martes, 17 de marzo de 2020

XXI. Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

XXI. 

Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

In nomine domini nostri Jhesuchristi amen. Quoniam labilis est hominum memoria et exinde accidit gestarum rerum probacionem: precipue de racione videtur esse et de consuetudine bona patrum nostrorum ut negocia et maxime majora que inter homines solent agitari scriptis debeant inseri et comendari ad evidenciam majorem et cautelam solidiorem. Omnes igitur ad quorum noticiam ista pervenerint firmiter sciant et nullatenus dubitent quoniam dominus
lldefonsus rex AragonefiliusRaimundi Berengarii christianissimicomitis Barchinonensisviri utique memorie celeberrime exigit pecuniam propter negocia sua expedienda a populoCesaraugustano:populus autem volebat et omnibus ad hoc anelabat modis ut clericiconferrent et exerici eorum et similia ad istam pecuniam regipersolvendam et hoc petebat populus pro vicinitate. Tandem ad hec decursum est et deventum quod pignoraclericorumexericorum et familie a laicisfuerunt capta et domus eorum invase. Hoc audito venerabilis Petrus Cesaraugustanus episcopusinterdixit divina oficia in civitate prefata: aliquando vero tempore elapso dum sancta a divinis cessaret ecclesia supervenit dompnus Blasco Romeupost regemdominus civitatis prenominate. Iste siquidem volens de medio hoc malum et hanc discordiam tollere partem utramque ad lenitatem pacis et ad sopiendam hujusmudi litem blandis et dulcibus verbis frequenter convenire non dubitavit: tandem placuit pretaxato epicopocleroet populout se ponerent in manu dicti Blasco Romeupro justicia hinc inde consequenda sicque factum est. In inicio cause postulavit dominus episcopus cum clero sua sibi pignora restitui antequam litem ingrederetur et ut breviter expediamus nos circa hunc articulum mandavit dominus Blascho Romeoutriusque partis pignora absolvi. Hoc dicto processumest ad causam. Dominus episcopusallegabatlibertatemclericia vicinitate facienda excusandam ratione multiplici: jure scilicet comuni decreto domini papeAlexandrispeciali donacione inclite recordacionis regis Ranimiriet speciali dono suprascripti regis Ildefonsi: et hec duodonativaostendebat in instrumentis idoneys.
Pars populi respondebat quod non pignorabant clericos sed patres et matres eorum et clavigeras et alias personas que habebant res unde vicinitatem facere tenebantur: asserebant etiam quosdam eorum non esse ad ordines promotos pro quibus aliquam in hac parte mererentur excusacionem. His racionibus et aliis multis ab utraque parte interpositis intellectis habito consilio cum venerabili
Johanne Tirasonensi episcopoBernardo Cesaraugustano archiepiscopoet magistro Renaldo Pampilonensi archiepiscopoet Eximeno RomeudomnusBlaschoita judicavit et talem sentenciam dedit. Judicavit siquidem sentencialiter decrevit quod si pater materve supersit et filius clericus cum eo vel cum ea in eadem habitet domo si pater materve proprium habeat patrimonium ocasione filii clerici a colacione vel a vicinitate civitatis non excusabitur. Secundo judicavit et per vigorem judicii mandavit quod si forte mulieraliqua conversetur cum clericoet habeat hereditatem vel res unde vicinitatem solebat facere propter hanc conversacionemvel cohabitacionema vicinitatefacienda non excusetur. Mandavit etiam et firmiter mandavit per sentenciamquod nullus ingrediatur domos clericorum ocasione pignorandi tales mulieressed si extra inveniantur prout ratio exigit pignorentur: si vero clericus aliquam receperit mulieremut serviat in domo suanon habentem unde debeat facere vicinitatem hujusmodi muliervicinitatem facere non compellatur: item judicavit de alia familia clericorum. Tercio loco judicavit quod si ecclesiaaliquem laicumin societate receperit et ei libram et justiciam dederit pro libra et justicia nullam habebit excusacionem a vicinitate facienda si hereditatem vel res suas sibi retinuerit: si vero totum ecclesie contulerit nullam deinceps vicinitatem faciet. Preterea judicat de exaricis videlicet quod si ecclesia habuerit aliquos exaricos qui venerint aliunde et antea cum illis vicinitatem non habuerint nec per annum steterint vicinitatem facere non cogentur: si vero postea adquisierint unde vicinitatem facere debeant ocassione ecclesie in suo proprio non excusabuntur. Insuper judicavit quod nullus clericus ullam vicinitatem facere compellatur pro parte patrimonii vel pro sua fratisca vel pro alia adquisicione. Hic quesitum fuit a domino Blaschoquod si clericus totum posideat patrimonium: hoc noluit judicare set distulit donec locatur cum domino regeet hoc fecit propter ....am et donacionem quam dominus rexfecit prenominato episcopoet cesaraugustaneecclesieet clericistocius episcopatus cesaraugustani. Judicavit preter supradicta quod nullus ingrediatur domum clerici de cetero quocumque modo illam possideat ocasione pignorandi. Hoc judicium fuit datum a Blascho Romeuapud Cesaraugustamin palaciosepedicti episcopi Cesaraugustanimense decembris era MCCXVIII. Et habuit secum in judicio Johannem Tirasoncnsera episcopumB. Cesaraugustanum archiepiscopummagistrum Renaldum Pampilone archiepiscopumet Eximen Romeu (o Romeo).- Ego magister R. Pampilone archiepiscopuslaudo et confirmo et hoc + signum facio.

xxii-perg-309-alfonso-i-dic-1180-porrera

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.