Mostrando entradas con la etiqueta paciariis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta paciariis. Mostrar todas las entradas

miércoles, 11 de enero de 2023

III. Designatio civitatis Illerdae pro studio generali totius regni Aragonum erigendo. an. MCCC

III.

Designatio civitatis Illerdae pro studio generali totius regni Aragonum erigendo. an. MCCC (Vid pág. 27.) (1300, Jaime II de Aragón; universidad literaria, estudio general) 

Ex arch. reg. Barcin.

Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae et Murciae, ac Comes Barchinonae dilectis et fidelibus suis paciariis, et probis hominibus, ac toti universitati civitatis Illerdae presentibus et futuris salutem et graciam. Dum noster curis animus agitatur assiduis, quam nobis sit utile, quam decorum viros erudire prudentes per semina doctrinarum, qui per studium prudentiores effecti, Deo nobisque complaceant, ac regnis et terris nostris, quibus Deo propitio presidemus, fructus afferant saluiares; ad id precipue curas nostras dirigimus per quod viris eisdem scientiarum quarumlibet honestarum apud nos alimenta condantur, ut nec potissime nostros fideles et subditos pro investigandis scientiis nationes peregrinas expetere, nec in alienis ipsos oporteat regionibus mendicare. Cum igitur Sanctissimus in Christo Pater ac Dominus Dominus Bonifacius Papa octavus per speciale privilegia nobis hoc scientibus duxerit concedendum, ut in aliqua civitate vel loco terrae nostrae insigni fundare vel ordinare possemus studium generale; et quod idem studium postquam per nos existeret ordinatum, eisdem gratiis privilegiis, et indulgentiis gauderet omnino, quae a Sede Apostolica Tholosano studio sunt concessae, prout in ipso privilegio plenius continetur; Nos habito diligenti tractatu et consilio pleniori super electione loci, quo posset commodius idem studium ordinari, ad civitatem Illerdae, velut ortum fertilitatis et fecunditatis conclusum, ac fontem deliciarum signatum, quae quasi quoddam intermedium terrarum ac regnorum nostrorum existit, oculos nostrae considerationis super hoc vigiles duximus dirigendos. Ad eius namque reformationem ac statum laudabilem tanto diligentius et specialius aspiramus, quanto civitatis eiusdem ac vestram, honorabiles cives, antiquam nobilitatem, legalitatem et fidem, ac grata pariter et accepta praedecessoribus nostris, nec minus nobis per vos impensa servicia ad nostram crebrius memoriam revocamus. Per nos igitur et omnes successores nostros volentes civitatem eandem huiusmodi gratiae nostrae praerogativa potiri, tantique honoris titulis decorari, gratis et ex certa scientia civitatem praedictam auctoritate Apostolica, qua fungimus in hac parte ac etiam nostra, ad generale studium prae ceteris locis et civitatibus terrae nostrae eligimus de praesenti, ac etiam ordinamus, volentes ac firmiter statuentes ut in ipsa civitate sit studium generale de cetero tam in iure canonico quam civili, medicina, philosophia et artibus ac quibuslibet facultatibus aliis, et approbatis scientiis quibuscumque. Ita quod de cetero nulla persona cuiuscumque praeheminentiae, dignitatis, conditionis, status aut legis existat, tam audax reperiatur, quod in aliquo loco terrae et dominationis nostrae ubique citra mare habitae, vel Deo auctore in futurum habendae, jura canonica vel civilia, aut libros medicinae sive philosophiae audeat vel praesumat aliquibus scolaribus legere vel docere; neve scolares quicumque praesumat infra terram et dominationem nostram alibi quam in nostro studio Ilerdensi iura canonica vel civilia, scientiam medicinae seu philosophiae a quocumque causa lectionis audire. Alioquin iram eo indignationem nostram et penam mille aureorum tam legentes quam audientes, quotiens convenerint se noverint incursuros, praesenti statuto seu privilegio nichilominus in suo (se lee sut) robore duraturo. Et quia cordi nobis existit idem prosequi studium continuis gratiis et favoribus oportunis, illas ad praesens libertates et gratias ac indulgentias qualescumque quae a Sede Apostolica Tholosano studio sunt concessae, ipsi eidem studio Ilerdensi, doctoribus et magistris ac scholaribus ibidem studentibus et studere volentibus, auctoritate Apostolica atque nostra de regiae liberalitatis beneficio concedimus et donamus, ac etiam confirmamus. Intendentes in posterum, prout temporum et negotiorum exegerit qualitas, eidem studio, et scholaribus de libertatibus et immunitatibus et gratiis continuis liberaliter providere; quibus idem magis perficiat studium incrementum. Hoc igitur donum solempne Nos Rex praefatus mente gratuita, ac etiam corde bono, vobis dilectis et fidelibus nostris paciariis, probis hominibus ac toti universitati Ilerdae praesentibus et futuris per nos et omnes successores nostros offerimus, concedimus et donamus, prout melius et plenius dici et intelligi potest ad vestrum et dictae civitatis commodum et vestrorum; ut scilicet dictum studium generale in ipsa civitate habeatis, gubernetis ac etiam ordinetis. Salvis semper privilegiis et gratiis per nos vel successores nostros concessis eidem studio seu etiam concedendis; et salvis pactis et conventionibus per nos eidem promissis atque concessis et concedendis et omnibus aliis nostris praeceptis et ordinationibus quibuscumque, quae ad utilitatem ipsius studii Ilerdensis nobis et successoribus nostris necessariae videbuntur. In cuius rei testimonium praesentem cartam concessionis et donationis de dicto studio vobis concedimus, ac nostra bulla plumbea tradi praecipimus communitam. Datum Caesaraugustae kalendis septembris anno Domini M. trecentesimo. Sig+num Jacobi Dei gratia Regis Aragonum. Testes sunt. Eximinus Episcopus Caesaraugustanus. = R. Episcopus Valentinus. = Eximinus P. Abbas Montis Aragonis. = Ja. Dominus de Xericha. (Xerica) = P. Dominus de Ayerbe. = P. Ferrandi. = Bng. de Entenza. = Luppus Ferrench de Luna. = P. Martinis de Luna. = Johannes Martinis de Luna. = Artaldus de Luna. = P. Cornelii. = Eximinus Cornelii. = Sancius de Antilione. = P. Luppi de Otoyza. = P. G. de Castilione. = Eximinus P. de Arenos. = Et plures alii ibidem ad generalem curiam congregati. Fuit clausum per Bernardum de Aversone de mandato Domini Episcopi.

Sigue el IV