lunes, 9 de marzo de 2020

IV E CÓDICE DERTUSENSI N° 97.

IV 
E CÓDICE DERTUSENSI N° 97.
Incipit sine auctoris nomine, ut in cod. Bibl. Ambianensi n° 221, illud inter opera Marbodi editum a Beaugendre (Hildeberti opp., col. 1574) et a Bourassé (Migne, Patr. lat. t. CLXXI).

Oir(atio) penitentis sepe lapsi.
Me miserum, quid agam? porto sub pectore plagam.
Versu 8 recte codex praebet:
Hinc totis horis est mens mea plena timoris.
Vers. 14-15 metrum restituit:
In tot et in tantis violavi jussa Tonantis
Quod prope despero meliorari; quia sero...
Vers. 27-29 e codice sic legendi:
Ablue divino saniem cum sanguine vino
Et donec vivo, perfundito vulnus olivo
Ut vino lotum sanetur et unguine fotum.
Versus 34 sq. rectius afferuntur, cum vulgo v. 37, reclamante metro, in edd. sine dubio ex imprudenti conjectura legatur:
«Visum restaura qui viciet omnia bona».
Mundi salvator, nostraeque salutis amator,
Per cujus nutum replet facondia mutum,
Per cujusnumen recipit cecatio lumen.
Ex oculis cordis mihi tolle quod est ibi sordis
Et linguam mutam fac ad bona verba solutam.

Sequuntur absque titulo 32 versus (ut in Cod. Ambianensi 82) e mysterio misae Hildeberti Cenomanensis (ed. Beaugendre, col. 1149):

(T)ollimur e medio fatis urgentibus omnes
Et thraimur quo nos vita peracta vocat.

Sic vers. 21-32 leguntur:
Nam pars pro sanctis, pars est pro sanctificandis
Illa refert grates, supplicat ista Deo.
Hostia pro justis, laus est pro justificandis,
Mentio pro reliquis causam agit alterius
25 Sit cibus hic ex pane caro, Deus ex elemento
Misterio simplex, utilitate triplex
Sit cibus hic ovis in ligno, leo fortis in urna,
Ales ad astra volans, rex super astra sedens.
Neve putes (illi) tumulumve crucemve deesse
30 Ipse calix tumulum denotat, ara crucem.
Atque fides assit, terrorque recedat et horror,
Sit cibus ipse caro, panis imago manet.

Deinde, sine intervallo sex versus, inter opera Hildeberti (col. 1333), quos jam restituit HAURÉAU, Les mélanges poétiques d' Hildebert de Lavardin, p. 102-103.

Trina domus nobis. lar tumba polusque paratur.
Ligna larem, ligo sarcofagum, devotio celum
Preparat, occasus comes in lare, vermis in urna.
Angelus in celo; lar pene, tumba sopori,
5 Celum leticie diversa sorte dicantur:
Culpa priora duo, dat gratia sola supremum,

Postea illud ex operibus Hildeberti (col. 1333). Cf. Anthologia lat. ed. Meyer, n° 921, HAURÉAU, l. c, p. 53.

Formula vivendi praesto est tibi: pauca loquaris
Plurima fac, sit utrisque modus comes, utile pulchrum.
Obsequiis instes: ea pro te premia poscant;
Sobrius a mensis, a lecto surge pudicus,
Ut decet et prodest et amabis et oderis idem
Stans casum metuas, speres prostratus, et illum
Quem colis in titulis miserum abjectumque tuere.

Tum ex iisdem, nullo etiam titulo adhibito (cf. HAURÉAU l. c, p. 92-94):

Hostia conjugium baptismus, qualia primo
Talia nunc; res ipsa redit, evanuit umbra.
Diluvium speciem baptismi gessit, et unda
Abluit excessus undis quandoque lavandos.
5 Preputium posi diluvium successio Thare
Deposuit, ritusque fuit sic prava piare.
Circumcisa caro lavit sub lege reatus,
Illud agens quod agit fons sub cruce sanctificatus.
Fons pueris, fons simplicibus, fons crimine mundis
10 Ad vitam prodest, crux hoc accommodat undis.
Talibus aut meritis aut evo profuit ante
Circumcisa caro, sed Christi morte juvante
Ritus uterque sacer quem sanguis utrumque sacravit.
Tempus utrique suum; corpus piat, umbra piavit
15 Supplicium; sed misterium, sed tempore sacrum
Preco fuit, quia praecinuit fluviale lavacrum.
Preconem decuit Domino presente silere,
Nec non et Dominum precone silente jubere.
Hic ad se baptisma redit cessante figura
20 Hic involvit aquis sua circumcisio jura.
Affines consanguineos conubia prima
Non susceperunt, nec plures una nec unus.
Unius conjux fuit Eva,vir unius Adam,
Precessit coitum benedictio, gratia prolem.
25 Nupta sequens non sic, cui copia parva virorum,
Affinem consanguineum fratremve jugavit.
Hinc etiam plures uni nupsere marito.
Non solum quia queque parem non inveniebat,
Sed quia Messya proles paritura placebat.
30 Tu, genitrix, Isaac venturi prescia Christi,
Conjugii sociam patienter sustinuisti.
Ante datam legemJacob, Rachel et Lia nupsit,
Uxoressub lege duas simul Helcana duxit.
Temporis illius si vis attendere nuptas,
35 Quesita est soboles, non affectata voluptas.
Non sibi sed generi matrona satisfaciebat
Inde redemptorem venturum prospiciebat.
Hinc uni multe non multis una maritis
Heserunt pariter, velut ulmo plurima vitis.
40 Unus enim multis ad prolem sufficiebat
Pluribus una viris non quo generaret egebat.
Sic populum Domini peperere sacre mulieres.
Unde creandus erat suus ille redemptor et heres.
Illius advenius conubia prima reduxit,
45 Unde nec affinis nec proxima sanguine nupsit.
Nam descendentes ab eadem stirpe ligantur
Proximitate sua, carique sibi generantur.
Nil amplexus eis ad honestum prestat amorem
Nam satis hunc fratrem, satis est hanc esse sororem;
50 Inter eos vero conubia nulla jugantur
Quos generis pietas et gratia precomitantur.
Vult Deus ut fiant qui non nascuntur amici
Vult homines aliud quam cognatos sibi dici
Illas uxores, istos vult esse maritos
55 Ex alienigenis illas istosque petitos
Hymen amicitia quos stirps sua separat unit
Federat hic populos. ligat urbes, menia munit
Sic diffusus amor, sic res hec publica crevit,
Sic mundus discors quesita pace quievit.
60 Ut sacra sub Christo dilectio porrigeretur,
Femina sub Christo sic nubere lege jubetur.
Melchisedech Domino panem vinumque litavit
Christus idem statuens pactum vetus evacuavit
Inter utrumque diu fuit alter sacrificandi
Ritus, et obtinuit, vim qualemcumque piandi.
Agnus enim legis carnales diluit actus
Agnum persignans qui nos lavat hostia factus.

Non carmen amplius producitur, quanquam supererat pergamena (plus quam dimidiae paginae) quae versibus sequentibus, cum notis musicisper tres lineas dispositis, repleta est:

Rubeat natura
Fracta sua jura
Virgula fecunda
Omnis creatura
Sua pro mensura
Hac in genitura
Jubilet jocunda
Vota placitura,
Ling(u)a det fecunda
Laudis non obscura,
Psallat plebs gratulabunda
Communi censura.
Sit hec nobis cura
Levis et non dura
Voce lenibunda.
Nam sine jactura
Parens paritura
Virgo manet munda.

v-codice-dertusensi-129

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.