Núm. 4.
Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.
Petrus etc. Inclito infanti Jacobo karissimo fratriet generali procuratori nostro comiti Urgelli et vicecomiti Agerensi fraterne dileccionis plenitudinem cum salute. Jam per alias nostras litteras fraternitati vestre duximus intimandum qualiter Abomelich regis Marrochorum filiuscum magna equitum comitiva ad partes exterioresIspanie se transferens conatur terras chistianorumIspanie et signanter regnum nostrum Valenciedampnificare et invadere toto posse. Nunc autem percepimus et pro certo quod dictus Abomelich cum comitiva jamdicta in multitudine copiosa ad invadendum dictum regnumpreparat .... suos sic quod in brevi creditur advenire de aliquibus ocultis confidens tractatibus quibus harum partum sarracenisuum assensum favorem et auxilium dicuntur impendere ut terracastra et fortalitia dicti regni Valentie possit fraudulose a manibus christianorum eripere et sue potentie applicare: ad quod nos pro defensione dicti regni et aliis que in hiis partibus requiruntur continuam et solicitam operam et diligenciam adhibuimus: et nichilominus tenentes cavalleriaset mesnaderias in Aragone feudatarios Cathalonieordines militares necnon et omnesexercitus tam Aragonis quam Cathalonieduximus evocandos quod ad nos incontinenti veniant pro premissis. Unde karissime frater cum in tanta necessitate presentia vestra sit nobis multum necessaria et etiam opportuna: idcirco volumus vosque attente rogamus quatenus visis presentibus cum ea majori qua poteritis comitiva prout honori vestro convenit ad nos ad civitatem Valentie vestrum properetis accessum: et in hoc si nobis servire et placere ac periculum dicti regni cupitis evitare mora aliqua non interveniat quapropter festinationis adventus dictorum hostiumfidei posset quod absit maximum periculum subinferri. Data ValencieIIII° nonas aprilis anno Domini M°CCC°XXX° nono. - G. Augustini mandato domini regis et fuit facta in consilio. - Similis inclito infanti Raimundo BerengariiMontanearum de Prades comiti. - Data ut supra. - Idem.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.