solicitudinum molem et gravitatem exquirat propter quod de redditibus et proventibus bonorum omnium ordinis Hospitalis in dominio nostro sistentium qui in tali casu ad deffensionem terrarum nostrarum et resistendum sarracenis Ispanie juxta donationes per nostros progenitores eidem ordini factas sunt specialiter obligati copiosum sit nobis subsidium opportunum: idcirco sanctitati vestre supplicamus humiliter et ex corde quatenus pro tanta et tam evidenti et periculosa necessitate in qua Dei et fidei orthodoxe negocium agitur et christianitatis periculis obviatur dignetur vestra clementia expresse mandare procuratoribus generalibus magistri ordinis prelibati quod omnes responsiones castellanie Emposte et prioratus Cathalonie tribui faciant et converti in sumptibus necessariis ad premissa quodque mandent omnibus preceptoribus et presidentibus castellanie et prioratui supradictis ut omnes ipse responsiones in sumptibus dicte frontarie et non alias per eos protinus convertantur. Almam personam vestram Altissimus conservare dignetur ad regimen ecclesie sue sancte per tempora longiora.
Data Valencie tertio nonas decembris anno Domini millessimo trecentessimo quadragessimo primo. - Subscripsit Arnaldus. - Dominicus de Biscarra mandato regis facto per teshaurarium.


Núm. 36. Reg.n. 1378. fol. 70. 24 oct. 1341.

Núm. 36. 

Reg.n. 1378. fol. 70. 24 oct. 1341.

P. etc. dilectis et fidelibus administratoribus Elemosine pro faciendis armatis in mari contra perfidos agarenos in regno Valencie generaliter ordinate salutem etc. Noveritis nos ad instantiam illustris regis Castelle noviter ordinasse quod incontinenti armentur quinque galee per vos in civitate Valencie et alie quinque per administratores caritatis Cathalonie in civitate Barchinone taliter quod per totum mensem decembris sequentem proxime infallibiliter sint armate et in medio sequentis mensis januarii apud trajectum Tarife aplicuerint ut idem trajectus non relinqueretur a nostro stolio galearum. Quocirca vobis expresse dicimus et districte precipiendo mandamus quatenus dictas quinque galeas armetis et paretis familia victualibus exarciis armis et aliis apparatibus opportunis taliter quod simucum dictis galeis Barchinone sine defectu aliquo in medio dicti mensis januarii apud strictum aplicuerint memoratum. Hocque nullatenus inmutetis vel etiam diferatis si ad Dei et nostri decus et servitiuanelatis.
Datum Valencie IX kalendas novembris anno Domini millessimo CCC°XL° primo.

37

Pedro IV de Aragón, El Ceremonioso, Lo Ceremoniós