miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVI, 12


CXLVI
Núm. 12.

Hoc est judicium a barchinonensi curialegaliter et usualiter datum super querimoinis et responsis a domno barchinonensi comite et a Gaucerando de Salisfactis. Auditis itaque ac discussis utriusque partis racionibus judicavit predicta curia quod si comes poterit probare per idoneos testes quod Gaucerandus ei fallisset de suis ostibuset cavalcatis atque serviciis que comes per se aut per suum nuncium ei mandasset et possit probare quod ostemde Lorca comes mandaret suis baronibus ni nomine de bataia sciente Gaucerando emendet ei totum Gaucerandus in duplo. Quod si probare nequierit expiet se Gaucerandus per sacramentum propria manu quod comes per se aut per nuncium suum ei hoc non mandaverit nec scierit eum suis baronibus hoc mandasse. Judicavit iterum quod totum malum et dampnum quod Arnallus de Salis cum hominibus Gaucerandifecit Raimundo Ville Mulorum apud Castrum de Toraiessive in ipsa sacraria quia predictus Raimundus erat cum domino suo comuni emendet ei Gaucerandus in duplo et desonoretad potestatem cum avere et cum sacramento a meliori homineipsius cavalcate facto. Item judicavit ut malum quod Arnallus de Salis fecit homini Sancte Eulalie quem comes dicit esse suum postquam comes fecit inde clamorem Arnallo de Salis et Gaucerando oferendo eis directum de homine quia videtur hoc fecisse ad dedecus comitis emendet Gaucerandus desonorem domino suo comiti et malum predicto homini in duplo salvo jure suo. Item judicavit quod si comes posset probare quod Arnallus de Sales vel sui aliquid abstulisset de mansopredicti hominis et comes posset probare predictum mansum esse suum reddat et restituat Gaucerandus eidem manso quicquid inde ablatum sit in duplo et invasionem comiti sicut continetur in lege et postea discutiatur cujus sit juris predictus homo comitis au Gaucerandi et utraque pars hoc per testes vel scripturam hostendat. Judicavit curia quod fortitudinem novam quam Gaucerandus fecit apud Polium sine licentia comitisstet inde ad voluntatem comitis destruendi aut remanendi sicut in lege usuaria continetur. Judicavit item quod castrum de Cornelianomortuo Bernardo Johane sine legitima prole in manu comitis debuit devenire absque aliquo impedimento secundum legem usuariam que precipit omnia alodia exorcum in potestate principis devenire salvo jure heredum. Et judicavit quoniam comes perferivit directum Gaucerando de predicto castro Corneliano antea quam liberaret illud Guillielmo de Corneliano qui sui juris esse dicebat et Guillielmus de Corneliano donaret suum jus predicti castri Raimundo Ville Mulorum cum consilio comitis ac Gaucerandus noluit recipere a comite directum et facere totum malum quod postea Gaucerandus et sui fecerint hominibus comitis hac occasione emendet et sustineat suum et desonorem comiti cum sacramento: quia sicut malum quod factum est per fatigationem de directo nullatenus debet esse emendatum ita illud quod factum fuerit super oferimentum de directo nullatenus debet remanere ut non sit redirectum. Iterum judicavit quod omnes missiones et predas quas Gaucerandus et sui fecerint in servicio comitis per mandatum comitis vel suorum emendet ei comes sicut Gaucerandus poterit averare. Judicavit etiam quod malum quod Bernardus de Bestrecano fecit in honore Sancti Michaelis Coxianensis redirigat totum et abbas Sancti Michaelis distringat secundum posse suum Raimundum de Ribes ad faciendum directum predicto Bernardo de Bestrecan. Judicavit quod omnes toltas et forcias quas Arnallus de Sales et homines Gaucerandi fecerint in villa de Romaniano que non continetur in carta que est inter Gaucerandum et Sanctum Petrum Campi Rotundi quam Gaucerandus asserit se laudasse et confirmasse restituat Gaucerandus abbati vel preposito Campi Rotundi nec ulterius ibi ab ipso vel suis consimilia fiant. Judicavit quod si prior Sancte Marie Bisullunipoterit probare Gaucerandum vel patrem suum aut avunculum dedisse vel stabilisse honorem de Danpostquam pater Gaucerandi et avunculus ejus diffinierunt predictum honorem cum carta prelibate Sancte Marie prefatus Gaucerandus destruat et desfaciat ipsum stabilimentum et predictus honor de Dan redigatur solide et libere in manii prioris et canonicorum Sancte Marie Bisulluni. Quod si in probatione defecerit secundum instrumentum ipsius carte nullum dominium nullumque senioraticum habeat Gaucerandus vel sui in predicto honore vel in milite predictum honorem tenente et miles aut dimitat honorem priori aut stet ei inde ad jus. Judicavit curia quod si comes posset probare hominem vel homines Gaucerandi minuisse vel pejorasse migerasmercati Bisulluni quia dedecus est potestatis et detrimentum patrie qui victus vel victi fuerint inde in manum comitis cum eorum proprietate deveniant. Quod si in probacione comes defuerit quia Gaucerandus recognoscit predictas migeras homines suos desuper efluentibus fecisse rasas videtur indicium clamoris comitis expient se prescripti homines Gaucerandi nullam fraudem vel engannum ibi fecisse eis scientibus per sacramentum et judicium aque calide sive per bataia.

Nota:
Sanctum Petrum Campi Rotundi: Sant Pere (de) Camp Redó, Camprodón.
Bisulluni: Besalú.

CXLV, 11


CXLV
Núm.11.

Hoc est judicium datum inter dompnum R. comitem barchinonensem principem aragonensem et Bernardum de Anglerola de controversiis que inter eos agitabantur apud Barchinonama venerabili Bernardo terrachonensi archiepiscopo atque Guillelmo barchinonensi ac Petro ausonensinecnon et P. cesaraugustano episcopis et Ugonede Cervilione ac Borrello gerundensi judiceet Guillielmo Dapifero atque Guillielmo de Castrovetulo et fratre suo Arberto et Arnallo de Lercio et Raimundo de Villa Murorum atque Guillelmo de Cervera et Gerallo de Jorba.
Primum conquestus est comes jamdictus quod Bernardus de Anglerola invaserat et per invasionem tenebat multos honores in illis partibus inter llerdam et Anglerolam quod ipse comes divina gratia auxiliantea sarracenis adquisierat quos comes jamdictus nunquam ei dederat. Ad quod respondit Bernardus quod predictos honores habebat per aquisicionem el donum quod parentessui fecerant per scripturas ab atavo predicti comitisscilicet Raimundo Berengarii vetulo. Ad quod respondit comesquod atavus ejus nec donacionem illam fecerat aut si fecisset illa donacio non valebat nisi ipse eam aprobaret tum quia nunquam parentes Bernardi illam donacionem possederant aut in donatorispotestate nunquam illa donacio fuerat. Multis hinc inde dictis et auditis rationibus judices supradicti noluerunt de causa procedere donec scriptura donacionis deduceretur in medium quam ilico adjudicaverunt ostendi. Quam scripturam Bernardus dixit se ibi non habere sed ostenderet eam si comes ei diem statueret. Quam diem comes noluit ei statuere quia dixit quod eo tempore quo statuit ei diem agitandi causam apud Barchinonamprecepit ei ut munitus omnibus auctoritatibus et rationibus suis ad placitum veniret. Quod Bernardus se intellexisse negavit. Et ideo judicaverunt judices supradicti quod si comes testibus posset ostendere quod hanc precepcionem ei fecisset vel scripturam ostenderet aut quiquid dampni in dilacione ostendende scripture comessustinebat jamdictus Bernardus ei restitueret: si vero comesin probacione defecerit judicaverunt quod propria manu juret Bernardus se non intellexisse comitem sibi precepisse ut prephatam scripturam aferret. Iterum conquestus est comessuper Bernardum jamdictum quod ipse terminos amplissimosacceperat ad illam turrem que dicitur Alcholeia quos nec ipse dederat ei vel patri suo. Ad hoc respondit Bernardus quod illam turrem cum jamdictis terminis pater suusper suum fevum adquisierat. Predicti vero judices interrogaverunt Bernardum si quod dicebat per scripturam ostendere posset: quod se facere posse negavit. Ideoque judicatum est quod vel testibus patrem suum illam adquisicionem fecisse probaret aut secundum curie consuetudinem monstraret Bernardus hoc adquisisse patrem suum per fevum. Iterum conquestus est comes de Bernardo jamdicto quod acceperat longiores terminos ad castrum Corbins quam continebatur in carta cum qua pater Bernardi predictum castrum adquisivit. Ad hec Bernardus respondit quod comes dederat jamdictum castrum cum predicto Bernardo milicie Templi et habebant magistrummilicie dominum suum in hac causa defensorem atque tutorem. Ideoque judicaverunt ut Bernardus haberet magistrum milicie Templiqui eum in hoc negocio rationabiliter defenderet aut pro se ipso responderet. Itemque conquestus est comes quod Bernardus et sui proprias oves comitis rapuerat et ovile invaserat et quicquid invenit ibi asporteverat et depredaciones multas hominibus comitis fecerat et homines sui in publica via transeuntibus et venalia portantibus multa rapuerant et etiam ipse Bernardus erat multorum debitor tam pro se quam pro fratre suo defuncto Berengariohominibus comitis quibus creditam pecuniam persolvere nolebat. Ad hoc Bernardus respondit quod malefacta illa que hominibusllerde intulerat ideo fecit quia sui malefactores cum comite Urgelli extiterunt debita autem que ipse vel frater suus hominibus comitis debebant illa que ab hominibus comitis vera esse monstrarentur libere redderet: si quas vero depredaciones in campo vel in via publica vel hominibus comitis preter inimicis suis ipse vel homines sui fecerant vel restitueret vel restitui faceret. Ad hoc supradicti judices tale judicium dedere quod quicqidmali tam hominibus Ilerde quam alliis hominibus comitis vel etiam iter agentibus preter illis quos in propriis malefactis invenere intulerant Bernardus vel sui omnia eis in integrum restituat: de debitis autem illa que recognoscit se vel fratrem suum debere reddat: illa vero que se vel fratrem suum debere disitetur creditores vel testibus convincant eos sibi debitores existere vel jurent eos sibi debere quod querunt aut Bernardus jurare faciat quod de debitis sibi et fratri suo super impositis nec plus debeat quam recognoscit nec scit amplius Berengarium fratrem suum debere. Conquestus est iterum quidam homo de Bernardo a quo mutuo susceperat CCC morabetinos in itinere Beati Jachobi et ei reddere nolebat. Ad quod respondit Bernardus quod comitinullam injuriam in non reddendo prephatam pechuniam faciebat ideo quia ille homo de terra comitis non erat. Ideo judicaverunt judices quoniam omnium injuste oppressorum in terra sua cura ad comitem de jure spectat pecuniam in fide propria Bernardo creditam per instanciam comitis jamdicto homini conquerenti Bernardus jure reddere debet. - Conquestus est Bernardus de Anglerola super jamdicto comite domino suo qui ei promiserat se daturum advocatos qui eum in causa quam eum eo habebat patrocinarentur et ei dare nolebat: quod comes se promississe negavit. Ad quod tale dedere judicium quod Bernardus testibus ostenderet verum esse quod comiti obiciebat: et si facere posset quicquid dampni Bernardus sustinuit pro advocatorum penuria comes ei restituat. Iterum conquestus est Bernardus quod ex precepto comitis ivit cum eo in exercitum in Aragonemet multa ibi perdidit: et hoc comes non recognovit. Judicaverunt supradicti judices quod Bernardus probaret se perdidisse cum comite que dicebat aut secundum curie sue consuetudinemaveraret et comes ei restitueret. Conquestus est iterum Bernardus quod homines comitis diversis locis sue terre comorantes auferebant suis hominibus de Anglerola pecuniam quam eis debebant: ad quod respondit se nescire quod ipse dicebat. Judicaverunt judices quod debitores qui erant comitis hominum de Anglerola cogeret comes vel ad restituendum vel ad jure respondendum.

CXLIV, 10


CXLIV
Núm. 10.

Sub nomine Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Nos januenses promitimus facere exercitum pro comuni in primo reditu nostro post expedicionem imperatorisantequam Januam redeamus ut eamus primitus ad obsidendam et expugnandam Tortuosam deinde ad Baleares insulasvidelicet Maioricam Minoricam Evizam Fromenteramet de Ibero usque ad Almariam non obsidebimusaliquam urbem vel castrum cum aliqua gente sine licencia vel parabola comitis barchinonensis. Si autem evenerit quod per nos metipsos accipiamus urbem vel castrumet ea retineremus infra terminos prenominatos dabimus duaspartes comiti tertiam vero nobis retinebimus. Et habebimus in exercitu machinas et cetera que in nostro arbitrio scilicet consulatus comunis Janue qui tunc fuerit in his que tunc fuerint necessaria et in eodem exercituapud Tortuosam deinde apud insulas supradictas cum comite barchinonensi vel cum suis morabimur quamdiu in exercitu fuerint nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio comitis supradicti et nostro et salvabimus pro posse nostro comitem et suos et omnes res suas bona fide. Tali conventionehabita inter nos et comitem quod civitatum atque locorum cum eorum pertinenciis quas vel que cum comiteceperimus vel ipsi vel nobis sese reddiderint duas partescomes omni tempore habeat tercia nobis retenta quam libere et sine omni gravamine omni tempore retinebimus: et non erimus in consilio neque in facto ut comes suas duas partes amitat et faciemus jurare eos homines quibus partem nostram comitemus ut non sint in consilio vel in facto quod comessuas duas partes amitat. Et si quis voluerit eas sibi auferre quod adjuvent eas sibi retinere et defendere bona fide sine aliqua fraude. Et ecclesia nostra eandem partem habeat in spiritualibus quam civitas nostra habet in temporalibus: et dum in exercitu erimus non faciemus pactum neque convenienciam aliquam de reddenda nobis aliqua civitate vel loco vel de recipienda pecunianeque de ulla diminucione exercitus comitis sine parabola comitis si ibi fuerit aut suorum qui ibi aderint si comes defuerit et nullum portaticum neque pedaticumneque ribaticum dabunt homines vestri in tota terra nostra vel mari ex his que pertinent ad comune Janue. Et in omni terra nostra et mari quam habemus vel in antea acquisierimus salvi et securi erunt homines vestri districti cum rebus eorum salvis nostris vetitis. In tota predicta convenienciapossit addi vel minui secundum quod consules qui in exercitufuerint cum comite seu cum ejus missis concordati fuerint. Hec omnia observabimus bona fide sine fraude nisi justo Dei impedimento aut parabola comitis aut suorum certorum missorum.