Núm. 37.
Reg.n. 1378. fol. 69. 30 oct. 1341.
Petrusetc. inclito infanti Raimundo Berengarii comiti Montanearum de Pradespatruo nostro carissimo salutem et intime dileccionis affectum. Sicut per ardita certa didicimus que jam in publicam perveniunt notionemrex ille Marrocorum perfidus majora navigia preparat et ampliores exercitus ac disponit potentius quam anno proxime lapso fecerit ad partes Ispaniecifretare moliens in eis diruere quod avertat Altissimus Christi cultum: cumque quanto potior adversatur potentia tanto major et longior sit defensionis preparatio adhibenda ex causa predicta et ad exhibia requisitionis instantia illustris regis Castelle armatas maris providimus per administratores earum fieri festine ac solito potiores. Quocirca carissime patrue quia facultas peccunie nunc in posse administratorum Elemosine regni Valentie existens ad armatas non suficeret memoratas si cogerentur ipsi administratores solvere vobis per eos debitam quantitatem: vos intimis affectibus deprecamur quatenus solutionem dicte quantitatis velitis et placeat prorogare. Data Valentie IIIkalendas novembris anno Domini millesimo CCC°XLprimo.
- A. vicecancellarius. - R. Sicardimandato domini regis facto in consilio.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.