lunes, 9 de marzo de 2020

V E CÓDICE DERTUSENSI N.° 129.


V
E CÓDICE DERTUSENSIN.° 129.

Nota est Summa Codicis Justinanei, sermone provinciali, cujus specimen edidit Bartsch (Chrestomathie provensale,
https://archive.org/details/chrestomathiepr00koscgoog
Elberfeld, 3a éd. 1875, col. 297-302), e codicibus Bibl. nat. Paris, français 1932 et Nouv acq. fr. 4138. Cujus summae tertium exemplar alter nostrum in Bibliotheca Univ. Paris. n° 632 agnovit, quartum e spoliis quae Libri in Angliam demerserat L. Delisle in Bibl. nat. sub n° Nouv. acq, fr. 4504 introduxit. De ea luculenter disseruerunt Hermann Fitting(Sitzungsb. der K. preussischen Akademie der Wiss. zu Berlin, XXXVII, 1891, p. 763-766) et
J. Tardif Annales du Midi, V, 1893, p. 34-70).
Eamdem Summam sermone gallico scriptam servant Bibl. nat. Paris, mss. français 1069, 1070, 1933.
At, quantum nobis constat, Summae praedictae nullibi textus latinus indicatus est. Qui tamen non parvi momenti foret ad plurimas quaestiones de auctore elucidandas, quae adhuc sub judice manent. Quanquam virisimile est, inter innumera Codicis Justinianei exemplaria, post librum IX manca, quibus pleraeque Europae bibliothecae scatent, sub inscriptione incertae auctoritatis nonnullos codici Dertusensi similes libros delitescere, tamen occasione oblata primam illius paginam hic edere utile visum est.

LIBER PRIMUS. In nomine Dei, P. et F. et S. S. incipit summa ex omnibus libris legum a viris prudentibus promulgata.
I. Cunctos populos maxime volumus adorare el venerari illas res que ad Deum pertinent et ad salutem anime. Ideo debemudicere de fide et de trinitate, que duo pertinent ad Deum plus quam alie res et ad salutem anime. Hec duo fides et trinitas, des bent teneri et custodiri ab omnibus hominibus qui sunt in mundo, sicut fuerunt ordinate in quatuor conciliis, quorum unum fuit celebratum in Constantinopoli, aliud in Calcedonia, aliud in Epheso, aliud in Nicena. Et quia iste due res sunt tam sancte et tam digne, non debet aliquis homo de his disputare coram populo, quoniam multi cito caderent in errorem. Et quicumque faciet vel dicet contra hoc quod diximus desuper gravem et grandem penam habebit secundum qualitatem persone; nam si fuerit miles, perdet militiam; si fuerit clericus, perdet ordinem; si fuerit vilispersona, verberetur.
II. De sacrosanctis ecclesiis. - De fide et de trinitate diximus; modo dicamus de ecclesiis que sunt matres fidei et religionis. Set quoniam res mundane sunt necessarie ecclesiis. sicut sunt terre, vinee, domus et alie res, et hospitalibus et aliis locis venerabilibus, bonum est ut dicamus de rebus ecclesiarum et aliorum locorum venerabilium. Ecclesie et alia loca honorabilia, sicut sunt hospitalia, habent singularem rationem in acquirendo et in retinendo res suas et in requirendo sua jura, Certe si ecclesie faciant aliquem contractum, sicuti si emat vel ei aliquid sit donatum, ipsa statim est domina, quamvis non sit missa in possessione, et potest dicere omnibus hominibus qui tenent rem ipsam: «Hec res est mea»; set si aliquis fuisset lucratus rem aliquam in vita sua, non potest dicere: «Hec res est mea», si non est prius missus in possessione. Si aliquis homo dimittit in morte sua, quando fecit testamentum, aliquam rem alicui ecclesie. ecclesia debet illam habere. Idem es si dimisit hoc hospitali vel aliis locis venerabilibus, et talem libertatem habet ecclesia et res ecclesie que non cogitur facere multas res preter usaticum, de quibus esset coacta alia persona, sicut sunt officia extraordinaria, sicut esset facere fossam in villa vel in castro, vel in nocte custodire civitatem vel facere alia similia istis. Sed quamvis ecclesia habeat multa privilegia, non tamen potest se excusare vel res suas, quod non reddat tributum imperatori.

V E CÓDICE DERTUSENSI N.° 129.


No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.