Mostrando entradas con la etiqueta kalendario. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta kalendario. Mostrar todas las entradas

martes, 13 de diciembre de 2022

Tomo 14. APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I.

I.


Notitia
exulatus Episcopi Gerundensis. (Vid. pág. 7.)


Ex
Lib. virid. Capit. eccl. Gerund. fol. 132 b.


Cum
anno Domini MCCCXL primo (1341), die VII mensis januarii fuisset mandatum ex
parte Domini Regis per venerabilem Berengarium de Monte Bovino,
Vicarium Domini Regis Gerundae reverendo in Christo Patri Domino
Arnaldo Dei gratia Gerundensi Episcopo quod infra III dies exisset
terram Domini Regis; ideo dictus Dominus Episcopus et venerabile
Capitulum Gerundense in volta Sancti Johannis ecclesiae Gerundensis
more solito congregati, attendentes quod facta, et negotia ecclesiae
per ipsum Dominum solum non possent fieri, ymmo ea habet cum
canonicis et personis de Capitulo tractare et etiam ordinare, et quod
ipsi canonici et personae de Capitulo ipsum Dominum Episcopum habent
sequi et vocati habent ad eum venire pro praedictis, cum per eum
fuerint requisiti, nec ipsi qui membra sunt bene sine capite ad
utilitatem Ecclesiae esse possunt, nec ipse qui caput est etiam sine
membris cum ipse Dominus Episcopus eos vocare voluerit et eos secum
habere pro praedictis, consideratis omnibus supradictis dicti Dominus
Episcopus et Capitulum concorditer ordinarunt quod quilibet de
Capitulo ubicumque sint infra diocesim Gerundensem habeant et
percipiant integre canonicas portiones et etiam extra diocesim
existentes negotium Ecclesiae propter quod dictum mandatum ipsi
Domino Episcopo factum est pro sequendo ac si in ecclesia residerent.
Et similiter venerabiles Dominus Abbas Sancti Felicis, Dalmatius de
Monte, Sacrista, et Bernardus de Camonibus, canonici Sancti Felicis
recipiant portionem canonicam quam recipere debent in ecclesia Sancti
Felicis Gerundae, sicut recipient portionem canonicam in ecclesia
Gerundensi. Si autem contingeret quod Dominus Episcopus, canonici et
personae de Capitulo haberent exire terram Domini Regis tunc
ubicumque essent sive intra sive extra diocesim reciperent dictam
canonicam portionem. Salvo semper quod si redditus praepositurarum
per Dominum Regem occuparentur semper super ipsa occupatione ad
servitium faciendum ratio haberetur. Et praedicta dicti Dominus
Episcopus et Capitulum ordinarunt ex causa praedicta, et etiam hodie
quae est dies martis VIII dies januarii anni praedicti cum tubis et
voce praeconia ac ex parte Domini Regis a pace et treuga ipse Dominus
Episcopus publice extitit eiectus et etiam nuntiatus. Quae fuerunt
acta et ordinata VI. idus januarii anno praedicto in praesentia
reverendi Domini Episcopi Arnaldi, Episcopi Gerundensis, et
honorabilium Berengarii de Crudilis, Praecentoris, Vitalis de Blanis,
Abbatis ecclesiae Sancti Felicis Gerundae, et Bernardi de Crudiliis,
Archidiaconi Bisuldunensis in ecclesia supradicta, Jasperti
Folcrandi, 
Sacristae
secundi, et Anthonii de Galiana, Guillermi R. de Montecatheno,
Guillermi de Turrillis, Dalmacii de Monte, Guillermi de Sancto
Vincentio, Francisci de Fortiano et Hugatini de Crudiliis,
canonicorum dictae ecclesiae, et Bernardi de Albis, Bernardi de
Camonibus, Jacobi Ferrarii, Raymundi Alberti, Petri de Ripa, Jacobi
Alberti, Arnaldi de Lacu, praesbiterorum de Capitulo Gerundensi. Qui
omnes interfuerunt praedictis omnibus de quorum voluntate dicta omnia
fuerunt acta et etiam ordinata anno et kalendario ut superius
continetur in volta praedicta Sancti Johannis in ecclesia Gerundensi.

Apéndice II del tomo 14