Mostrando entradas con la etiqueta afrontationibus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta afrontationibus. Mostrar todas las entradas

jueves, 6 de octubre de 2022

III. Charta restitutionis factae ecclesiae Cardonensi à Fulchone episcopo Urgellensi, anno MXCVI

III. 

Charta restitutionis factae ecclesiae Cardonensi à Fulchone episcopo Urgellensi, anno MXCVI (Vid. pág. 19). 

Ex autogr. in arch. abbat. Eccl. Cardonen. n.° 57. 

Pateat cunctis hominibus praesentibus atque futuris, quod Fulcho, episcopus Urgellensis, idemque Vicecomes Cardonensis, accepit unum mansum sancti Jacobi, qui intra ecclesiam sancti Vincentii Cardonensis situs est. Hoc autem mansum est in termino Cardone, in locum quem vocant Fornels; quod Guillelmus abbas S. Vincentii ad luminaria Sancti Jacobi dimissit. Hoc mansum praedictus episcopus in re propia expendit. Idcirco emendat praescripto sancto Jacobo ad luminare scilicet eius, hoc quod idem episcopus habet in molendinis Cardesnarii, qui sunt siti in locum, quem vocant Biudasacs: medietatem scilicet eorum cum suis aqualibus et afrontationibus, ac pertinentiis, ut semper habeantur et teneantur ad honorem Sancti Jacobi, et ad lumen eius, quousque idem episcopus aliud melius mansum pro hoc praescripto manso, quod acepit, reddat. Partem vero horum molendinorum habeat Sanctus Jacobus sine ullo querelante. Si quis vero contra hanc scripturam, furioso ore adveniens, inquietationem aliquam admovere voluerit, anathemati subiaceat, ac demum in triplo componat. Actum est haec scriptura VII kal. julii, anno XXXVI. regni Philipi regis. = Fulchone gra. Dei Urgellensis episcopus, + qui hanc scripturam emendationis facere precepi, et testes firmare rogavi. = Sig+num Guillelmus Bernardi. = Sig+num Arnallus Guillelmi. = Sig+num Ermengaudi Mironis. = Sig+num Guillelmi Petri. = Bernardus Diachonus, qui hoc scripsi, cum litteris rasis et emendatis secunda linea, die et anno + quo supra.