martes, 17 de marzo de 2020

XVI. Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.


XVI. 

Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum XII kalendas novembris anno Domini
M°CC quingentesimo quintoa quodam instrumento quod sic habetur. - Presentibus atque futuris sit manifestum qualiter ego IldefonsusDei gratia rex Aragonensiumcomes Barchinone et marchio Provincieatque Raimundus de Montecatenofacimus convencionem cum omni populosarracenorumDertuse.Convencio vero talis est quod omnis aljemaid est populus sarracenorumqui modo habitatores sunt Dertusedonent nobis annuatimin perpetuumCCCC macomutinasboni aurirectique ponderisper quatuor tempora anni. Nos vero propter hoc facimus eis talem convencionem et donacionemut amplius ab his presentibus calendismensis juliiprimi modo inchoantis non donet omnis aljemaDertusequi ibi in presenti est neque faciat operam aliquo modo nobis neque successoribus nostris in Dertusaneque deforisneque in castrisnec in aliquibus locisper nos neque per bajulosnostros set sint saniet quietiab omni opere. Si vero crescerit populus sarracenorumsuper hoc populo qui in presencia habitant in Dertusacrescant mazmuzinesecundum hanc prenominatam rationem secundum sensum et visum de Nagezahalmedineet de Mafometalchadiet secundum cognitionem proborum hominum de aljema.Si vero quod absit minuerit minuant mazemucincsecundum racionem et secundum cognicionem eorum. Si quis hanc cartam violare voluerit non liceat sed in duplocomponat et post hoc ratum semper permaneat. Actum est hoc XIIII kalendas julii ab incarnato Dei filio MCLXXIIII.- Signum lldefonsi regis Aragonensiset comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Montecatano.
- Sig+num Arnaldi de Tornamira. - Sig+num Petri Stephani. - Sig+num Moronis. - Sig+num Raimundi de
Cintillis.- Sig+num Petri de Monte Regali. - Sig+num Raimundi de Sancto Saturnino. - Sig+num Bonefacii. - Sig+num Crispiniqui hanc cartam jussus die et anno prenotato scripsit. - Sig+num ExemeninotariiDertusehujus translatitestis. - Sig+num Johannis de Coloniacapellanide Castilioneet notariitestis. - Sig+num Lucesubscribentispro teste. - Signum + Bernardi de Linerolaecclesie sancti Nicholai capellani qui hoc translatum bene et fideliter translatavit cum originali eum comprovabit et eum fidele invenit die et anno quo supra.


XVII Litera Castellblanc

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.