miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXIV, bulas, leg 1, 19, 5 diciembre


CXXXIV
Bulas Pontificias. Leg.1, n.19. 5 diciem.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili viro comiti barchinonensi salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana Ecclesia singulari quadam amoris prerogativa quibusdam personis consuevit quandoque talia indulgere qualia passim non omnibus conceduntur ut ex ipsa speciali concessione appareat singulare
privilegium meruisse devocio specialis et detur evidenter intelligi quod et devotos filios affectu paterno diligat et ipsos studeat pro sui officii debito specialiter honorare. Hoc ergo dilecte in Domino fili racionis debito provocati preces tue nobilitatis benigne admissimus et personam tuam speciali decrevimus privilegio decorare quatinus sacrosancte Romane Ecclesie tanto debeas ampliorem fidelitatem atque reverentiam jugiter exhibere quanto ab ipsa majora te noveris beneficia recepisse. Nobilitatem itaque tuam presenti scripto auctoritate apostolica munientes statuimus ut nemini liceat personam tuam vinculo anathematis innodare seu subicere interdicto nisi forte speciale mandatum super hoc a Sede apostolicahabeat vel Romane Ecclesie legato qui sit a latere romani pontificis destinatus aut in Romane Ecclesie quod absit incidas interdictum. Ut autem nobilitatis tue devocio majus privilegium se gaudeat a Romana Ecclesia recepisse presenti decreto sancimus ut ad quemcumque locum deveneris quamvis locus ipse interdicti teneatur sentencia obligatus liceat capellano tuo tibi et tue familie tantum clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare. Nulli ergo hominum liceat hanc nostre constitucionis seu concessionis paginam temerario ausu infringere vel ei modis quibuslibet contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorumejus incurrat. Data Laterani nonas decembris.

CXXXIII, bulas, leg 1, 15, 24 septiembre


CXXXIII
Bulas Pontificias. Leg. 1, n.15. 24 setiem.

Anastasiusepiscopus servus servorum Dei. Universis Dei fidelibus prudentibus viris ad quos litere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Omnibus qui christiana professione censentur indubitanter credendum est quod sancta Dei ecclesia omnium fidelium spiritualis mater est et nonnisi per ipsam delictorum nostrorum veniam consequi nec eterne felicitatis gaudia possumus promereri. Expedit ergo fidelibus christianis ut quociens eadem mater nostra vim patitur vel ab infidelibus populis opprimitur ipsam fideliter omnibus viribus ajduvent et si necesse fuerit animas pro ea ponere non formident. Ideoque per apostolica scripta universitatem vestram rogamus monemus et exhortamur in Domino quatenus ad expugnationem infidelium et inimicorum crucis Christi viriliter accingamini et cum nobili viro Raimundo barchinonensi comite pro defensione christiane fidei et tocius sancte ecclesie cum devotione proficisci nullatenus dubitetis. Ut autem pro tanto labore dignum premium vos habituros speretis illam peccatorum remissionemque a predecessore nostro felicis memorie papa Urbanoad liberationem orientalis ecclesie tunc transeuntibus statuta est vobis auctoritate apostolica confirmamus; uxores etiam et filios vestros bona quoque et possessiones sub sancte ecclesie nostra etiam et archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum ecclesie Dei protectione manere decernimus. Peccatorum autem remissionem et absolutionem omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a Deo tradita talem concedimus ut qui tam sanctum iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit de omnibus peccatis suis quibus corde contrito et humiliato confessionem susceperit absolutionem obtineat et sempiterne retributionis fructum ab omnium bonorum Remuneratore percipiat. Data Laterani VIII kalendas octobris.

CXXXII, 30 julio


CXXXII
N 4? 30 julio.

Hec est carta conveniencie quam fecit Petrus abbas rivipollensis Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi in Provincia apud urbemarelatensem in palacio comitis quod apellaturTruila infra ecclesiam Sancti Salvatoris de ipsa capella que ibi est sita in presencia Guillelmi Raimundi Dapiferi et Bernardi de Bellog et Petri Bertrandi de Bellog et Arnalli de Lercio atque Raimundi Arnalli de Vila de Muls ac Guillelmi Ibiloti. Convenit namque jamdictus P. abbas rivipollensisprenominato Raimundo comiti barchinonensi per fidem suam et per ordinem suum quod de causa et de negocio rivipollensi ita se contineat et ita faciat de se et de illis omnibus de quibus districtum vel potenciam habeat sicut comes prenominatus ei mandaverit per se aut per alium vel per alios. Hoc idem similiter ei convenit abbas Sancti Saturnini in fide et ordine suo. Miro propositus similiter. Benedictus de Cervera similiter. Arnallus de Mataplana similiter. Facta est hec conveniencia apud urbem arelatensem III kalendas augusti anno ....


Nota: arelatensem ?
Palacio, palau.
Truila ? Sancti Salvatoris.
abbas rivipollensis: abad de Ripoll.
Sancti Saturnini: Sant Sadurní (de Anoia, d´Anoia, río Noia, Anoia).