Mostrando entradas con la etiqueta vicecomes. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta vicecomes. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

XV. Donatio turris, quam Gerundellam vocant, ad ecclesiam Gerundensem: ann. MXX. (1020)

XV.


Donatio
turris, quam Gerundellam vocant, ad ecclesiam Gerundensem: ann. MXX.
(1020) (Vid. pág. 180.)


Ex.
Lib. virid. Cap. eccl. Gerunden. fol. 187.


In
Dei nomine ego Ermessendis gratia Dei Comittissa simul cum prole meo
Berengario, Comite et Marchio donatores sumus Deo et Sancta Maria
Sedis Gerundae aliquod ex alode nostro quod habemus infra muros
predicta civitate Gerunda. Donamus namque et concedimus a predicta
Sancta Maria propter amorem Dei et eius Genitricis vel omnibus
Sanctis, et propter remedium animae nostrae sive pro anima Raymundi
Comitis
bonae memoriae, cui requies sit perpetua a Deo concessa. Et
est alodis videlicet ipsa turre rotunda cum ipsos muros qui sunt ex
utraque parte in circuitu de ipsa turre, et cum ipso casale vel curte
qui est ante ipsa turre: qui affrontat predictus alodius vel turre
cum muribus sive parietibus de oriente in ipso alode vel pariete de
Othone, levita, qui fuit de quondam Poncione: de meridie in ipsa
ecclesia de Sancta Maria, sive in ipso cimiterio de predicta
ecclesia. De occiduo afrontat in alode de Sancta Maria, ubi
Raymundus, levita habitabat. De vero circii affrontat predicto alode
cum turre et muros in nostro proprio alode vel in vinea de nos
donatores, vel de Raymundo, qui fuit quondam Comite, qui advenit
predicta omnia ad me Ermessendis Comitissa per donatione de viro meo
Raymundo Comite
vel per meum decimum et ad me Berengario per vocem
parentorum. Quantum istas quattuor affrontationes includunt sic
donamus et tradimus Deo et Sancta Maria totum ab integrum cum exiis
et earum regressis ut ex presenti die vel in perpetuum clericis Deo
et Sancta Maria habeat potestatem ad possidendum in servitio Sancta
Maria. Quod si nos donatores aut ullus homo vel foemina qui contra
ista scriptura venerit ad irrumpendum, non hoc valeat vindicare quod
requirit, set predicto
 alode
componat aut componamus in duplo cum omni sua inmelioratione Deo et
Sancta Maria, et in antea ista scriptura donationis firmitatem
optineat omnique tempore. Facta ista scriptura donatione II. kalendas
aprilis anno XX quarto quod regnare coepit Robertus in Francia.


Sig+num
Ermessendis gratia Dei Comitissa qui ista donatione feci et firmare
rogavi. = Sig+num Berengarii gratia Dei Comes. = Amado Vicecomes. =
Sig+num Udalardus. = Sig+num Raymundus Oliba. = Odegario ss. =
Bernardus sacer qui ista carta donationis scripsit sub die et anno +
quo supra.

viernes, 12 de agosto de 2022

XXXII. Restauratio et dotatio canonicae S. Vincentii Cardonensis, anno MXIX (1019).

XXXII. 

Restauratio et dotatio canonicae S. Vincentii Cardonensis, anno MXIX (1019). (V. pág. 168.) 

Ex arch eiusd. eccl. 

Regnante in perpetuum Xpo Dño Salvatore nostro, anno incarnationis ipsius millesimo nono decimo, indictione secunda, era millesima quinquagesima octava, VI. die nonarum Iulii, feria V., facta est hec dos anno vigesimo quarto regnante Roberto: hanc excellentissimus vicecomes Bremundus dotem iussit scribi, quam S. Vincentii ecclesie a predecessoribus ablatam restituit, et de propriis ampliavit substantiis. Que hoc modo consistit. Quia dificile est inveniri, ut divitiis vel dignitate sublimatus seculari, multis obnoxius non teneatur delictis; iccirco ego Bremundus vicecomes, ob varias animae meae curandas egritudines, pontificem adii domnum Olibanum, videlicet, pariterque Ausonensis, cui idem Deo amabilis presidebat pontifex, clerum ecclesie apostolorum principis in Vico fundate nomine, petens ab eis preceptis metalibus (sic) instrui, quibus et apud Dominum facinorum veniam meorum possem adipisci, et patrie celestis felicitate donari. A quibus, cum salutifera quidem et nimis utilia anime percepissem consilia, et si Deus mihi vitam annueret, libentissime facturum me promitterem universa; illud divina mihi inspirante clementiâ spopondi etiam, ut si probarent rem facto dignam, S. Vincentii apud Cardonense oppidum martiris ad Dei laudem et famulatum sublimarem ecclesiam, adeo quidem ut non solum que meorum essent vitio precessorum ei abstracta vel mutilata, predicte ecclesie cuncta reformare satagerem; sed et non parva de propriis Deo disponente adhiberem; quin etiam talem sufficienti clero eiusdem ecclesie canonicum abbatem preficerem, qui armorum penitus expers esset, et divine facundia scientie, et vite puritate, tam docere, quam preire clerum et populum merito posset. At si loetali stimulo occumberet, vicecomes qui tunc esset loci ipsius, clerus quoque ac plebs nihilominus scientiâ probatum et vitâ, ex eadem ecclesia perquirerent et prefferrent; quod si secus cederet, ita notissimum aliunde rimantes excirent, et supradicte ecclesie preficerent: similem vero modum et legem in cuncta successione servarent. Quod mox saluberrimum ac valde mihi inter cetera profuturum non etiam parvum fiducie apud divinam clementiam dixerunt esse habiturum; admonentes tantum ut bene animo conceptum quantocius perducerem ad efectum. Quapropter ego, et pro Xpi dilectione, et scelerum meorum optinenda remissione, et genitorum sive consanguineorum, vel quicumque predictam ecclesiam sublimaverint, et de suis eam donis locupletaverint, hec cuncta consilio domne, Ermesindis egregie comitise, prolisque ipsius domni Berengarii excellentissimi eque comitis ac marchionis piissimi, et magnifici domnique Ermengaudi Urgellitani excellentissimi comitis, conhibentiâque eorum vel consensu non dispari, ac Deo favente, peregi, et propria manu firmavi, et tam a pontificibus, quam et abbat¡bus, et diversis ordinibus, quam a comitibus et diversarum dignitatum viris, ut firmarentur, rogavi. Que autem et Sancte Cardonensi ecclesie restitui, et de prediis et rebus meis ad presens adhibui, sequens istius textus hostendit libelli. Primo cunctas ecclesias que intra Cardonensis terminos habentur oppidi, ecclesie concedimus et restituimus Sancti Vincentii firma ditione et iure, et tertiam omnium decimarum eiusdem ecclesie partem S. Vincentii, videlicet cum primiciis et offerendis, tertiam quoque placitorum et decimam partem, decimam etiam et tertiam telonei (toloneo) partem, et monete. Inter hec dignum non est oblivisci, ut nulla dies unquam debeat amodo praetermitti in agendis quotidianis missarum officiis super sacrum archangeli altare Michaelis: nulla etiam nox interveniat, que cerei lumine in eadem ecclesia non relucescat. Et si proprio careat, a S. Vincentii aditu (f. aedituo) accipiat. Apud Cardonam duo paria prediorum tribuimus, quorum unum in loco est quem dicunt Planitiem, alterum vero apud Lordellam: vineam vero pendulam cum altera iacente supra salis montem, et quodam arvo farraginali (freginal, ferraginal; ferragenale), et molendina II. cum ortis et quadam vinea iuxta fluminis Cardesnarii ripam: et alia duo molendina apud rivum Oderam iuxta S. Marie ecclesiam: et predium quod est apud Silvam seminatam (selva sembrada), cum decima predii quod Gomesendi fuit pbri. Predium vero quod Fedantii fuit apud Cardesnarium fluvium, et vineam que fuit Gaudiosi, et vineam apud locum nuncupatum Iuncosam (Juncosa), et silvam cum terris cultis et incultis apud locum quem vocant Celatam (Celada): terras quoque et vineas cultas vel incultas, quod Altemiri predium fuit apud locum Fornellos (Fornells) nominatum, et partes iuris mei quas voce quacumque habeo et habere debeo in loco quem Curvas apellant: et cunctas decimas omnis predii mei, illius videlicet, quod in confiniis et locis Cardone contiguis possideo, vel Xpo iuvante possidebo, in loco quem Pradas vocitant, terrarum duo paria. Item iuris mei partes, quas voce qualibet habeo et habere debeo apud castellum Cunillum (castell Cunill, Conil, conill) cum finibus suis presentibus vel futuris. Hec que predicta sunt omnia coram Deo et sanctis eius, et piis et magnificis christiane fidei predictis viris, coramque etiam domno Ermengaudo pontifice Urgellitano reverentissimo, hec facta quoque probante pariter et roborante, in cuius diocesi predicta sita extat ecclesia: et coram aliis viris non modicis, sancte Cardonensi reformavi ecclesie in perpetuum habenda et concessi. Quod si quis haec que nos episcopi superius inferiusque descripti cum abbatibus et diversi ordinis clericis, comitibus quoque, egregioque horum donatore vicecomite Bremundo, totiusque dignitatis viris non solum approbavimus, verum etiam roboravimus, non observaverit, et quicquam horum minuerit, aut temptaverit, vel consensor tam nefarie presumptionis extiterit, sed adiutor in verbo vel facto fuerit, primo iram Dei omnipotentis incurrat, et christiane societatis licentiam perdat, quia velut infidelis ausus est Xpi violare ecclesiam. Deinde omnium Sanctorum perdat patrocinia, et nullius peccati per eorum intercessionem unquam habeat veniam, quia S. Vincentii corrumpendo eius ecclesiam consortis eorum disperdere in terris temtavit memoriam. Post haec diabolus dux eius sit semper in vita sua, et supra picem et carbones eius denigratam infelicem animam a corpore egressam in Flegetontis (Flegentonte, uno de los 4 ríos del inframundo, junto al Aqueronte, Cocito, Lete, Estigia - Estigio) ardentis fluvii profundam imergat undam: et ultrices cum traditore Dñi, et his qui fidem abiecerunt Xpi, eterni incendii sentiat flammas (flamas : llamas; flama : llama), nisi cito resipuerit, et quod commissit vel temptavit, oblata Deo prius poenitentiâ dignâ, predicte ecclesie ad iudicium pontificum et abbatis predicti rectum emendaverit. Ego Guibertus grammaticus sperans beati Vincentii martiris precibus adiuvari, hunc dotis ecclesie ipsius libellum anno incarnationis Dñi predicto, et diebus scripsi kalendarum et feriarum. = Ermengaudus ac si indignus gratiâ Dei epus +. = Borrellus hac si indignus gratiâ Dei Riparcurcensis epus (obispo de Ripacurcia, Ribagorza, Ribagorça) +. = Bermundo vicecomite +. = Engoncia vicechomitissa. = Vivas hac si indignus + pbr. = Bernardus Urgellensis epus +. = Oliva epus.