Mostrando entradas con la etiqueta Dertusam. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Dertusam. Mostrar todas las entradas

miércoles, 12 de abril de 2023

XXVI. Poncii de Jardino, Arnaldum de Jardino, coadiutorem, 1301

XXVI.

D. Poncii de Jardino, Maioricen. Episcopi litterae, quibus canonicos ecclesiae suae certiores facit, Arnaldum de Jardino, fratrem suum ac Dertusensem Episcopum sibi in coadiutorem a se delectum; eaque de re Capituli consensum exquirit, an. MCCCI (1301).  (Vid. pág. 156.)

Ex orig. deliberatione Capituli Maioric. in eius arch.

Poncius Dei gratia Episcopus Maioricensis, venerabilibus et discretis Capitulo eiusdem salutem in Domino Jesucristo. Deflexit sic vires suas homo noster exterior, quod nequaquam adicere possumus ut resurgat. Etenim homo pacis nostrae in quo speravimus, ruit ¡proh dolor! paulisper et corruit, nec iam novit habitatorem quietis, sed in se inquietus reflectitur et donec ad eius terminum, qui Deus est, quietus perveniat, non iam amodo morabitur in quiete. Ob id enim non solum negotia nostra plusquam deceret incompleta deserimus, verum etiam commodis ecclesiae nostrae Maioricensis cui nos praeesse dedit Altissimus, adesse non possumus, nec prodesse. Propter quod mentis nostrae oculis humiliter intuentis ad Deum, ipsiusque veri luminis irradiati fulgoribus, assumpsimus, de vestro firmissime confidentes assensu, in coadiutorem nobis reverendum et karissimum in Christo patrem Dominum Arnaldum Dei gratia Episcopum Dertusen., qui licet propter eius ecclesiae et sui suorumque negotia multiplicibus curis intentus, nullis ad hoc exhortationibus potuisset induci, zelo tamen tanti amoris quem ad nos habet et habuit, magnaque praecum importunitate devictus condescendit tam benigne quam favorabiliter votis nostris; sicque tam in temporalibus quam in spiritualibus factus est nobis in nostris et ecclesiae nostrae negotiis coadiutor. Sed ut res ista tam pia, tam salubris et prospera promciorem sortiatur effectum, decet perquam et expedit ut assensus vester super praemissis interveniat et consensus. De quo vos multipliciter deprecamur. Datum apud Bitem prope Dertusam V. idus junii anno Domini M.CCC. primo.

jueves, 19 de diciembre de 2019

Matarramam, Almozug, Avorram,

dono Matarramam Almozug medietatem Avorram LX cafiz seminatura

XCIII
Reg. 9. fol. 18. 1157.

Quod nos Jacobus etc.a Vidimus instrumentum donationis quam Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis olim fecit Gascheto de tribus partibus castri de Flixio cujus tenor talis est. - Notum sit cunctis quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps regni aragonensis donavi ad Bonifacium duas partes de Flixio et sicut dedi ei illas duas partes de Flexio sic dono et filio suo nomine Gascheto et eredi suo illas tres partes de Flexio integriter et dono ei in Matarramam Almozug et medietatem et Avorram et LX cafiz de seminatura in .... et illam Almuniam quam Alfaquimus provisu meo patri suo tradidit et demonstravit. Actum est hoc anno ab incarnacione Domini (MCL) septimo. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetero. Sig+num Arberti de Castro-vetero. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Petri Aicardi qui hoc scripsit cum literis emmendatis in linea tercia. - Ut igitur in posterum de ipsius tenore plena pateat certitudo ipsum hic de verbo ad verbum nichil addito vel mutato fecimus adnotari volentes et concedentes quod presens pagina tanquam ipsum
originale plenam imperpetuum in judicio et extra judicium roboris obtineat firmitatem. Datum apud Dertusam nonas februarii anno Domini millesimo CCL septimo.

Dertusam : Tortosa.
anno Domini millesimo CCL septimo : 1257.
anno ab incarnacione Domini (MCL) septimo: 1157.

Quod nos Jacobus etc.a Vidimus instrumentum donationis quam Raimundus comes barchinonensis et princepsaragonensis olim fecit Gascheto de tribus partibus castri de Flixio cujus tenor talis est. - Notum sit cunctis quod ego Raimundus comes barchinonensis princepsregni aragonensis donavi ad Bonifacium duas partes de Flixio et sicut dedi ei illas duas partes de Flexio sic dono et filio suo nomine Gascheto et eredi suo illas tres partes de Flexio integriter et dono ei in MatarramamAlmozug et medietatem et Avorram et LX cafiz de seminatura in .... et illam Almuniam quam Alfaquimusprovisu meo patri suo tradidit et demonstravit. Actum est hoc anno ab incarnacione Domini (MCL) septimo. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetero. Sig+num Arberti de Castro-vetero. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Petri Aicardi qui hoc scripsit cum literis emmendatis in linea tercia. - Ut igitur in posterum de ipsius tenore plena pateat certitudo ipsum hic de verbo ad verbum nichil addito vel mutato fecimus adnotari volentes et concedentes quod presens pagina tanquam ipsum
originale plenam imperpetuum in judicio et extra judicium roboris obtineat firmitatem. Datum apud Dertusamnonas februarii anno Domini millesimo CCL septimo.

Dertusam : Tortosa.
anno Domini millesimo CCL septimo : 1257.
anno ab incarnacione Domini (MCL) septimo: 1157.