martes, 17 de marzo de 2020

XXXIV. Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

XXXIV. 
Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

Ad noticiam cunctorum perveniat quod ego
PetrusDei gratia rex Aragoniset comes Barchinone per me et per omnes successores meos concedo laudo dono et per presentem scripturam confirmo tibi Arnaldo Palatiniet tuis omnibus successoribus castrumet locumqui vocatur secundumchristianosBoset secundum sarracenosVallis Urserahoc modo videlicet quod illum locum construatis et populetis et vos et vestri successores per hereditatem habeatis et possideatis perpetuo ita tamen quod de illo castello (parece castelio)et loco per me et per meos successores regnaturosin regnoAragonispacem et guerram contra cunctos faciatis quandocumque et quocienscumquea me vel a meis tibi vel tuis fuerit dictum et mandatum et etiam quod non prodeat vel exeat malum sive dampnum terremee et regnomeo et si aliquid malum vel raubaria inde exiret bona fide tenearis tu et tui qui predictum castrumhabuerint malum et raubariam restituere et emendare juxta judicium curiemee. Assigno autem et dono terminos huic castellode Penna Golosausque ad collatumde Forcatiset ex alia parte de Penna Golosa usque ad fossasde Mescideet de fossas de Mescideusque ad rigum sicumde illa Moscarolaet sicut tenet rigus sicususque ad focemde campode Açenedaet de Osca (parece Osea)intus sic dono tibi istos terminos totos intus per circuitumapud ipsum castrum.Predictum autem castrumet locumcum istis predictis terminis cum ingressibus et egressibus suis cum aquis pascuis pratis silvis et nemoribus heremis et populatis sicut dictum est dono et concedo tibi Arnaldo Palatiniet tuis omnibus successoribus per hereditatem propriam predictis conventionibus michi et meis salvis et retentis integre michi et meis. Datum apud Turoldie dominica prima mensis octobris per manum Johannis de Beraxdomini regis notarii et mandato ejus scripta sub era MCCXL prima- Signum + Petri regis Aragoniset comitis Barchinone. - Hujus rei testes Berengarius de Attentia senior in TurolEximinus de Lusia senior in SosPetrus Xemini de Orreasenior in BurgiaGarcia Rumei senior in CalatajubBernardus de Castellazolosenior in AinsaPetrus Sesse seniorin ArandaBlaschus Rumeisenior in Tirasona. - Signum + Johannis de Berax.


//

patrimonio rural valenciano

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.