Mostrando entradas con la etiqueta Poncii de Jardino. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Poncii de Jardino. Mostrar todas las entradas

miércoles, 12 de abril de 2023

XXVI. Poncii de Jardino, Arnaldum de Jardino, coadiutorem, 1301

XXVI.

D. Poncii de Jardino, Maioricen. Episcopi litterae, quibus canonicos ecclesiae suae certiores facit, Arnaldum de Jardino, fratrem suum ac Dertusensem Episcopum sibi in coadiutorem a se delectum; eaque de re Capituli consensum exquirit, an. MCCCI (1301).  (Vid. pág. 156.)

Ex orig. deliberatione Capituli Maioric. in eius arch.

Poncius Dei gratia Episcopus Maioricensis, venerabilibus et discretis Capitulo eiusdem salutem in Domino Jesucristo. Deflexit sic vires suas homo noster exterior, quod nequaquam adicere possumus ut resurgat. Etenim homo pacis nostrae in quo speravimus, ruit ¡proh dolor! paulisper et corruit, nec iam novit habitatorem quietis, sed in se inquietus reflectitur et donec ad eius terminum, qui Deus est, quietus perveniat, non iam amodo morabitur in quiete. Ob id enim non solum negotia nostra plusquam deceret incompleta deserimus, verum etiam commodis ecclesiae nostrae Maioricensis cui nos praeesse dedit Altissimus, adesse non possumus, nec prodesse. Propter quod mentis nostrae oculis humiliter intuentis ad Deum, ipsiusque veri luminis irradiati fulgoribus, assumpsimus, de vestro firmissime confidentes assensu, in coadiutorem nobis reverendum et karissimum in Christo patrem Dominum Arnaldum Dei gratia Episcopum Dertusen., qui licet propter eius ecclesiae et sui suorumque negotia multiplicibus curis intentus, nullis ad hoc exhortationibus potuisset induci, zelo tamen tanti amoris quem ad nos habet et habuit, magnaque praecum importunitate devictus condescendit tam benigne quam favorabiliter votis nostris; sicque tam in temporalibus quam in spiritualibus factus est nobis in nostris et ecclesiae nostrae negotiis coadiutor. Sed ut res ista tam pia, tam salubris et prospera promciorem sortiatur effectum, decet perquam et expedit ut assensus vester super praemissis interveniat et consensus. De quo vos multipliciter deprecamur. Datum apud Bitem prope Dertusam V. idus junii anno Domini M.CCC. primo.

XXV. Poncii de Jardino, Episcopi Maioricensis constitutio

XXV.

Domini Poncii de Jardino, Episcopi Maioricensis constitutio qua cavetur ne clerici pueros levent de sacro fonte, qui sibi intra tertiam consanguinitatis lineam coniuncti non sint, an. MCCXCVIII. (Vid. pág. 154.)

Ex lib. Constitut. eccl. Maioric.

Quoniam inimicus noster non dormit, sed multis multiplices parare festinat insidias, et frequenter ut durius feriat in lucis Angelum se transformat, curandum est provide sic huius vitae cursum peragere, quod cum venerit non inveniat nos inhermes, sed virtutis incrementis *accineti (no se ve bien), deiecta huius hostis vesania, mereamur feliciter Sanctorum sedibus collocari. Quo circa nos Poncius Dei gratia Episcopus Maioric. de fratrum nostrorum consilio presenti decreto salubriter statuimus, ut nullus de canonicis nostris seu aliis quibuscumque clericis in nostra civitate vel diocesi constitutis, filios aliquorum sibi non coniunctorum citra tertiam lineam parentelae audeat de sacro baptismo suscipere, nec sibi ex sacramento huiusmodi compatres facere nec comatres, nisi cum ratione sui oficii voluerit aliquos baptizare. Qui vobis contrarium fuerint, nisi iminente forsitan hiis qui baptizandi fuerint, mortis periculo, et alii inveniri non possint, qui eos de dicto sacro baptismo suscipiant, tamquam nostrae constitutionis violator malivolus, correctione debita ad arbitrium iudicis castigetur. Quod est actum III. non. octob., anno Domini M.CC.LXXXX octavo. = Nos Poncius Dei gratia Episcopus Maioric. subscribimus. = Ego Bereng. de Cunillis, Archidiac. Maioric. subscribo. = Ego Bartolomeus Valentini, Thesaurarius Maioric. subscribo. = Ego Arnaldus de Turri, canonicus et Praepositus Maioric. subscribo. = Ego Petrus de Turricella, canonicus Maioric. subscribo. = Signum Jacobi de Marina, notarii publici. Maioric. qui hoc scribi fecit et clausit.