martes, 17 de marzo de 2020

XXIX. Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

XXIX. 

Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

Manifestum sit presentibus atque futuris quod ego
IldefonsusDei gracia rex Aragoniscomes Barchinone marchio Provincie dono laudo et concedo vobis Petro Amilauet Robertofratribuset Bonetoatque Bernardode Ulmetoet Stephanoatque Gocelmode ConcorelloRaimundo Ademari Raimundo de MirabetoMichaeli de Gras Bonatono de MontesonoPetro de Sanz Guillelmo de Portes et Raimundo Petri atque Arnaldo Johannis et vestris in perpetuum locum illud quod est in finibus de Belsaad extrahendaminde menam argentiet omnia alia loca in quibus maneriamargentipoteritis invenire in toto regnomeo circa que loca tam de Belsaquam alia possitis facere sive construere castrumet villamsive molendinosquoscumque ibi facere volueritis que omnia cum introitibus et exitibus suis cum aquis pascuis silvis et nemoribus et cum hominibuset feminabus (se lee femiuabus)qui ibi stare vel populare venerint et cum omnibus que in prefixis locis adquirere sive comperare poteritis in sana pace habeatis teneatis possideatis et expletetis vos et vestri in perpetuum per me et per successores meos ad fidelitatem meam et meorum secundum consuetudinem Barchinone. Retineo vero ad meum dominium furnosjusticiaset senioraticum.Supradicta autem omnia dono vobis et vestris tali conventu quod de omni argentoquod exieritde ipsis menis(minas de plata)sive manerisdonetis michiet meisin perpetuum decimumfideliter et de unoquoque molendinoannuatim II solidos jacenseset de nemore in unoquoque opere XII denarios. Concedo etiam et per presentem scripturam confirmo quod vos superius scripti et nominati qui fueritis habitatores sive populatores in prefixis locis nondetis leudamin omni terra mea nec faciatis ostemneque cavalcatam.Hoc siquidem donativum dono laudo atque concedo vobis et vestris in perpetuum et per presentem scripturam corroboro esse firmum atque duraturum. Estat recognitum inter vos quod unusquisque vestrum habet in hoc donativo sextam decimam partemexceptis Stephano de Concorello et Raimundo de Miravetoquorum uterque habet in hoc II sextas decimas partes. Data apud Montem-Sonummense decembris eraMCCXXVIIII.- Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui hoc laudo et firmo. - Hujus rei testes dominus Pelegrinus de Castro-ArzolArtaldus de Alagonedomini regis alferizBerenguer de Entezasenior ipsius civitatis per manum domini regis Raimundus de Castelazolepiscopus in Cesaraugusta F. Rodrici in Calatajubet in DarochaMichael de Vilamazan in Epila P. Cornelin Exeaet in Uno CastroEximinus Cornei in OschaEximinus de Lusiain Lusia suprascriptus Pelegrinus in Barbastro. - Sig+num Guillelmi de Corronescriptoris infantis Petriqui hoc scripsit precepto domini regispatris sui cum literis dampnatis in linea XIIII die et anno quo supra.


No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.