martes, 17 de marzo de 2020

XXII. Perg. n.309, Alfon.I.Dic.1180.

XXII. 

Perg. n.309, Alfon.I.Dic.1180.

Notum sit cunctis quod ego
IldefonsusDei gratia rex Aragoniscomes Barchinoneet marchio Provinciedono atque in perpetuum concedo tibi Petro de Deoet tue progeniei atque posteritati illam terram totam quam vocant Sanctum Marcellumet vallemPorreraminsimul cum illas argenterasad faciendum et edificandum populaciones per omnia loca ubi volueris. Et dono vobis in primum senioraticumcum extacamentisatque stabilimentis et dono vobis terciam partemde justicias et de fornosde molendinoset de totas illas causas que exierintvel exiredebent ad seniorevel qui sunt ad usum hominis et dono vobis terciam partemde ipsum decimumque ibi accipiemus. Que terra afrontat a parte orientis in altam serramsuper Cigaret prendit totum Cigaret descendit per serramet ferit in rivo de Cortudelaet de Roca Francaa circio in illa serraque est super Sanctum Marcelluma meridie in terminode Falcetab occiduo in illa Poboleda. Quantum infra istas quatuor afrontaciones includunt et isti termini ambiunt sic dono vobis et vestris sicut superius resonat. Retineo michiin jamdicta terra et populacionibus michi et meis in perpetuum duas partesde omnibusexitibusque ibi exierintvel exiredebent: tu vero habeas terciam partem. - Facta carta apud Ilerdammense decembris anno Domini MCLXXX (1180).- Signum + Ildefonsi regis Aragoniscomitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Timor. - Sig+num Berengarii Ceritanie.- Sig+num Geraldi de Jorba. - Sig+num Berengarii de Villa Francha. - Sig+num Berengarii de Parietibusnotarii domini regisqui hanc cartam ejus mandato scripsit.


No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.