Mostrando entradas con la etiqueta limosna. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta limosna. Mostrar todas las entradas

jueves, 4 de agosto de 2022

VIII. D. Berengarii Çaguardia episcopi Vicensis hortatoria ad populum suae dioeceseos et aliarum epistola,

VIII. 

D. Berengarii Çaguardia episcopi Vicensis hortatoria ad populum suae dioeceseos et aliarum epistola, ut opus claustri in ecclesia ipsius cathedrali inceptum piis eleemosinis promovere non desistant: anno Dni MCCCXXVI. (V. pág. 53.) 

Ex arch. eccl. Vicensis. 

Universis Christi fidelibus, praesentem litteram inspecturis, Berengarius miseratione divina Vicensis episcopus, salutem in Filio Virginis gloriosae, et bonis operibus habundare. In medio pectoris pontificalis officii, ad quod, licet immeriti, sumus solâ  patientiâ divinâ vocati, venerabilis Vicensis ecclesia, sicut sponsa praedilecta recumbens, in caritatis visceribus illam prae nimia dilectione portamus, et sincerae affectionis brachiis amplexantes, eam libenter spiritualium et temporalium donorum decoramus ornatibus, et gratiarum dotibus insignimus, et eo desiderantius appetimus, ut fidelium populi in splendore ambulent vultus eius, quo illam devotionis igne succensi, ac ipsius, cum pulcra fuerit et decora, et ut castrorum acies ordinata claruerit, eius pulcritudinis aspectu gavisi, frequentius visitantes, delitiarum coelestium se affluentius reffici prospexerint libertate. Haec est enim illa, quam de spurcitia paganorum ereptam antiquorum devotio principum suorum donorum largitione, ac multarum libertatum insigniis, nec non privilegiorum affluentiâ decoravit. Haec est quae dudum civitate Terrachonensium ab agaranorum (agarenos, sarracenos) populis occupata, trescentorum nonaginta annorum spatio, sicut antiqua scripta declarant, metropolis extitit, et Terrachonensis ecclesiae tenuit principatum. Haec est, quae beatorum apostolorum Petri et Pauli insignita vocabulo, insignis extitit ecclesia, et aliâs multae coruscat privilegio dignitatis. Haec est, in qua de ipsius apostoli Petri sacratissimo corpore et aliorum apostolorum, martirum, confessorum, et virginum reliquiae venerabiles, quae multâ sunt a cunctis fidelibus veneratione colendae, honorabiliter requiescunt. Haec est, quae nos in minori officio constitutos, non nostris meritis, sed divinâ patiente clementiâ, ad apicem pontificalis dignitatis assumpsit. Haec quoque infra mentis praecordia recensentes, merito inducimur et movemur, ut digne ad ipsius ecclesiae honoris et status augmentum studia nostra convertimus, et digne ad eius decorem opportunas sollicitudines adhibemus, ac renatos fonte baptismatis spiritualibus muneribus invitamus. Cum itaque claustrum, quo dicta ecclesia evidentissime indigebat, cum nullum aut penitus insufficiens, eiusdem ecclesiae qualitate, ac cleri et populi multitudine civitatis pensata, haberet, in eadem ordinaverimus nos et nostrum capitulum construendum, et iam ad eius inchoationem processerimus, illudque in opere habemus construere et perficere sumptuoso, ad quod propriae dictae ecclesiae absque subventione Christi fidelium non suppetunt facultates; ea propter decens et congruum reputantes ut fideles populi, quos, sicut nobis ex debito pastoralis incumbit officii acceptabiles reddere desideramus altissimo da (ad) solutionem operis supradicti, et ad implorandum ibidem divinam misericordiam pro peccatis, ac dulcedinem reffectionis aeternae sumendam, ad ecclesiam ipsam velut ad portum confluant salutarem, de omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere paenitentibus et confessis, qui ad eandem ecclesiam in festivitatibus ipsorum apostolorum Petri et Pauli, ac dedicationis eiusdem, quae ultima die mensis Augusti anno quolibet celebratur, et per omnes ipsarum festivitatum octavas, nec non sanctorum martirum Luciani et Marciani, qui in civitate praedicta fuerunt palmâ martirii coronati, et Beati Iusti confessoris, ac in die depositionis viri laudabilis Bernardi quondam eiusdem ecclesiae episcopi, cuius meritis multa et aperta miracula in eadem ecclesia virtus altissimi operatur, quorum corpora ibidem requiescunt, devotionis causa accesserint, annuatim singulis singulas quadragenas pro qualibet horarum divini officii, quibus in ecclesia ipsa interfuerint. Nec non omnibus qui in tam sancta confraternitate dicti operis, quam fieri de consensu nostri capituli duximus ordinandam, statuerint se collegas et beneficia prestiterint annuatim, ac aliis, qui dicto operi aliâs manus porrexerint adiutrices, pro singulis elemosinis quadraginta dies de iniunctis eis legittime penitentiis, per gratiam sancti Spiritus, dummodo ad id loci diocesani ascensus accesserit, misericorditer relaxamus, aliorum indulgentias praelatorum, quantum nostrae dignitati congruit, in nostra civitate et diocesi confirmantes. Confratres etiam et benefactores praedictos a votis fractis, Iherosolimitano, ac Sancti Iacobi, ac castitatis excepto, dummodo in eorum observatione reddeant; nec non iuramentorum et fidei transgressores, in quibus proximus non loeditur: transgressores etiam festivi tantum ac offendentes patrem et matrem sine manus iniectione: clericos etiam, qui per oblivionem, vel per necligentiam canonicas horas dimiserint, ab earum obmissione eâdem auctoritate, per Spiritus sancti gratiam, absolvimus a reatu huiusmodi peccatorum. Statuimus etiam de consilio et assensu nostri capituli supradicti, ut tam in sede nostra Vicensi, quam in omnibus et singulis ecclesiis parrochialibus et cappellis nostrae civitatis et diócesis, singuli praesbiteri cuiuscumque status, ordinis vel conditionis existant, celebrent vel celebrari faciant anno quolibet hinc ad decem annos, quibus durare volumus huius confratriam, quatuor missas pro confratribus et benefactoribus operis supradicti, tam pro vivis, quam etiam pro defunctis. Quarum primam primâ die veneris mensis Octobris, secundam primâ die mensis Ianuarii, tertiam die veneris primâ mensis Aprilis, quartam vero die veneris primâ mensis Iulii celebrare ipsorum presbiterorum quilibet annis singulis teneantur. Et si ipsa dies veneris in diem festivam caderet, vel alio impedimento legitimo missam huiusmodi dicti presbiteri celebrare nequirent, eam in sequenti die próximo non festivo habeant celebrare. Et consideratione probabili habitâ, quod in civitate et diocesi nostra praedictis mille quingenti presbiteri commorentur, extimamus et invenimus quod sex mille missas numerus missarum huiusmodi anno quolibet comprehendat. Quilibet vero parrochialium ecclesiarum rectores, dies, quibus missae celebrabuntur praedictae, per spatium octo dierum antea parrochianis suis denuncient et edicant, et ipsis diebus pulsatis campanis populum advocent ad eorum ecclesias ad ipsum officium audiendum. Tuncque cimiteria ecclesiarum suarum absolvant dicentes, ut est moris, officia mortuorum. Singulis quoque diebus dominicis rectores praedicti et vicarii, ac loca tenentes ipsorum, populum eis comissum piis exortacionibus inducant, ut pro confratribus et benefactoribus aliis operis supradicti preces effundant ad Dominum, et inter caetera orationem dominicam ac salutationem beatae Virginis dicant quilibet pro ipsorum confratrum et benefactorum salute, tam corporum, quam etiam animarum. Ad maiorem autem mercedis et salutis augmentum, de consilio et assensu dicti nostri capituli, omnes confratres et benefactores operis supradicti, omnium missarum, horarum, et aliarum orationum, elemosinarum, vigiliarum, ieiuniorum, et aliorum operum caritatis, quae in nostra civitate vel diocesi fieri, Deo inspirante, contigerit, recipimus, consentimus, et fieri volumus partícipes et consortes. In favorem preterea et necessitate operis supradicti concedimus, ut de rapinis, usuris et aliis male acquisitis possit fieri restitutio operi supradicto, et eius operariis, et ipsi ea possint recipere et habere, dummodo hii quibus eorum restitutio fieri debeat, omnino sciri vel inveniri non possint. Ea etiam quae ad pías causas in testamentis vel alias dimitti contigerit vel legari, dum tamen ad certos vel determinatos usus relicta non fuerint vel legata, dicti operarii in totum vel in parte percipere valeant, in expensis et sumptus dicti operis convertenda. Et quod negotium huiusmodi confratriae vobis cordi existat, operis exequutione monstretis, caeterique exemplo vestri laudabili ad benefaciendum praesenti operi animentur, vos in Domino exortamur, et praecipiendo vobis iniungimus, ut in confratria praedicta velitis statuere vos collegas, de bonis a Domino vobis creditis, quod vobis ab eo inspiratum fuerit, annis singulis largâ manu ad operis supradicti subventionis auxilium tribuendo, et ad idem parrochianos vestros piis exortationibus inducendo. Hiis quoque, qui comode statutis diebus non poterunt ieiunare, ut ad sui parrochialis rectoris arbitrium possint ipsa ieiunia redimere, eleemosinas dicto operi tribuendo, liberam concedimus facultatem. Benefactoribus etiam operis antedicti peccata oblita et venialia remittimus de misericordia Ihesu Christi. Confratribus preterea operis memorati presentibus litteris indulgemus, ut possint sibi idoneum eligere confessorem, qui eorum confessione auditâ, illos valeant a peccatis, quae ipsis confessoribus confessi fuerint, etiam in casibus nobis spetialiter reservatis, absolvere, dummodo confessores huiusmodi, quos duxerint eligendos, litterati fuerint et discreti, et ipsi confitentes excommunicati non fuerint ab homine vel a iure, aut homicidium voluntarium, sacrilegium, aut falsum testimonium non commiserint, nec periurii fuerint crimine irretiti, et nobis non teneantur ad paenam aliquam pecuniariam persolvendam. In hiis quippe casibus dictis confessoribus absolvendi potestatem omnimodam denegamus. Parrochialibus autem rectoribus, ut parrochianos suos, confratres dictae confratriae, confitentes eisdem, absolvere in mortis articulo a peccatis suis, quae eis in confessione apperuerint, a quibus per nos possent absolvi, si personaliter adessemus, potestatem praesentibus litteris indulgemus. Clericis praeterea, qui confratres fuerint huiusmodi confratriae, et illis ex eis, qui in expositione et expeditione praesentis negotii fuerint diligentes, horas divini officii per impotentiam vel oblivionem obmissas misericorditer indulgemus. Vobis autem abbatibus, prioribus, prepositis, decanis, ebdomedariis, caeterisque ecclesiarum rectoribus, et vestri locatenentibus per Vicen. civitatem et diocesim constitutis, ad quos presentes litterae pervenerint, in virtute sanctae obedientiae, et sub paena suspensionis officii et beneficii, districte praecipimus iniungentes, quatinus cum nuncii dicti operis ad vos vel ecclesias vestras accesserint, eleemosinas ad opus ipsius operis petituri, ipsos nuntios praesentes litteras defferentes benigne recipere, honeste tractare, populumque vobis comissum ad benefaciendum operi iam dicto salubribus monitis inducere, unumque vel duos ex parrochianis vestris clericos vel laycos, quos ad hoc idoneos inveneritis, et fideles, qui in vestris ecclesiis diebus dominicis singulis et festivis elemosinas pro dicto opere colligant, et conservent, et procuratoribus tradant operis supradicti, vel nuntio ab ipsis ad haec spetialiter deputato, eligere, nec non indulgentias et gratias confratribus et benefactoribus dicti operis concessas et concedendas, ac necessitatem eiusdem operis, ac cartellos huiusmodi gratias et indulgentias continentes ipsi populo exponere cum diligentia studeatis, vel per dictos nuntios, si maluerint, exponi libere permittatis, nullo quovis alio impediente vel praeheunte quaestore, cuiuscumque status vel conditionis existant. Nos enim quaestores dicti operis caeteris quibuscumque quaestoribus volumus anteferri. Diebus quoque sex in anno, quos quaestores dicti operis duxerint eligendos, omnes et singulos parrochianos, et parrochianos vestros aetatem habentes pulsatis campanis, et alias per salubria monita ad vestras ecclesias horis congruis convocetis, indulgentias et gratias confratribus et aliis benefactoribus operis iam dicti, et necessitatem etiam eiusdem operis audituros, quibus diebus omnes alios quaestores cuiuscumque status, ordinis vel conditionis existant, cessare omnino volumus, reverentiâ tamen Sedis apostolicae semper salvâ, non obstantibus quibuscumque litteris vel mandatis in contrarium vobis factis, vel etiam durante dicto opere faciendis, per quae praesenti mandato nostro nullum penitus volumus praeiuditium generari, vel ipsum in aliquo impediri, etiam si de ipso praesenti mandato in aliis sub quacumque forma vel expressione verborum, aut etiam de verbo ad verbum expressa mentio haberetur. Parrochianos vestros praeterea in testamentis et confessionibus inducere studeatis, ut de bonis eis a Domino collatis necessitati operis praedicti subveniant, ut vos et ipsi per haec et bona alia, quae Domino inspirante feceritis, ad eternae possitis felicitatis gaudia pervenire. Vobis autem decanis locorum nostrae diócesis, et vestri locatenentibus sub paena suspensionis officii districte praecipimus, ut si qui rectorum vel aliorum clericorum aut religiosorum nostrae diócesis in huiusmodi exequutione mandati necligentes fuerint vel remissi, vel huiusmodi negotium impedire, quod absit, per se vel alium quoquomodo presumpserint, tales ad instantiam quaestorum seu nuntiorum operis supradicti citare legitimâ citatione curetis, ut decimâ die a citatione eadem, et si ipsa feriata fuerit, sequenti non feriatâ, coram nobis vel officiali nostro Vicensi compareant apud Vicum, pro temeritate huiusmodi, quod iustum fuerit, responsuri. Non obstante constitutione Vicensis ecclesiae sinodali, per quam clericis nostrae diócesis indulgetur, quod extra decanatus, in quibus consistunt, nequeant per nostras vel officialium aut delegatorum nostrorum litteras, absque nostri spetiali licentiâ, ad iuditium evocari. Sic igitur vos in exequtione mandati et negotii huiusmodi habeatis, ut ab eo inde meritum sperare possitis, qui in centuplum remunerat omne bonum. Datum Barchinonae tertiodecimo Kalendas Martii, anno a nativitate Domini millessimo trescentessimo vicesimo sexto.