martes, 17 de marzo de 2020

XXVII. Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

XXVII. 

Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

Notum sit cunctis quod ego
IldefonsusDei graciarex Aragonensiscomes Barchinonensis marchio Provincie bono animo et gratuita voluntate confirmo dono et concedo vobis Berengario de VillafranchaPetro de VillafranchaDalmacio de Cayneleset Vidyano de Zarafegeravillamque dicitur Villafranchasitam in Penitensi(Vilafranca del Penedès o Penedés o Panadés) cum omnibus etiam habitatoribus suis presentibus et futuris ut per me habeatis et teneatis. Confirmo vobis item et dono illas duodecimmodiatasque sunt in circuitovillead vestrum alodiumproprium perpetuo possidendum sicut hodiehabetiset tenetiset sicut melius patres vestricondam habueruntet tenueruntex donacionedomini comitisfelicis memoriemei videlicet genitoris.Item concedo vobis et laudo omnia stachamentaejusdem villetam in villaquam in merchatoquam eciam in fira: ea tamen condicione quod unus semper ex vobis ad accipienda estachamenta per vices constituti prout inter vos conveneritis et posueritis juretcorporaliter bajulomeo super evangeliis Domini ut et fidelis sit inde michi et fideliter donet terciam partemde proventibuset exitibusjusticiarumet estachamentorumbajulomeo. Alias autem duas partesvobis concedo. Sic igitur bajulusmeus non expectabitur umquam in estachamentis accipiendis neque in terminandis causis placitorum. Concedo rursum vobis duas partesin omnibus stabilimentistam in tota villaquam in merchatoquam in ipsa firaretentaquoque michitercia partealia: sed in ipso macello retineo michi in omnibus septimane diebus et fireet mercatimedietatemvobis similiter alia medietateconcessa salvo inquam per totum quod supradictum est de stabilimentis. In omnibus vero leudisaliisque exitibusmercatiet firemichiduas partesretineovos autem terciam partemhabeatis salva quidem per totum quartam partemmercatiBarchinonensisecclesieet episcopiservato nichilominus quod supradictum est de estachamentis et stabilimentis. Item concedo vobis in dominicatura ut singuli singulas habeatis botycasin illis videlicet quas jam hodie habetis et possidetis: in aliis autem butigesomnibus retineo michi medietatemaliamque medietatem hominibus ejusdem villeut per vos tamen habeant concedo et dono. De aliis etiam censibushonorisqui fuit Bertrandi de Castelletoqui et nunc apopulatusest ad villamretineo michi medietatemconcessa medietatealia soli Petro de Villa-franchaet suis qui jam pridie eundem honorem ab eodem Bertrando adquisivit pro quo honore ego postea dedi alium honorem in excambiumservato item ordine estachamentorum in habitantibus in eodem honore hominibus qui fuit Bertrandi quemadmodum et supradictum est et sic de ceteris estachamentis ville ad opus vestri salvisque inter me et vos proventibus placitorum et justiciarum nec non et stabilimentis omnibus et eximentis eo modo quo et suprascriptum est. In illa vero compra alterius honoris quem vos emistis infravillamretineo michi de censuinde exeunte terciam partemvobis autem duas partesconcedo: in omnibus autem censibusvillealiis et redditibus tabularumet operatoriorumvobis duas partes concedo et michi retineo terciam partem: in hominibus vero dominicaturarumquas patres vestri ut dicitis retinuerunt sibi causa appellacionis habeatis hoc ibi quod vel fide testium vel declaratione instrumentorum monstrare potueritis sin autem fiat sicut et de ceteris hominibus ville. In illis ferregenalibusqui sunt inter modiataset villamet in omni melioramento quod ibi fiet michi tres partes retineo vobis autem quartam partem concedo salvis estachamentis et stabilimentis eo modo quo supra. In exorchiis cuguciis et homicidiis duas partes ego vos autem terciam partem habeatis: ostesautem et cavalchataset chestiasmichi totum retineo ita quod vos nichil ibi habeatis. In furnisautem villequos primum vobis concedo et dono quoquetur(se lee qnoquetur, coucedo, las u y las n a veces se confunden en textos antiguos)panismeus et regineabsque puga cum ibi fuerimus et paniseciam baronumnostrorum nobis absentibus cum de proprio nostro comederint set et bajuli nostri coquentsimiliter cotidie et semper panemsuum unus post alium illorum nec vobis unquam directum firmabunt dum tamen bajuli extiterint bajulie mee. Item concedo Berengario de Villafrancha et Petro de Villafrancha suisque unam jovamsemelin annoin hominibus ejusdem villeet retineo michi aliam. Hec autem omnia habebitis vos et projenies vestra et posteritas perpetuo cum introitibus et exitibus suis ad fidelitatem meam meorumque successorum et facietis inde michi et meis inter vos omnes IIII videlicet parcionarios sive participes ostde uno militesolo et erit semper in vestra eleccione an unus ex vobis an alius extraneus miles per vos vadat et faciat michi illam ostnec licebit michi aut vobis nostrisque emere vel adquirere de honoribus predictorum hominum absque volvntateambarum parcium: in his autem omnibus volumus esse salvum jus et donativum ecclesie ejusdem ville et nominatim quandam botigamet tabulamet ferregenalemet furnumde calceatque locum et solum ipsius furniperpetuo sicut hodie habet eadem ecclessiaet clericus:atque omne aliud jus et racionem quod habeat eadem ecclesia ubique locorum ibidem laudamus et confirmamus et nominatim scribaniam ejusdem ville quam ei jam dudum assignavimus et instrumento cum signonostro corroboravimus. Actum est hoc apud Ilerdammense madii millessimo centessimo LXXXXI. - Signum + Ildefonsi regis Aragoniscomitis Barchinone marchionis Provincie. - + Berengarius Terrachonearchiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Zagranada.- Sig+num Otonis de Insula.- Sig+num Petri de Bassia.- Petrus Ausonensissacrista.- Ego Guillelmus (Guillelmns) de Bassia notarius domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc sig+num.


No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.