lunes, 4 de julio de 2022

Tomo 4, apéndice 19, Ejusdem Jacobi I. Arag. regis epistola ad Innocentium IV

XIX. 

Ejusdem Jacobi I. Arag. regis epistola ad Innocentium IV in qua hujus criminis optatam absolutionem expostulat.

EX. ARCH. EJUSD. MONASTERII.

Sanctissimo in Christo patri, ac domino, et charissimo consanguineo suo Innocentio, divinâ providentiâ sacrosanctae romanae ecclesiae summo pontifici, Jacobus Dei gratiâ rex Aragonum, Majoricarum et Valentiae, comes Barchinonae, et Urgeli, et dominus Montispesulani, debitam reverentiam, et honorem. Ex parte sanctitatis vestrae litteras recepimus super facto, pro quo vinculum excommunicationis incideramus, quod multum grave gerimus, et molestum, quoniam nulla de causa justè vel injustè nobis placet, nec numquam placuit, tantum periculum incurrisse. Sed de illo, qui nos permittit in terris vivere et regnare fiduciam gerimus pleniorem quod auxilio ipsius, et vestris mediantibus taliter faciemus, quod onus istud ab humeris nostris relevabitur, et numquam in consimile relabamur. Et licet aliquibus verba litterarum vestrarum visa fuerint aspera, atque dura, tamen nos ea benignè recipimus, et correctionem vestram intelligimus pro magnâ gratiâ, et amore, et sanctitatis vestrae consilium, sicut obedientiae filius amplectentes vos semper, et ecclesiam super omnia proponimus revereri, nec aliqua ratione à tramite ecclesiae deviare, vel ipsam in aliquo scandalizare vobis grates omnimodas refferendo quanto fratrem Desiderium, vestrum poenitentiarum, virum providum et discretum nostris postulatis transmisistis, per cujus verba sensimus quod quantum in personâ vestrâ persistit, omnem quantum commode potestis nobis parati estis facere gratiam et honorem. Undè humiliter supplicamus, quatinus considerantes bonam voluntatem nostram, quam semper Jesu Christi erga ecclesiam habuimus, Nobis in praesenti articulo sitis favorabiles et benigni, et propter hoc factum vobis non placeat, quod illa ardua negotia, quae coram nobis dictus frater proposuit, hac ratione veniant ad effectum. Nos enim propter aliquas suggestiones inde maledicos contra vos in aliquo non proponimus deviare, cum simus parati in minoribus negotiis, et majoribus deservire. Vos tamen si placuerit, nos excusatos possit perpendi ab hominibus, ut propter hoc factum, et infamiam subsequentem vobis servitium faciamus. Scitis enim et considerare potestis confidenter, quod circa dampnum ecclesiae sumus parati per personam nostram, et pro posse nostro exponere contra illos, qui eam expugnant, et perturbare nituntur, vobis tamen prospicientibus opportunitatem nostram et vobis non prospicientibus motus metum, cui subjici semper proponimus pro evictione vestra, ecclesiae libertate. Credentes insuper venerabili et dilecto A. episcopo Valentino, et dicto fratri in hiis, et aliis quae vobis ex parte nostra duxerint proponenda. Nobis igitur contritis, et humiliatis de tanto excessu perpetrato, et humiliter satisfacere paratis secundum quod dicto fratri vivâ voce exposuimus, sine morâ mittere dignemini absolutionis beneficium expectatum. Attendentes quod alias non meminimus nos in aliquo ecclesiam offendisse, nec dante domino, de coetero offendemus. Supplicamus etiam, quod per eumdem fratrem, per quem animae nostrae consuli pietate benignissimâ voluistis, Nobis et qui nobiscum fuerint si placet, absolutionis beneficium transmitatis; visum est Nobis quod ad viam salutis ejus salutare consilium nos direxit. Dat. Valentiae nonas Augusti. 

domingo, 3 de julio de 2022

Tomo 4, apéndice 18, Jacobi I Arag. regis dipploma, injuriam Gerundensi episcopo

XVIII.

Jacobi I Arag. regis dipploma, in quo se paratum fatetur ad reddendam satisfactionem ob injuriam Gerundensi episcopo illatam.

EX. ARCH. MONAST. DE BENIFAZA.

Nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum &c. ad consilium, et cohortationem fratris Desiderii, domini papae poenitentiarii (a), recognoscimus in facto mutilationis linguae episcopi Gerundensis graviter excessisse, et universalem matrem in eodem facto immaniter offendisse; animum nostrum ira, et indignatio maxima perturbat; propter quod dolentes contriti et humiliati, à Deo, et à summo pontifice ejus vicario in terris veniam suppliciter postulamus, in signum verae contritionis nostrae promittimus quod per litteras nostras patentes à dicto episcopo injuriam passo postulabimus veniam devotè, quod per litteras nostras domino papae supplicabimus, quod non obstantibus litteris et precibus affectuosis, quas pro ejectione ejus de regno nostro direximus (b), faciat quod ei utilius videbitur faciendum. Ita quod si in loco suo ipsum dimiserit, gratum habebimus, et pro injuria illata ecclesiae Gerundensi satisfactionem faciemus, alterum istorum faciendo, aut instruemus hospitale, vel complebimus abbaciam de Beniffazano ordinis cisterciensis jam de novo incoeptam, vel complebimus hospitale Sancti Vincentii in civitate Valentiae, vel aliquos redditus assignabimus ecclesiae Gerundensi, secundum quod domino papae melius videbitur expedire. 

(a) Erat hic fratr. ord. minorum, quem Innocentius IV ad Jac. Arag. regem miserat, ut eum ad hanc dandam satisfactionem hortaretur.  

(b) Ex his conjicitur Jacobum antea ab Innocentio postulasse absolutionem, et exillii sententiae in episcopum latae confirmationem. 

Et quia multi de regnis nostris, credunt (f. credentes) nos contra ordinem praedicatorum indignatos, subtraxerunt eis suam familiaritatem et benefficia, timentes se ex eorum familiaritate nostram malivolentiam incursuros: promittimus quod ad omnia loca regnorum nostrorum, in quibus dicti fratres habent loca, personaliter accedemus, humiliter nos eis reconciliantes, et eosdem ad nostram amorem reducentes pristinum, et populo, et clero earundem civitatum communiter convocatis significabimus nos contra ordinem fratrum praed¡catorum in nullo esse offensos, sed eos diligere volumus, honorare, et promovere (a).
Et praecipiemus quod idem faciant omnes nostri. Et convocabimus curiam praelatorum et nobilium, et civium regnorum nostrorum, coram omnibus super praedicto scelere recognoscentes humiliter culpam nostram, per omnem modum taliter nos humiliantes, quod sicut in magnitudine reatus materiam scandali praebuimus eisdem, ita in maxima nostri humiliatione aedificationis materiam praestabimus Domino concedente. Et haec omnia dicemus et faciemus salva semper conscientia, et praevia veritate. Dat. Valentiae nonas Augusti (b: Ann. 1246). 

(a) Episcopus offensus erat Berengarius de Castellbisbal, ordinis praedicatorum. 


Tomo 4, apéndice 17, testamentum, codicilla, Raymundo de Ponte, 1312,

XVII.

Testamentum et codicilla ordinata à D. Fr. Raymundo de Ponte, episcopo Valent. anno 1312 Tarracone quo cum aliis episcopis ad concilium provinciale venerat, ubi et mortuus est die 13 Novembris.

EX. ARCH. ECCL. CATEDR. VALENT.

(Varias páginas muy borrosas)

In nomine Domini. Amen. Ego frater Raymundus miseratione divinâ episcopus, ad honorem De¡, et beatissimae Mariae virginis Matris ejus, et omnium sanctorum, et in remedium animae meae et omnium fidelium defunctorum condo ultimum meum testamentum, et eligo manumissores et executores meos Berengarium, Marci, Sacristam Val. et Guillelmum de Valleviridi, canonicum ejusdem, qui ordinent, et faciant de omnibus bonis meis prout inferius invenerint ordinatum.

In primis eligo sepulturam mean (meam) in capellâ  omnium sanctorum sedis Val. ita quod ante altare omnium SS. in carnerio ibi facto, et quod ibi jaceat corpus meum donec carnes fuerint consumptae, et tunc *reponuntur ossa intùs in tumbâ jam per me factâ, existente in pariete dictae capellae. Et pro eleemosynâ ad emendum censualis dimitto et lego quadraginta mill. sol. regal. Valen., quos Bernardus Zanou tenet, sicut ipse mihi redditit rationem quando recessi de Valentiâ, et dedit in scriptis in quodam quaterno papiri quem michi tradidit, et est in quadam caxiolâ meâ. 

Itam lego pro emandis censualibus ad opus eleemosynae praedictae omnes intratas quas dictus Bernardus Zanou recepit, et debet recipere pro censuali de Alcharea queae empta fuit pro dictâ eleemosynâ anno praeterito.

Item lego pro fabricâ sed. Val. fructus et proventus decimarum et aliorum, spectantes ad episcopum Valentiae in Muroveteri (Murviedro) et in Algezirâ (Alzira, Alcira), et terminis ejus, de quibus secundum constitutionem eccl. Val. possum testari et ordinare per annum continuum et perfectum post mortem meam.

Item cum dictus Bernardus Zanou tradiderit michi in dicto quaterno scriptum quod debebantur michi octuaginta mill. sol. reg. Val. et aliquid plus de redditibus ad me spectantibus à trecentesimo primo anno usque ad duodecimum annum praesentem, dimitto quadraginta mille sol. dividendorum ad arbitrum Berengarii Marci, sacristae Val. et G. de Valleviridi, unà cum Bernardo Zanou inter pauperes, qui sine culpa suâ in emptionibus, quas fecerunt de redditibus meis casu fortuito aliquid perdiderunt.

Et de residuo volo quod inter pauperes verecundos, necnon et religiosos civitatis Va. ad arbitrium praedictorum Berengarii et Guillelmi *fint divisio. Ita tamen quod dentur fratribus praedic. Valent. tria millia sol. ultra tria millia quae jam eis dederam, et credo quod sint in tabula Bernardi Planelli campsoris. Sic quod in universo sint sex mille sol. de quibus emant censualis pro vestitura fratrum habeant et partem *unam de distributione praedictâ, prout *constiget eos.  

Et conventus praedicatorum Xativae habeat mille sol., et nichilominus partem sibi contingentem de dictâ distributione.

Item cum dictus Bernardus Zanou dedit mihi scriptum in praedicto quaterno, quod redditus mei duodecimi anni ascendebant ad quantitatem centum viginti mill. novem sol., de quibus nichil dicebat se adhuc recepisse; volo quod deductâ manutentione familiae meae, el eleemosynâ faciendâ quibusdam superibus pe... Valent. existentibus, tam in domo episcpali, quam extra, quos cognoscit dictus Bernardus Zanou; quae remuneratio et eleemosyna fiat ad arbitrium praedictorum Berengarii, et Guillelmi residuum dividatur sic quod tria mill. sol. mittantur apud Fragam (a) dividendae inter pauperes de parentelâ meâ; et dentur viginti mill. sol. pro captivis redimendis. 

(a: Oppidum in Aragoniae regno, hujus episcopi natale solum.)

Item cum dico mill. sol. debeantur pro ultramarino passagio faciendo de pretio domorum ordinis saccorum, quae fuerunt reposita in tabulâ Bernardi Planell, campsoris Val., dentur dicto passagio, si sunt ibi.

Si autem receptae vel levatae fuerint nomine meo per Patilianum *Gambir procuratorem meum, reddantur et solvantur de quantitate superius nominatâ.

Item dentur de quantitate praedictâ cuilibet monasterio fratrum praedicatorum extra regnum Valent. per terram regi Aragoniae ei immediatè subjectam constitutorum, viginti libras regal. Valent.

Item volo quòd dentur quatuor mill. sol. reg. Val. de quibus emantur redditus annuales in ortâ Fragae, vel locorum circumstantium, de quibus redditibus fiat eleemosyna anno quolibet in mense Aprilis vel Maii die quolibet pauperibus verecundis et aliis ad arbitrium Bernardi de Onte in vitâ suâ, et post mortem ejus, illius, vel illorum qui sibi successerint, vel haeres extiterit, et postmodum in perpetuum sic fiat: Quod autem de quantitate duodecimi anni superius nominati remanserit, lego et dimitto ad opus claustri sedis Val. faciendi. 

Item dimitto summam fratris Thomae quae est in quatuor voluminibus, quorum primum habet frater Michael de Fraga, conventui fratrum praedic. Xativae. Et summa etiam contra gentiles et psalterium glossatum et appostillatum cum appostillâ fratris Nicolai cum bibliâ majori. 

Item libri fratris Bernardi quondam archidiaconi Val. volo quod reddentur juxta ordinationem suam.

Item bibliam meam minorem dimmito (dimitto) conventui Illerdae. (Lleida, Lérida, Ilerda)

Item sententias, et primum, et secundum et quartum fratris Thomae super sententias, et Morale Job, et Exameron, et scriptum beati Gregorii super Ezequiel in uno volumine, et appostillam super Apocalypsim (Apocalipsis), et super Ecclesiasten (Ekklesiastés) in uno volumine reliquo conventui fratrum pr. Valentiae. = Item concordantias biblias lego conventui fr. praed. Xativae. = Item sermones dominicales et sanctorales qui incipiunt post pascha, dimitto fr. G. de Segur de ordine fratrum minorum. = Item librum cum coopertorio viridi (tapas verdes?), qui incipit, Abstinentia, et decretum quod emi à p. Gomir cum duobus voluminibus lecturae decreti, quae fuerunt Olivarii quondam canonici Val. lego capellae praedictae omnium SS. et volo quod ponantur in capellâ praedictâ, et ligentur singulis catenis (ligar, atar cadenas), ita quod non possint extrahi inde.

Item scripta fratris Thomae super evangeliis in tribus voluminibus cum sermonibus sanctorum qui incipiunt: Eduxerunt..., et cum distinctionibus quae incipiunt Absconditur malum, dimitto successori meo. Alios libros, quos habeo in theologiâ, volo distribui inter fratres qui mecum erunt in die mortis meae per praefatos Berengarium et Guill.  

Item appostillam fratris Nicolau super Ecclesiasticum dimitto fr. Michaeli de Fraga de ordine praedicator. Item usum bibliae minoris, et librorum aliorum quos supra relinqui conventibus fratrum praedicatorum Valentiae, et Xativae, dimitto dicto fratri Michaeli de Fraga in totâ vitâ suâ, si tamen in eodem ordine steterit; post mortem vero suam, vel si contingeret eum ad alium ordinem transferri, volo quod sint conventum, prout eis per me superius sunt legati. Libros capellae feriales dimitto capellae S. Bartholomaei Fragae. Capelles albam et nigram et rubeam (rubea, rubia, roja) minorem dimitto capellae praedictae omnium sanctorum. Rubeam majorem dimitto sedi Valentiae. Viridem conventui fratrum praedicatorum Xativae. Mitras meas, chirothecas et baculum pastoralem cum pede argénteo et missale novum jam factum dimitto successori meo et ecclesiae Valentinae. = Annuli quos habeo volo quod vendantur, et praetium eorum detur pauperibus per praedictos Berengarium et G.

Decretales, apparatus Ostiensis in duobus voluminibus summam Ostien. decretum et codicem, et omnes alios libros juris volo vendi per manumissores meos et praetium eorum dari pro animâ meâ et illorum pro quibus exercui advocationis officium. = Lecturam archidiaconi super decretum, quam dederat mihi P. de Villarasa, si vult eam recuperare, recuperet, et restituat Innocentium quem tenet, qui vendatur cum aliis libris, et praetium distribuatur. = Idem fiat de dictâ lecturâ, et praetii ejus, si eam non recuperavit dictus P.

Duo responsoria, sanctorale et dominicale ponantur ante cathedram succentoris in parte illâ in qua ego sedere consuevi cum singulis catenis. Innocentii apparatus cum cooperturâ albâ fuit Berengarii de Quaranta, vendatur, et praetium detur amore Dei pro ejus animâ, et meâ, quia ego credo quod dictus Berengarius debet mihi quinquaginta florenos. 

= Item lectura Odofredi cum coopertorio rubeo super codicem credo quod fuerit Geraldi de Albalato, vendatur, et praetium detur amore Dei. = Expositio super Genesim cum coopertorio viridi sit praepositi eleemosynae qui pro tempore fuerit. = Quidem libri minuti, qui sunt in studio superiori, dentur Bartholomaeo de Caneto, et fuerunt sicut credo, avunculi sui, vel magistri Bernardi Gaucerandi, et faciat alia quam eleemosyna pro eis, vel dentur amore Dei. 

Lectus meus et omnia apparamenta lecti, et vestes, quas dimissero, dividantur per manumissores meos inter pauperes fratres extraneos, qui tunc fuerint in conventibus Valentiae, et Xativae; ita tamen quod fratribus, qui mecum (cum me: conmigo) erunt, dentur quatuor tunicae, et quatuor habitus de melioribus.

Utensilia et alia apparamenta coquinae (cocina; Koch alemán: cocinero), et totius domus  quae remanebunt, dimitto in domo, sicut erunt tempore mortis meae, nec alibi distrahantur. = Item argentum novum volo quod vendatur, et de praetio ejus solvantur expensae sepulturae meae, quas volo fieri temperatas; et si quid residuum fuerit, detur pauperibus. Et est sciendum quod sunt sex baciles argenti, item triginta sex scutellae (escudilla; escudella) majoris argenti, et decem minores, quae grelia (grela) vocantur. 

Item quinque cifi argenti. Item tres copes cum sobrecopis, et unum sobrecope sine cope argenti. Item viginti duae taciae argenti. Item duo pixeria argenti. Item viginti novem cloquearia argenti. Item annulus episcopalis cum saphiro (zafiro), et smaragdis (esmeraldas) in circuitu saphiri, et quaedam crux parva argent restituatur executoribus testamenti Joannis de Turrifranca quondam sacristae Ilerden. Et si forte executores ostenderent aliquam scripturam in qua contineatur quod ego plus recepi de annulis vel aliis jocelibus à dicto sacristâ, in veritate quâ Deus est, praetererit quod scriptum est, et quod emi ab ipsis executoribus totum recuperavit dictus Joannes de Turresancta (a: Superius dixit Turrifranca) in vitâ suâ. Illud quod ego emi à dictis executoribus, scit Michael Brescha, qui solvit praetium eis. 

Si quae mihi debentur ab aliquibus, volo quod recuperentur, et addantur pecuniae, quam lego eleemosynae supradictae. Haec est ultima mea voluntas quam feci in vigilia Omnium Sanctorum apud Tarrachonam in domo praedicatorum die Martis pridie calendas Novembris anno Domini M.CCCXII. 

Secunda ordinatio. 

Ego frater Raymundus de Ponte, divina miseratione Valent. episcopus illud quod ego mando in testamento de remuneratione familiae, declaro sic, quod Peregrino de Ponte dentur mille sol. regal. Val. et mula mea in qua consuevi equitare (mula en la cual solía, acostumbraba cabalgar). = Item, Simoni del Amazgial mille sol. = Item Pet. Zavall (Petrus, Pere ça vall) presbytero mille sol. et mula in qua equitat. = Item Ferrario scriptori meo ducenti sol. = Item Michaeli de Rotlâ septingenti sol. sine trecentis quos sibi his diebus dedi, sive commodavi, et sic istos etiam sibi dimitto. = Item Poncio de Almanarâ quingenti sol. et quingentos quos mihi debet, etiam ei dimitto. = Item fratri Michaeli de Fragâ quingentos sol. cum quibus possit remanere Parisiis in studio, ubi est. = Item omnibus Trotariis (a: Cursoribus, vel pedissequis) qui modo mecum morantur, cuilibet viginti sol. pro quolibet anno quo mecum fuerunt. = Item Dominico Costa, ultra illos ducentos sol. quos nuper dedi sibi Valentiae, dimitto XL. sol. pro quolibet anno quo michi servivit. = Item Bernardo de Torrente milite mille sol. Et quia ipse dicit, ut audio, quod ego promissi sibi quinque mille sol., numquam promissi sibi, sed in matrimonio suo dedi sibi mille sol.: dedi etiam sibi his diebus Barchinone unum rocinum (rocín), qui constitit michi à Bernardo Zanou octogentis sol., et ipse scit praetium; dedi et sibi unum mulum (un mulo) quem emi à rectore de Benaguacir, praetium autem scit Bernardus de Nuce, et praeter haec multoties dedi sibi. = Item Dominico Melet mille sol. = Haec autem feci scribi in meâ praesentiâ in domo fratrum praed. Tarracone in infirmitate constitutus per fr. Bernardus Durandi socium et confessorem meum ann. MCCCXII die sabbati post festum Omnium Sanctorum pridie non. Novembris. 

Tertia ordinatio.

Cum ego frater Raymundus, miseratione divinâ Val. episcopus, ordinavi de totâ pecuniâ Valent. reddituum episcopatus istius XII anni, ac si omnes redditus et pecunias ad me spectarent, et postea, Deo inspirante, invenerim in corde meo quod redditus istius XII anni non pertinent ad me nisi usque ad diem obitus mei pro ratâ temporis quo ego vixero, et residuum spectabit ad successorem, sicut ego credo; ideoque haberentur legata quae feci de istis redditibus diminui; ordino, mando et volo quod nullum legatum diminuatur, nisi legatum quod feci pro claustro sedis Valentiae faciendo, et alia legata completè solventur, et si nichil in illo legato claustri remaneat. Volo etiam quod de ordinatione quam feci de LXXXIIII mill. sol., qui debentur micho de debitis antiquis, quod XL mill. dividerentur illis qui emerunt à me redditus, et perdiderunt sine culpâ suâ, quod illud stet sicut ordinatum extitit in ordinatione quam feci in vigiliâ omnium SS. Quod autem ibi dicitur quod residuum divideretur inter religiosos et alios pauperes civitatis et diocesis Valent., volo et ordino quod triginta mill. sol. tantum de illo residuo dividantur inter religiosos et pauperes supradictos. Residdum remaneat pro expensis quae habebunt fieri in deportando corpore ad Valent. et sepultura. Si quid deficeret suppleatur de debitis quae micho dominus rex debet, cui supplico in solutione debitorum sit favorabilis, propicius, et benignus. Et recognosco me fecisse tres ordinationes quarum primam feci in vigilia Omnium SS. et est sigillata sigillis dominorum archiepiscopi Tarrachone, et Caesaraugustae, Dertusen. et Oscen. episcoporum Secundam heri quod fuit dies sabbati, et est sigillata sigillo domini Caesaraugustae, et mei. Et tertiam istam quam modo facio die dominicâ post festum Omnium SS. in mane, quam volo sigillari sigillo meo et episcopi Caesaraugustani.  

Quarta ordinatio.

Ego frater Raymundus, miseratione divinâ Valent. episcopus, volo et mando quod Bernardus Zanou remaneat in officio suo, colligendo omnes redditus et debita mea tandiu donec fuerint plenè et integrè collecta, et respondeat sicut collegerit dictis Berengario Marci, sacristae, et Guillelmo de Valleviridi, canonico, manumissoribus meis; et ipsi manumissores de consilio ipsius Bernardi, qui in hiis et in aliis factis meis est instructus, faciant et compleant prout per me est jam in testamento ordinatum.  

Item dimitto Catarinae, filiae quondam Peregrini de Ponte, in adjutorium matrimonii sui tria mill. sol.; qui sibi solvantur de quinque mill. sol. quos mihi debet Rodericus de Castris, et residuum dictorum quinque mill. sol. scilicet duo mill. sol. dimitto filiae P. de Ontinyent, et etiam tria mill. sol. ultra illos duos mill, sol. qui solvantur sibi de debito seu debitis, quod, seu quae dominus rex michi debet. 

Item dimitto sorori (sor; hermana) Raymundi de S. Joanne mille sol. quos volo quod solvantur de debitis praedicti domini regis.

Item cum ego ordinaverim in secundâ ordinatione, quam scripsit frater Bernardus Durandi, et est sigillata sigillo domini episcopi Caesaraugustani, et mei, quod cuilibet trotario darentur viginti solidi pro quolibet anno, quo mecum fuerunt; volo quod addantur alii viginti solidi, ita quod quilibet habeat XL solidos pro quolibet anno. = Item volo et mando quod cuilibet azemblario (a) mecum sunt, dentur pro quolibet anno, ultra mercedem quam accipiebant, triginta solidi. 

(a) Mulioni, quod nostris est azemilero (acemilero, el encargado de las acémilas, asno, asino, ase, azembla, burro, rucio, etc). 

Volo etiam et mando quod mille solidi, quos in secundâ ordinatione dimitto Dominico Malet (Melet antes), intelligantur illi mille solidi, quos per Bernardum Zanou sibi jam Valentiae dari mandavi. = Item volo quod dentur et solvantur Michaeli de Rotla (Rotlâ antes) trecenti solidi regalium, quod asserit se expendisse in servitio nostro in viatico Almeriae. 

Item dimitto Petro Bertandi quadringentos solidos. = Item dimitto Joanni cursori meo, Dominico Vallares, et Garciae Lopiç, repostariis, et Dominico cocastro, cuilibet quadraginta solidi pro quolibet anno quo mecum fuerunt. = Item dimitto Michaeli Bresca (Brescha antes) ducentos solidos, quos dixit se expendisse in apparamento quod fecit ratione viatici Almeriae. = Item volo et mando quod praedicto Bernardo Zanou fiat complementum mille sol. pro quolibet anno quo in servitio meo fuit. = Item dimitto mulum album (mulo blanco) Dominico Maloc (b: Superius Malet) praedicto. = Item dimitto Michaeli Ricoma ducentos solidos quos sibi dare promissi in curiâ. Omnia alia bona mea, ubicumque sint, et debita quae mihi ab aliquibus debentur undecumque, volo quod dentur et expendatur in piis causis et locis ad arbitrium et cognitionem dictorum manumissorum meorum. 

Item volo quòd opus quod ego mandavi fieri Bernardo Zanou in domo praedicat. Valent. compleatur secundum quod ego mandavi eidem. = Haec est quarta ordinatio quam feci die jovis quae dicebatur V idus Novembris, et eam mando sigillari sigillo meo; et prioris provincialis praedicatorum provinciae Aragoniae.  

Quinta ordinatio. 

Ego frater Raymundus, miseratione divinâ Val. episcopus, volo et mando Machario de Bareyns civi Tarraconae quod pecuniam, et alias res omnes quae sunt in quadam caxia (caixa) quae est in domo dicti Macharii (Macari, Macario), quas à me tenet in comandâ, det et tradat fratri Bernardo Durandi ord. praedicat. socio et confessori meo, et Dominico Zavall presbytero et Michaeli Bresca de domo meâ; ita quod ipsi, si me mori contingat in Tarraconâ, de praedictâ pecuniâ faciant expensas et alia necessaria ad portandum corpus meum apud Valent. Et totum residuum volo quod ipsi teneantur dare et tradere Berengario Marci, sacristae Val. et Guillelmo de Valleviridi, canonico ejusdem, manumissoribus meis. Volo et mando quod praefati, frater Bernardus, P. Zavall, et Michael Bresca accipiant omnia alia bona mea, quae habeo Tarracone, et portari faciant apud  

Valent., et dictis manumissoribus meis tradant. = Hucusque exemplar unde haec descripsimus; pauca tamen desunt, et fortassis sola subscriptio.