domingo, 15 de marzo de 2020

V. Reg. N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.

V.

Reg. N°2, fol. 114. 5 feb. 1154.

Hec est carta quam ego Raymundus comes Barchinonensis princeps Aragonensis ac Tortose marchio facio hanc cartam omnibus hominibus qui venerint ad populandum et habitandum in Cambrils. Concedo namque ipsis hominibus tam presentibus quam futuris qui venerint populare et stare in Cambrils ut habeant ibi domos suas et terras quas eis distribui et dari fecero liberas et ingenuas et franquas nemini dantes aliquam consuetudinem vel usaticum in aliquo tempore: quod sint ibi per omnia secula securi et salvi cum omnibus eorum rebus ac possessionibus sub mea proteccione ac defensione nec donent alicui ullum censum vel usaticum exceptis decimis et primiciisimperpetuum. Predictam quoque libertatem et securitatem predictis populatoribus et statoribus facio qui modo ibi sunt vel in antea erunt sine aliqua fraude: et habeant hoc donum salvum et liberum atque securum per secula cuncta salva ibidem in omnibus mea justicia et fidelitate et meis furnisimperpetuum. Si quis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec scripta firma permaneat omne per evum: que facta est nonas februarii anno ab incarnacione domini nostri Jhesu-christi millessimo CLIIII regnique Lodocici juniorisanno XVIII°. - Sig+num Raimundi comes. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis provincie.- Sig+num Guillelmi Montispesulani.- Sig+num Guillelmi Raimundi.- Sig+num Bernardi de Bello-Loco.- Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Raimundi de Podio alto.- Sig+num Arberti de Castelvel.- Sig+num Ponciiscribe qui hoc scripsit suprapositis literis in linea II et XIIa.

VI Duas Aquas - Duesaigües (Tarragona)

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.