martes, 17 de marzo de 2020

XXII. Perg. n.309, Alfon.I.Dic.1180.

XXII. 

Perg. n.309, Alfon.I.Dic.1180.

Notum sit cunctis quod ego
IldefonsusDei gratia rex Aragoniscomes Barchinoneet marchio Provinciedono atque in perpetuum concedo tibi Petro de Deoet tue progeniei atque posteritati illam terram totam quam vocant Sanctum Marcellumet vallemPorreraminsimul cum illas argenterasad faciendum et edificandum populaciones per omnia loca ubi volueris. Et dono vobis in primum senioraticumcum extacamentisatque stabilimentis et dono vobis terciam partemde justicias et de fornosde molendinoset de totas illas causas que exierintvel exiredebent ad seniorevel qui sunt ad usum hominis et dono vobis terciam partemde ipsum decimumque ibi accipiemus. Que terra afrontat a parte orientis in altam serramsuper Cigaret prendit totum Cigaret descendit per serramet ferit in rivo de Cortudelaet de Roca Francaa circio in illa serraque est super Sanctum Marcelluma meridie in terminode Falcetab occiduo in illa Poboleda. Quantum infra istas quatuor afrontaciones includunt et isti termini ambiunt sic dono vobis et vestris sicut superius resonat. Retineo michiin jamdicta terra et populacionibus michi et meis in perpetuum duas partesde omnibusexitibusque ibi exierintvel exiredebent: tu vero habeas terciam partem. - Facta carta apud Ilerdammense decembris anno Domini MCLXXX (1180).- Signum + Ildefonsi regis Aragoniscomitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Timor. - Sig+num Berengarii Ceritanie.- Sig+num Geraldi de Jorba. - Sig+num Berengarii de Villa Francha. - Sig+num Berengarii de Parietibusnotarii domini regisqui hanc cartam ejus mandato scripsit.


XXI. Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

XXI. 

Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

In nomine domini nostri Jhesuchristi amen. Quoniam labilis est hominum memoria et exinde accidit gestarum rerum probacionem: precipue de racione videtur esse et de consuetudine bona patrum nostrorum ut negocia et maxime majora que inter homines solent agitari scriptis debeant inseri et comendari ad evidenciam majorem et cautelam solidiorem. Omnes igitur ad quorum noticiam ista pervenerint firmiter sciant et nullatenus dubitent quoniam dominus
lldefonsus rex AragonefiliusRaimundi Berengarii christianissimicomitis Barchinonensisviri utique memorie celeberrime exigit pecuniam propter negocia sua expedienda a populoCesaraugustano:populus autem volebat et omnibus ad hoc anelabat modis ut clericiconferrent et exerici eorum et similia ad istam pecuniam regipersolvendam et hoc petebat populus pro vicinitate. Tandem ad hec decursum est et deventum quod pignoraclericorumexericorum et familie a laicisfuerunt capta et domus eorum invase. Hoc audito venerabilis Petrus Cesaraugustanus episcopusinterdixit divina oficia in civitate prefata: aliquando vero tempore elapso dum sancta a divinis cessaret ecclesia supervenit dompnus Blasco Romeupost regemdominus civitatis prenominate. Iste siquidem volens de medio hoc malum et hanc discordiam tollere partem utramque ad lenitatem pacis et ad sopiendam hujusmudi litem blandis et dulcibus verbis frequenter convenire non dubitavit: tandem placuit pretaxato epicopocleroet populout se ponerent in manu dicti Blasco Romeupro justicia hinc inde consequenda sicque factum est. In inicio cause postulavit dominus episcopus cum clero sua sibi pignora restitui antequam litem ingrederetur et ut breviter expediamus nos circa hunc articulum mandavit dominus Blascho Romeoutriusque partis pignora absolvi. Hoc dicto processumest ad causam. Dominus episcopusallegabatlibertatemclericia vicinitate facienda excusandam ratione multiplici: jure scilicet comuni decreto domini papeAlexandrispeciali donacione inclite recordacionis regis Ranimiriet speciali dono suprascripti regis Ildefonsi: et hec duodonativaostendebat in instrumentis idoneys.
Pars populi respondebat quod non pignorabant clericos sed patres et matres eorum et clavigeras et alias personas que habebant res unde vicinitatem facere tenebantur: asserebant etiam quosdam eorum non esse ad ordines promotos pro quibus aliquam in hac parte mererentur excusacionem. His racionibus et aliis multis ab utraque parte interpositis intellectis habito consilio cum venerabili
Johanne Tirasonensi episcopoBernardo Cesaraugustano archiepiscopoet magistro Renaldo Pampilonensi archiepiscopoet Eximeno RomeudomnusBlaschoita judicavit et talem sentenciam dedit. Judicavit siquidem sentencialiter decrevit quod si pater materve supersit et filius clericus cum eo vel cum ea in eadem habitet domo si pater materve proprium habeat patrimonium ocasione filii clerici a colacione vel a vicinitate civitatis non excusabitur. Secundo judicavit et per vigorem judicii mandavit quod si forte mulieraliqua conversetur cum clericoet habeat hereditatem vel res unde vicinitatem solebat facere propter hanc conversacionemvel cohabitacionema vicinitatefacienda non excusetur. Mandavit etiam et firmiter mandavit per sentenciamquod nullus ingrediatur domos clericorum ocasione pignorandi tales mulieressed si extra inveniantur prout ratio exigit pignorentur: si vero clericus aliquam receperit mulieremut serviat in domo suanon habentem unde debeat facere vicinitatem hujusmodi muliervicinitatem facere non compellatur: item judicavit de alia familia clericorum. Tercio loco judicavit quod si ecclesiaaliquem laicumin societate receperit et ei libram et justiciam dederit pro libra et justicia nullam habebit excusacionem a vicinitate facienda si hereditatem vel res suas sibi retinuerit: si vero totum ecclesie contulerit nullam deinceps vicinitatem faciet. Preterea judicat de exaricis videlicet quod si ecclesia habuerit aliquos exaricos qui venerint aliunde et antea cum illis vicinitatem non habuerint nec per annum steterint vicinitatem facere non cogentur: si vero postea adquisierint unde vicinitatem facere debeant ocassione ecclesie in suo proprio non excusabuntur. Insuper judicavit quod nullus clericus ullam vicinitatem facere compellatur pro parte patrimonii vel pro sua fratisca vel pro alia adquisicione. Hic quesitum fuit a domino Blaschoquod si clericus totum posideat patrimonium: hoc noluit judicare set distulit donec locatur cum domino regeet hoc fecit propter ....am et donacionem quam dominus rexfecit prenominato episcopoet cesaraugustaneecclesieet clericistocius episcopatus cesaraugustani. Judicavit preter supradicta quod nullus ingrediatur domum clerici de cetero quocumque modo illam possideat ocasione pignorandi. Hoc judicium fuit datum a Blascho Romeuapud Cesaraugustamin palaciosepedicti episcopi Cesaraugustanimense decembris era MCCXVIII. Et habuit secum in judicio Johannem Tirasoncnsera episcopumB. Cesaraugustanum archiepiscopummagistrum Renaldum Pampilone archiepiscopumet Eximen Romeu (o Romeo).- Ego magister R. Pampilone archiepiscopuslaudo et confirmo et hoc + signum facio.

xxii-perg-309-alfonso-i-dic-1180-porrera

XX. Perg n. 296. Alfon.I.13 ag. 1180.

XX. 

Perg n. 296. Alfon.I.13 ag. 1180.

Hoc est translatum bene et fideliter sumptum septimo decimo kalendas octobris anno Domini
millesimo CCC primo(1301) a quodam instrumento originali auctoritate venerabilis Dalmatii de Monte Olivodecani et officialis Terrachonecujus tenor de verbo ad verbum talis est.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod ego
BerengariusDei dignacioneTarrachonensis Archiepiscopuscum voluntate et consensu tocius conventusTarrachoneecclesieet ego IldefonsusDei gratia rex Aragonensiset Bertrandus de Casteletet uxorejus Guillelmadonamus omnibus populatoribuscoloniset habitatoribusvillenostre que dicitur Monsrubeuset omnibus filiis et heredibus et successoribus ipsorum populatorum presentium et futurorum (furortuum en el original)omnes honores videlicet terras cultaset heremasdomoset vineaset ortoset ferragenaliaque modo habent et deinceps habebunt in termino ipsius villevel castriMontis Rubeicui villevel castrodonamus tales terminos in circuitu: ab oriente in termino quem comes Barchinonedonavit Raimundo de Aretibuset Poncio Dorchasicut sonat in carta eorum de honore Cambriliumet in termino Alforgeet descendit ad mareet affrontat a meridie in mari et ab occidente in colleBalagariiet indode serrain serramsicut aque vergunt versus Tarrachonamascendit ad collemLeudeet inde pervenit a parte circiad vallemGarzarumsicut aque vergunt versus Tarrachonamet inde revertitur ad terminumAlforge.Et donamus eis istos honores cum ingressibus et egressibus suis et cum ligniset pascuiset aquisad ususipsorum omnium et cum ademprivis tali condicione quod ipsi et successores eorum sint habitatores ipsius ville vel castriet habeant et teneant ipsos honores per nos et successores nostros et singuli laboratores qui singulas pariliatashabuerint donent nobis et successoribus nostris III quarteriasordeiet unam quarteriamfrumentisingulis annis. Verumtamen unaquaquo pariliata honoris sufficiat et abundet ad octuaginta quarterias ordei seminandas et singule pariliate habeant habundanter IIII quarteratasvinearum:et preterea habeant ipsi coloni et habitatores et eorum successores domos suas in villa vel castro et ortos et ferragenalia ubi eis fuerint assignata. Qui vero plus vel minus una pariliata habuerint donent secundum quantitatem honoris quem habuerint ad racionem predictam ut qui plus habuerit secundum quod plus habuerit plus donet et qui minus habuerit secundum quod minus habuerit minus donet. Et retinemus nobis et successoribus nostris fabricamet furnumita quod nos stabiliamus furnumet fabricamet laboratoreset populatoreset eorum successores coquantin ipso furnopanessuos et in fabricalauceen:et donent pro furnaticovicesimum quintumpanemet donent pro lauceoannuatimde singulis vomeribuset ligonibusunam migeriamordei. Siquid autem furnariusvel ferrariuscontumaciter ipsis populatoribus et eorum successoribus peioraverit vel destruxerit emendetur et restituatur eis et nos distringamus eos ad emendandum et restituendum. Et preter istos usaticosnullus alius usaticusvel censusimponatur ipsis habitatoribus vel eorum successoribus et nulla vis aut violentia fiat eis nisi per equam justiciam: set salvo censu pariliatarum et lauceoet furnaticoet justicia habeant francheet libereomnes predictos honores ad omnes voluntates suas sicut melius dici et intelligi potest ad eorum profectum. Si quis hoc fregerit dupli pena restituat et postea firmum permaneat. Quod est actum idus augusti anno MCLXXXDominice incarnacionis. - Sig+num Berengarius Terraconensisisarchiepiscopus. - Ego Raimundus Terraconeecclesie prepositus. - Sig+num Bertrandi de Castelet. - Sig+num Guillelmeuxorisejus. - Sig+num Guillelmi Petrifiliisui. - Hoc Ricardus ita sig+num trahit archilevita. - Sig+num Poncii presbiteri canonici. - Sig+num Calvonis. - Sig+num Richardi. - Sig+num Arnaldi de Podioviridi. - Sig+num Roberti Ginet. - Sig+num Petri de Rubione qui hujus rei testes sunt. - (Siguen unos caracteres hebreos) salvo jure de Cambrils. - Ego Petrus de Terrachonatarrachonensis.... hoc scripsi et rasi et emendavi in .... - Sig+num Ildefonsi regis Aragoniscomitis Barchinone et marchionis Provincie. - Ego Guillelmus de Bassio notarius domini regis subscribo et facio hoc sig+num. - Ego Dalmacius de Monteolivodecanus ac officialis Terraconehuic translato auctoritatem prestans subscribo. - Sig+num Berengarii de Terraciapublici tabellionisTerrachonesub Michaele Boterqui hoc translatum cum suo originali de verbo ad verbum fideliter comprobatum scribi fecit et clausit. - Ego Arnaldus de Pratishoc translatum bene et fideliter translatavi mandato Michaelis BoterTerrachonenotarii.