Mostrando entradas con la etiqueta Barchinonae. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Barchinonae. Mostrar todas las entradas

viernes, 2 de septiembre de 2022

XXXIV. Testamentum Eriballi Urgellens. episcopi, anno MXL. (1040) conditum.

XXXIV. 

Testamentum Eriballi Urgellens. episcopi, anno MXL. (1040) conditum. (V. pág. 174.)

Ex autogr. in arch. ducis Cardonae apud Barcinon.

In nomine sanctae, summae, et individuae Trinitatis. Istae sunt condiciones, vel legales manifestationes de ultima voluntate condam Eriballo episcopo. Et est publicatum infra metas legale temporum (6 meses después de la defunción), in ecclesia sancti Vincentii Cardonensis oppidi, ab ipsis electis vel advocatis testis elemosinariis, sicut a prefato conditore Eriballo episcopo ordinatum vel constitutum est in suo testamento, quem ille manu propria subscribendo roboravit, et testes, subscriptores, vel roboratores ibidem accedere rogavit. Advocati testes, vel electi elemosinarii nomina haec sunt in comitatibus Gerundae, Ausonae, Minorissae, seu Cardonae, atque Urgelli, necnon et Barchinonae. In primis, Ermesindis comitissa, et Raimundus archidiaconus Gerundensis, et Willelmus abbas sancti Vincentii Cardonensis, et Adalbertus Seniulfi, et Bonifilius de Falcs. Et de comitatu Urgellensi domnus Arnallus Mironis, et Erimannus Mironis, et Seniofredus sacrista, et Aureolus clericus. Nos vero predicti testes vel elemosinarii publicamus extremam voluntatem iam dicti defuncti Eriballo episcopo, sicut sumus edocti, quidam ex nobis ab ipso conditore, et reliqui ab ipso testamento, quoram plurimis testibus subterius adnotatis, sive in presencia de Ioçbert (Iozbert más arriba) sacer, et Martino sacrista, et Suniario Donuç, et Bernardo Iohanne, et Willelmo Galin. Et insuper proferimus testes presenciales... istis... legaliter proferre testimonium quod ita in veritate permanet. Quod ita verum est, sicut a nobis ordinatum vel translatum est de iam dicto testamento in as presenciales condiciones sacramentorum. Idcirco nos testes, idest, Arnaldus Mirone, baidle (batle, batlle, baile, bayle : bajulus ?) et elemosinari (limosnero; elemosina y variantes : limosna, donación en testamento), et Bonifilius de Falcs, et Onofredus Dach, et Wilelmus abbas, et Borrellus scolasticus, atque exaratore de ipso testamento, quas proferunt iam dicti testes elemosinarii, simul cum iam dicto Arnallo baidle vel elemosinari, iuramus per Deum vivum et verum, quem in Trinitate veraciter colimus, vel adoramus, super altare sancti Petri in Calaph, quia presentialiter vidimus, et audivimus, quando prafatus Eriballus episcopus, corundam ex novis videntibus, ordinavit, vel iniunxit in sua incolomitate, loquela plena, et memoria integra, ut si quocunque modo mors illi advenisset, antequam alium testamentum fecisset, ut licitum fuisset predictis suis elemosinariis omnia sua distribuire, quemadmodum in suo testamento insertum vel constitutum invenerint. Et ego Bonifilius de Falcs, et Onofredus Dach, et Wilelmus abbas, testificamus per super adnixum sacramentum, quia vidimus ei post peractum testamentum conlaudare et auctoriçare ipsum testamentum. In primis iussit dare sedis Urgellensi ecclesiae beatae et gloriosae virginis Mariae, seu eius canonicae, alodium de Tenes, cum fisco et parrochia ipsa, et cum omnibus sibi pertinentibus. Et si quis de proximis suis voluerit tollere, aut tulerit, aut tolli mandaverit, aut quocumque modo contradixerit, per quod faciat perdere, emendet in duplum predictae sedi et canonice de sua hereditate. Deinde dimissit sedis Gerundensis ecclesiae sacrae et perpetuae virginis Mariae, eiusque canonicae, alodium de Pera, quod fuit condam Bremundi, pro anima eiusdem ipsius. Ecclesiae quoque sancti Vincentii, quae est apud castrum Cardonae, dimisit alodium de Fornels (Fornells) ab integrum; atque alodium quod est in Colonico, quod fuit Raustanni clerici, post mortem iudicis Guifredi, atque alodium de Palacio (Palau) ab integro, idest, terras et vineas cum IIII. molinis, quae sunt ad ipsum collum, et omnes vineas, quas emit inter terminos castri Cardonensis, et infra terminos castelli Mulsose (Mulsosa), primicias ac decimas alodii sui de Pratis. Et monasterio sancti Petri de Castroserris ecclesiam sanctae Mariae Villaenovae, cum primiciis et decimis, et offerendis, ceterisque oblationibus: et alodium Prati Narbonensis, quod fuit Amalrici, de post mortem Eralli. Et monasterium sancti Benedicti apud Baias (sant Benet de Bages) alodium de Calcina post mortem Eralli. Caenobio etiam sanctae Mariae Rivipollensis vineas, quas Bremundus frater eius reliquid ei per suum testamentum. Et ecclesiae sancti Vincentii de castro Falcs duas modiatas vinearum ad ipsum Gradum. Et Erallo Guadalli alodium de Villari, et alodium quod in Samaluz comparavit; post mortem vero eius remaneat ecclesiae de castro Tagamanent, ad victum clericorum eius. Suum autem mobile, quod habebat apud Gerundam, mandavit presbiteris eiusdem sedis sanctae Mariae dare, ut intercedant ad Dominum pro eius anima. Et annonam, quam habebat in Furnellis, cum porcis (puercos, cerdos) et volatilibus (avería; aves de corral), canonicae sedis predictae sanctae Mariae iussit dare. Et de blato (blat : trigo; blatum), quod erat in castro Rupeti, mandavit dare modios V. canonicae sancti Petri sedis Vici, et alios V. monasterio sancti Petri de Castroserris, et presbiteris qui sunt intra terminos iam dicti castri quartas singulas. Et annonam, quam habebat apud castrum Tagamanent, ecclesiae eiusdem clericis iussit dare. Et de annonam, quam habebat in Cardona, C. modios canonicae sancti Vincentii, et L. in elemosinis pauperum. Et annonam, quam habebat in marchia Sagarrae (marca de la Segarra), clericis, qui sunt in mea terra in eadem marchia quartas singulas. Et annonam, quam habebat apud Sanauiam (Sanahuja), et Gissonam (Guissona), atque Celsonam (Solsona), singulos modios ad eorundem locorum clericorum. Alium autem quod remanebat, simul cum ipso vino, et tonnis, et cubis (toneles y cubas), atque ovibus, et cum omnibus quaeque inventa fuerint, tam in predictis locis, quam in omni episcopatu sanctae Mariae, excepto hoc quod nominatim aliud precepit, totum distribui iussit canonicae sanctae Mariae sedis Vici episcopatus sui. Et callere, quas habebat in Sanauia (Sanahuja), seu in predicta sede, cum urceolis, et conchis ex eramento, remaneant ipsius sedis canonicae. Superpelliceum quoque suum, cum pellicea, iussit dare Aureolo iam dictae sedis clerico. Presbiteris vero eiusdem sedis distribuantur alii sui panni, atque indumentum, ut pro eius anima precentur Deum. Annulum quidem, qui fuit comitis Ermengaudi, iussit dare episcopo suo successore, ut remuneret orationi... eius, vel comitis Ermengaudi. Annulus autem, qui fuit Arnalli Mironis, iussit dare Olivae episcopo sedis Ausonensis. Annulum namque cum petra alba (anillo con piedra blanca; qué piedra era?), qui fuit comitis Ermengaudi, dimissit episcopo Gerundae. (Annulus) habens petram rubeam (piedra roja: rubí), episcopo Barchinonensi. Annulus insuper, in quo est capud hominis signatum, episcopo Ribacurciensi. Et alodium de Fornelets cum ipso de Villarubea (Villaroya, Villa roja, Vila-roja), sint pro debito quod debeb... Bernardi Ruir, seu pro aliis debitis, et pro debito Guifredi iudicis Gerundae. Et castrum de Lanera (Llanera), post mortem Guifredi Ellemari, si legitimum filium non habuerit, sit canonicae sedis... sui. Et ipsum vicecomitatum de Ausona, simul cum castro de Cardona, et ipsum castrum de Alos, et cum omnibus suis aliis castris, omnique suo honore, simul cum omnibus fiscis et alod... (alodiis se supone, pero puede faltar más texto) et in cunctis locis, simul cum castris, et parochiis, excepto hoc quod supra testatum est, et excepto hoc quod subtus hic testatum est, et excepto episcopatum, quem tenuebat, et excepto archidiaconatu sedis Gerundae, et excepto castro Colonico cum eius castellania, (castellanía, como la famosa de Amposta; o la de Madrigal de las altas torres) ex toto dimisit Raimundo fratris sui Fulchonis filio. Quem cum suo honore in potestatem Dei, et sanctorum eius, et in baiulia... Arnalli Mironis iussit remanere. Altero autem filio fratris sui Fulchonis (a: Forte legendum in dativo casu Fulchoni; sic enim vocabatur alter ex filiis fratris sui, nempe qui postmodum et vicecomes Cardonae, et episcopus Barcinonensis fuit. ), qui minor est, quem nutrit Bonifilius de Falcs, dimissit castrum de Colonico, cum castellania, et cum omnibus, qui sunt in castellania. Sed in quis istis fratribus mortuus fuerit, non relinquerint filium legitimum, omnem suum honorem alteri, qui superstes fuerit, dimitad (: dimittat: se pierde ya la doble t y la d: t). Quod (si ambo mortui) fuerint absque legitimis filiis... us eorum honor Eriballo Amaltrudis suae sororis filio remanent. Et si eundem Eriballum mori contigerit, dimitat omnem suum honorem alteri suo fratri Gitardo (Guitardo); et si ipse mortuus fuerit, dimittat honorem suum fratri suo, qui eum supervixerit. Similiter quisquis ex ipsis moritur, absque dubio relinquat omnem suum honorem alteri, qui eum supervixerit. Sed quicumque eorum ipsum honorem adquisierit, atque habuerit, usque ad quatuordecim aetatis suae annos sit cum ipso honore in baiulia supra dicti Arnalli Mironis. Pannos autem quos habebat apud Cardona, cuiuscumque sint speciei, dimisit domui sancti Vincentii eiusdem castri, et candelabra sua, cum concha, et urceolo argenteo, sanctae Mariae suae sedis dimisit. Preter haec, quaecunque de suis rebus mobilibus invenire possunt, omnia donentur ecclesiae sancti Vincenti Cardonensis opidi, exceptis vestimentis quae do... ntur pro suis debitis, simul cum predicto alodio, quod iam habet dimissum pro debitos, sive Bernardi Ruir manumissoribus, seu pro illo debito, quod Guifredo iudici Gerundensi debet, vel aliis quibuslibet, quibus debitor fuit. Haec omnia ordinavit prefatus conditor Eriballus episcopus in sua sanitate, et memoria integra, et praecepit iam dictis suis amicis, ut ita licentiam habuissent ordinandi, vel distribuendi absque blandimento ullo mortali. * Posuisque ibi vinculum, ut si quis aliter fraudulenter fecerit, aut disrumpere vel * (no se ven bien estas dos palabras) callide ledere voluerit, excomunicationis sententiâ feriatur perhenni, et anathematizatus sortiatur similem perhenni, et anathematizatus sortiatur similem penam cum Iuda proditore Domini in profundissima stagni inferni, et haec testatio  in antea firma persistat in secula, quemadmodum premissum est, et nos testes fideliter et sinceriter atque legaliter testficamus per super adnixum iuramentum in Domino. Revelamus autem omnibus Deum... bus, presentis et posteris, obitum prefato Eriballo bonae memoriae episcopo; quia postquam haec omnia ordinavit, postea consentiente divina pietate, parvos supervixit dies, inter quos ibat in servitio Domini nostri Ihesu Christi, et sancti Sepulcri, sive fidelis eiusdem Domini, ubi ire cupiebat. Quibus antequam complesset itineris labore, subito ipse auctor, vel eius ductor, ad eterea regna ex huius tenebris ad lucem adsumsit, et inter agmina sanctorum suscepit, scilicet, sicut a quibusdam auditum est revertentibus, in mense denique Decembrio, videlicet VI. feria, XIIII. die precedente Kalendarum Ianuarium. = + Giffredus iudex. = Latae istae conditiones Kalendis Mai anno X. Henrici regis. Testes sumus de hac causa, et has conditiones publicamus, et iurando legaliter testificamus. Sig+num Arnallus Mironis baiul, vel elemosinari. = Sig+num Seniofredus de Cardona. = Sig+num Onofred Dach. = Sig+num Bonifilius de Falcs, nos advocati elemosinarii hos testes proferimus, et fideliter predicta ordinatione, vel voluntate istius defuncti publicamus. = Wilielmus sacer, vel abba sancti Vincentii SS. = Vidal sacer SS. = Gaucebertus sacer, qui et caput scolae SS. = Petrus sacer, qui has conditiones scripsit, et sub + scripsit in prefato anno et die.

jueves, 4 de agosto de 2022

VIII. D. Berengarii Çaguardia episcopi Vicensis hortatoria ad populum suae dioeceseos et aliarum epistola,

VIII. 

D. Berengarii Çaguardia episcopi Vicensis hortatoria ad populum suae dioeceseos et aliarum epistola, ut opus claustri in ecclesia ipsius cathedrali inceptum piis eleemosinis promovere non desistant: anno Dni MCCCXXVI. (V. pág. 53.) 

Ex arch. eccl. Vicensis. 

Universis Christi fidelibus, praesentem litteram inspecturis, Berengarius miseratione divina Vicensis episcopus, salutem in Filio Virginis gloriosae, et bonis operibus habundare. In medio pectoris pontificalis officii, ad quod, licet immeriti, sumus solâ  patientiâ divinâ vocati, venerabilis Vicensis ecclesia, sicut sponsa praedilecta recumbens, in caritatis visceribus illam prae nimia dilectione portamus, et sincerae affectionis brachiis amplexantes, eam libenter spiritualium et temporalium donorum decoramus ornatibus, et gratiarum dotibus insignimus, et eo desiderantius appetimus, ut fidelium populi in splendore ambulent vultus eius, quo illam devotionis igne succensi, ac ipsius, cum pulcra fuerit et decora, et ut castrorum acies ordinata claruerit, eius pulcritudinis aspectu gavisi, frequentius visitantes, delitiarum coelestium se affluentius reffici prospexerint libertate. Haec est enim illa, quam de spurcitia paganorum ereptam antiquorum devotio principum suorum donorum largitione, ac multarum libertatum insigniis, nec non privilegiorum affluentiâ decoravit. Haec est quae dudum civitate Terrachonensium ab agaranorum (agarenos, sarracenos) populis occupata, trescentorum nonaginta annorum spatio, sicut antiqua scripta declarant, metropolis extitit, et Terrachonensis ecclesiae tenuit principatum. Haec est, quae beatorum apostolorum Petri et Pauli insignita vocabulo, insignis extitit ecclesia, et aliâs multae coruscat privilegio dignitatis. Haec est, in qua de ipsius apostoli Petri sacratissimo corpore et aliorum apostolorum, martirum, confessorum, et virginum reliquiae venerabiles, quae multâ sunt a cunctis fidelibus veneratione colendae, honorabiliter requiescunt. Haec est, quae nos in minori officio constitutos, non nostris meritis, sed divinâ patiente clementiâ, ad apicem pontificalis dignitatis assumpsit. Haec quoque infra mentis praecordia recensentes, merito inducimur et movemur, ut digne ad ipsius ecclesiae honoris et status augmentum studia nostra convertimus, et digne ad eius decorem opportunas sollicitudines adhibemus, ac renatos fonte baptismatis spiritualibus muneribus invitamus. Cum itaque claustrum, quo dicta ecclesia evidentissime indigebat, cum nullum aut penitus insufficiens, eiusdem ecclesiae qualitate, ac cleri et populi multitudine civitatis pensata, haberet, in eadem ordinaverimus nos et nostrum capitulum construendum, et iam ad eius inchoationem processerimus, illudque in opere habemus construere et perficere sumptuoso, ad quod propriae dictae ecclesiae absque subventione Christi fidelium non suppetunt facultates; ea propter decens et congruum reputantes ut fideles populi, quos, sicut nobis ex debito pastoralis incumbit officii acceptabiles reddere desideramus altissimo da (ad) solutionem operis supradicti, et ad implorandum ibidem divinam misericordiam pro peccatis, ac dulcedinem reffectionis aeternae sumendam, ad ecclesiam ipsam velut ad portum confluant salutarem, de omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere paenitentibus et confessis, qui ad eandem ecclesiam in festivitatibus ipsorum apostolorum Petri et Pauli, ac dedicationis eiusdem, quae ultima die mensis Augusti anno quolibet celebratur, et per omnes ipsarum festivitatum octavas, nec non sanctorum martirum Luciani et Marciani, qui in civitate praedicta fuerunt palmâ martirii coronati, et Beati Iusti confessoris, ac in die depositionis viri laudabilis Bernardi quondam eiusdem ecclesiae episcopi, cuius meritis multa et aperta miracula in eadem ecclesia virtus altissimi operatur, quorum corpora ibidem requiescunt, devotionis causa accesserint, annuatim singulis singulas quadragenas pro qualibet horarum divini officii, quibus in ecclesia ipsa interfuerint. Nec non omnibus qui in tam sancta confraternitate dicti operis, quam fieri de consensu nostri capituli duximus ordinandam, statuerint se collegas et beneficia prestiterint annuatim, ac aliis, qui dicto operi aliâs manus porrexerint adiutrices, pro singulis elemosinis quadraginta dies de iniunctis eis legittime penitentiis, per gratiam sancti Spiritus, dummodo ad id loci diocesani ascensus accesserit, misericorditer relaxamus, aliorum indulgentias praelatorum, quantum nostrae dignitati congruit, in nostra civitate et diocesi confirmantes. Confratres etiam et benefactores praedictos a votis fractis, Iherosolimitano, ac Sancti Iacobi, ac castitatis excepto, dummodo in eorum observatione reddeant; nec non iuramentorum et fidei transgressores, in quibus proximus non loeditur: transgressores etiam festivi tantum ac offendentes patrem et matrem sine manus iniectione: clericos etiam, qui per oblivionem, vel per necligentiam canonicas horas dimiserint, ab earum obmissione eâdem auctoritate, per Spiritus sancti gratiam, absolvimus a reatu huiusmodi peccatorum. Statuimus etiam de consilio et assensu nostri capituli supradicti, ut tam in sede nostra Vicensi, quam in omnibus et singulis ecclesiis parrochialibus et cappellis nostrae civitatis et diócesis, singuli praesbiteri cuiuscumque status, ordinis vel conditionis existant, celebrent vel celebrari faciant anno quolibet hinc ad decem annos, quibus durare volumus huius confratriam, quatuor missas pro confratribus et benefactoribus operis supradicti, tam pro vivis, quam etiam pro defunctis. Quarum primam primâ die veneris mensis Octobris, secundam primâ die mensis Ianuarii, tertiam die veneris primâ mensis Aprilis, quartam vero die veneris primâ mensis Iulii celebrare ipsorum presbiterorum quilibet annis singulis teneantur. Et si ipsa dies veneris in diem festivam caderet, vel alio impedimento legitimo missam huiusmodi dicti presbiteri celebrare nequirent, eam in sequenti die próximo non festivo habeant celebrare. Et consideratione probabili habitâ, quod in civitate et diocesi nostra praedictis mille quingenti presbiteri commorentur, extimamus et invenimus quod sex mille missas numerus missarum huiusmodi anno quolibet comprehendat. Quilibet vero parrochialium ecclesiarum rectores, dies, quibus missae celebrabuntur praedictae, per spatium octo dierum antea parrochianis suis denuncient et edicant, et ipsis diebus pulsatis campanis populum advocent ad eorum ecclesias ad ipsum officium audiendum. Tuncque cimiteria ecclesiarum suarum absolvant dicentes, ut est moris, officia mortuorum. Singulis quoque diebus dominicis rectores praedicti et vicarii, ac loca tenentes ipsorum, populum eis comissum piis exortacionibus inducant, ut pro confratribus et benefactoribus aliis operis supradicti preces effundant ad Dominum, et inter caetera orationem dominicam ac salutationem beatae Virginis dicant quilibet pro ipsorum confratrum et benefactorum salute, tam corporum, quam etiam animarum. Ad maiorem autem mercedis et salutis augmentum, de consilio et assensu dicti nostri capituli, omnes confratres et benefactores operis supradicti, omnium missarum, horarum, et aliarum orationum, elemosinarum, vigiliarum, ieiuniorum, et aliorum operum caritatis, quae in nostra civitate vel diocesi fieri, Deo inspirante, contigerit, recipimus, consentimus, et fieri volumus partícipes et consortes. In favorem preterea et necessitate operis supradicti concedimus, ut de rapinis, usuris et aliis male acquisitis possit fieri restitutio operi supradicto, et eius operariis, et ipsi ea possint recipere et habere, dummodo hii quibus eorum restitutio fieri debeat, omnino sciri vel inveniri non possint. Ea etiam quae ad pías causas in testamentis vel alias dimitti contigerit vel legari, dum tamen ad certos vel determinatos usus relicta non fuerint vel legata, dicti operarii in totum vel in parte percipere valeant, in expensis et sumptus dicti operis convertenda. Et quod negotium huiusmodi confratriae vobis cordi existat, operis exequutione monstretis, caeterique exemplo vestri laudabili ad benefaciendum praesenti operi animentur, vos in Domino exortamur, et praecipiendo vobis iniungimus, ut in confratria praedicta velitis statuere vos collegas, de bonis a Domino vobis creditis, quod vobis ab eo inspiratum fuerit, annis singulis largâ manu ad operis supradicti subventionis auxilium tribuendo, et ad idem parrochianos vestros piis exortationibus inducendo. Hiis quoque, qui comode statutis diebus non poterunt ieiunare, ut ad sui parrochialis rectoris arbitrium possint ipsa ieiunia redimere, eleemosinas dicto operi tribuendo, liberam concedimus facultatem. Benefactoribus etiam operis antedicti peccata oblita et venialia remittimus de misericordia Ihesu Christi. Confratribus preterea operis memorati presentibus litteris indulgemus, ut possint sibi idoneum eligere confessorem, qui eorum confessione auditâ, illos valeant a peccatis, quae ipsis confessoribus confessi fuerint, etiam in casibus nobis spetialiter reservatis, absolvere, dummodo confessores huiusmodi, quos duxerint eligendos, litterati fuerint et discreti, et ipsi confitentes excommunicati non fuerint ab homine vel a iure, aut homicidium voluntarium, sacrilegium, aut falsum testimonium non commiserint, nec periurii fuerint crimine irretiti, et nobis non teneantur ad paenam aliquam pecuniariam persolvendam. In hiis quippe casibus dictis confessoribus absolvendi potestatem omnimodam denegamus. Parrochialibus autem rectoribus, ut parrochianos suos, confratres dictae confratriae, confitentes eisdem, absolvere in mortis articulo a peccatis suis, quae eis in confessione apperuerint, a quibus per nos possent absolvi, si personaliter adessemus, potestatem praesentibus litteris indulgemus. Clericis praeterea, qui confratres fuerint huiusmodi confratriae, et illis ex eis, qui in expositione et expeditione praesentis negotii fuerint diligentes, horas divini officii per impotentiam vel oblivionem obmissas misericorditer indulgemus. Vobis autem abbatibus, prioribus, prepositis, decanis, ebdomedariis, caeterisque ecclesiarum rectoribus, et vestri locatenentibus per Vicen. civitatem et diocesim constitutis, ad quos presentes litterae pervenerint, in virtute sanctae obedientiae, et sub paena suspensionis officii et beneficii, districte praecipimus iniungentes, quatinus cum nuncii dicti operis ad vos vel ecclesias vestras accesserint, eleemosinas ad opus ipsius operis petituri, ipsos nuntios praesentes litteras defferentes benigne recipere, honeste tractare, populumque vobis comissum ad benefaciendum operi iam dicto salubribus monitis inducere, unumque vel duos ex parrochianis vestris clericos vel laycos, quos ad hoc idoneos inveneritis, et fideles, qui in vestris ecclesiis diebus dominicis singulis et festivis elemosinas pro dicto opere colligant, et conservent, et procuratoribus tradant operis supradicti, vel nuntio ab ipsis ad haec spetialiter deputato, eligere, nec non indulgentias et gratias confratribus et benefactoribus dicti operis concessas et concedendas, ac necessitatem eiusdem operis, ac cartellos huiusmodi gratias et indulgentias continentes ipsi populo exponere cum diligentia studeatis, vel per dictos nuntios, si maluerint, exponi libere permittatis, nullo quovis alio impediente vel praeheunte quaestore, cuiuscumque status vel conditionis existant. Nos enim quaestores dicti operis caeteris quibuscumque quaestoribus volumus anteferri. Diebus quoque sex in anno, quos quaestores dicti operis duxerint eligendos, omnes et singulos parrochianos, et parrochianos vestros aetatem habentes pulsatis campanis, et alias per salubria monita ad vestras ecclesias horis congruis convocetis, indulgentias et gratias confratribus et aliis benefactoribus operis iam dicti, et necessitatem etiam eiusdem operis audituros, quibus diebus omnes alios quaestores cuiuscumque status, ordinis vel conditionis existant, cessare omnino volumus, reverentiâ tamen Sedis apostolicae semper salvâ, non obstantibus quibuscumque litteris vel mandatis in contrarium vobis factis, vel etiam durante dicto opere faciendis, per quae praesenti mandato nostro nullum penitus volumus praeiuditium generari, vel ipsum in aliquo impediri, etiam si de ipso praesenti mandato in aliis sub quacumque forma vel expressione verborum, aut etiam de verbo ad verbum expressa mentio haberetur. Parrochianos vestros praeterea in testamentis et confessionibus inducere studeatis, ut de bonis eis a Domino collatis necessitati operis praedicti subveniant, ut vos et ipsi per haec et bona alia, quae Domino inspirante feceritis, ad eternae possitis felicitatis gaudia pervenire. Vobis autem decanis locorum nostrae diócesis, et vestri locatenentibus sub paena suspensionis officii districte praecipimus, ut si qui rectorum vel aliorum clericorum aut religiosorum nostrae diócesis in huiusmodi exequutione mandati necligentes fuerint vel remissi, vel huiusmodi negotium impedire, quod absit, per se vel alium quoquomodo presumpserint, tales ad instantiam quaestorum seu nuntiorum operis supradicti citare legitimâ citatione curetis, ut decimâ die a citatione eadem, et si ipsa feriata fuerit, sequenti non feriatâ, coram nobis vel officiali nostro Vicensi compareant apud Vicum, pro temeritate huiusmodi, quod iustum fuerit, responsuri. Non obstante constitutione Vicensis ecclesiae sinodali, per quam clericis nostrae diócesis indulgetur, quod extra decanatus, in quibus consistunt, nequeant per nostras vel officialium aut delegatorum nostrorum litteras, absque nostri spetiali licentiâ, ad iuditium evocari. Sic igitur vos in exequtione mandati et negotii huiusmodi habeatis, ut ab eo inde meritum sperare possitis, qui in centuplum remunerat omne bonum. Datum Barchinonae tertiodecimo Kalendas Martii, anno a nativitate Domini millessimo trescentessimo vicesimo sexto. 

lunes, 4 de julio de 2022

Tomo 4, apéndice 19, Ejusdem Jacobi I. Arag. regis epistola ad Innocentium IV

XIX. 

Ejusdem Jacobi I. Arag. regis epistola ad Innocentium IV in qua hujus criminis optatam absolutionem expostulat.

EX. ARCH. EJUSD. MONASTERII.

Sanctissimo in Christo patri, ac domino, et charissimo consanguineo suo Innocentio, divinâ providentiâ sacrosanctae romanae ecclesiae summo pontifici, Jacobus Dei gratiâ rex Aragonum, Majoricarum et Valentiae, comes Barchinonae, et Urgeli, et dominus Montispesulani, debitam reverentiam, et honorem. Ex parte sanctitatis vestrae litteras recepimus super facto, pro quo vinculum excommunicationis incideramus, quod multum grave gerimus, et molestum, quoniam nulla de causa justè vel injustè nobis placet, nec numquam placuit, tantum periculum incurrisse. Sed de illo, qui nos permittit in terris vivere et regnare fiduciam gerimus pleniorem quod auxilio ipsius, et vestris mediantibus taliter faciemus, quod onus istud ab humeris nostris relevabitur, et numquam in consimile relabamur. Et licet aliquibus verba litterarum vestrarum visa fuerint aspera, atque dura, tamen nos ea benignè recipimus, et correctionem vestram intelligimus pro magnâ gratiâ, et amore, et sanctitatis vestrae consilium, sicut obedientiae filius amplectentes vos semper, et ecclesiam super omnia proponimus revereri, nec aliqua ratione à tramite ecclesiae deviare, vel ipsam in aliquo scandalizare vobis grates omnimodas refferendo quanto fratrem Desiderium, vestrum poenitentiarum, virum providum et discretum nostris postulatis transmisistis, per cujus verba sensimus quod quantum in personâ vestrâ persistit, omnem quantum commode potestis nobis parati estis facere gratiam et honorem. Undè humiliter supplicamus, quatinus considerantes bonam voluntatem nostram, quam semper Jesu Christi erga ecclesiam habuimus, Nobis in praesenti articulo sitis favorabiles et benigni, et propter hoc factum vobis non placeat, quod illa ardua negotia, quae coram nobis dictus frater proposuit, hac ratione veniant ad effectum. Nos enim propter aliquas suggestiones inde maledicos contra vos in aliquo non proponimus deviare, cum simus parati in minoribus negotiis, et majoribus deservire. Vos tamen si placuerit, nos excusatos possit perpendi ab hominibus, ut propter hoc factum, et infamiam subsequentem vobis servitium faciamus. Scitis enim et considerare potestis confidenter, quod circa dampnum ecclesiae sumus parati per personam nostram, et pro posse nostro exponere contra illos, qui eam expugnant, et perturbare nituntur, vobis tamen prospicientibus opportunitatem nostram et vobis non prospicientibus motus metum, cui subjici semper proponimus pro evictione vestra, ecclesiae libertate. Credentes insuper venerabili et dilecto A. episcopo Valentino, et dicto fratri in hiis, et aliis quae vobis ex parte nostra duxerint proponenda. Nobis igitur contritis, et humiliatis de tanto excessu perpetrato, et humiliter satisfacere paratis secundum quod dicto fratri vivâ voce exposuimus, sine morâ mittere dignemini absolutionis beneficium expectatum. Attendentes quod alias non meminimus nos in aliquo ecclesiam offendisse, nec dante domino, de coetero offendemus. Supplicamus etiam, quod per eumdem fratrem, per quem animae nostrae consuli pietate benignissimâ voluistis, Nobis et qui nobiscum fuerint si placet, absolutionis beneficium transmitatis; visum est Nobis quod ad viam salutis ejus salutare consilium nos direxit. Dat. Valentiae nonas Augusti.