viernes, 12 de agosto de 2022

XXXII. Restauratio et dotatio canonicae S. Vincentii Cardonensis, anno MXIX (1019).

XXXII. 

Restauratio et dotatio canonicae S. Vincentii Cardonensis, anno MXIX (1019). (V. pág. 168.) 

Ex arch eiusd. eccl. 

Regnante in perpetuum Xpo Dño Salvatore nostro, anno incarnationis ipsius millesimo nono decimo, indictione secunda, era millesima quinquagesima octava, VI. die nonarum Iulii, feria V., facta est hec dos anno vigesimo quarto regnante Roberto: hanc excellentissimus vicecomes Bremundus dotem iussit scribi, quam S. Vincentii ecclesie a predecessoribus ablatam restituit, et de propriis ampliavit substantiis. Que hoc modo consistit. Quia dificile est inveniri, ut divitiis vel dignitate sublimatus seculari, multis obnoxius non teneatur delictis; iccirco ego Bremundus vicecomes, ob varias animae meae curandas egritudines, pontificem adii domnum Olibanum, videlicet, pariterque Ausonensis, cui idem Deo amabilis presidebat pontifex, clerum ecclesie apostolorum principis in Vico fundate nomine, petens ab eis preceptis metalibus (sic) instrui, quibus et apud Dominum facinorum veniam meorum possem adipisci, et patrie celestis felicitate donari. A quibus, cum salutifera quidem et nimis utilia anime percepissem consilia, et si Deus mihi vitam annueret, libentissime facturum me promitterem universa; illud divina mihi inspirante clementiâ spopondi etiam, ut si probarent rem facto dignam, S. Vincentii apud Cardonense oppidum martiris ad Dei laudem et famulatum sublimarem ecclesiam, adeo quidem ut non solum que meorum essent vitio precessorum ei abstracta vel mutilata, predicte ecclesie cuncta reformare satagerem; sed et non parva de propriis Deo disponente adhiberem; quin etiam talem sufficienti clero eiusdem ecclesie canonicum abbatem preficerem, qui armorum penitus expers esset, et divine facundia scientie, et vite puritate, tam docere, quam preire clerum et populum merito posset. At si loetali stimulo occumberet, vicecomes qui tunc esset loci ipsius, clerus quoque ac plebs nihilominus scientiâ probatum et vitâ, ex eadem ecclesia perquirerent et prefferrent; quod si secus cederet, ita notissimum aliunde rimantes excirent, et supradicte ecclesie preficerent: similem vero modum et legem in cuncta successione servarent. Quod mox saluberrimum ac valde mihi inter cetera profuturum non etiam parvum fiducie apud divinam clementiam dixerunt esse habiturum; admonentes tantum ut bene animo conceptum quantocius perducerem ad efectum. Quapropter ego, et pro Xpi dilectione, et scelerum meorum optinenda remissione, et genitorum sive consanguineorum, vel quicumque predictam ecclesiam sublimaverint, et de suis eam donis locupletaverint, hec cuncta consilio domne, Ermesindis egregie comitise, prolisque ipsius domni Berengarii excellentissimi eque comitis ac marchionis piissimi, et magnifici domnique Ermengaudi Urgellitani excellentissimi comitis, conhibentiâque eorum vel consensu non dispari, ac Deo favente, peregi, et propria manu firmavi, et tam a pontificibus, quam et abbat¡bus, et diversis ordinibus, quam a comitibus et diversarum dignitatum viris, ut firmarentur, rogavi. Que autem et Sancte Cardonensi ecclesie restitui, et de prediis et rebus meis ad presens adhibui, sequens istius textus hostendit libelli. Primo cunctas ecclesias que intra Cardonensis terminos habentur oppidi, ecclesie concedimus et restituimus Sancti Vincentii firma ditione et iure, et tertiam omnium decimarum eiusdem ecclesie partem S. Vincentii, videlicet cum primiciis et offerendis, tertiam quoque placitorum et decimam partem, decimam etiam et tertiam telonei (toloneo) partem, et monete. Inter hec dignum non est oblivisci, ut nulla dies unquam debeat amodo praetermitti in agendis quotidianis missarum officiis super sacrum archangeli altare Michaelis: nulla etiam nox interveniat, que cerei lumine in eadem ecclesia non relucescat. Et si proprio careat, a S. Vincentii aditu (f. aedituo) accipiat. Apud Cardonam duo paria prediorum tribuimus, quorum unum in loco est quem dicunt Planitiem, alterum vero apud Lordellam: vineam vero pendulam cum altera iacente supra salis montem, et quodam arvo farraginali (freginal, ferraginal; ferragenale), et molendina II. cum ortis et quadam vinea iuxta fluminis Cardesnarii ripam: et alia duo molendina apud rivum Oderam iuxta S. Marie ecclesiam: et predium quod est apud Silvam seminatam (selva sembrada), cum decima predii quod Gomesendi fuit pbri. Predium vero quod Fedantii fuit apud Cardesnarium fluvium, et vineam que fuit Gaudiosi, et vineam apud locum nuncupatum Iuncosam (Juncosa), et silvam cum terris cultis et incultis apud locum quem vocant Celatam (Celada): terras quoque et vineas cultas vel incultas, quod Altemiri predium fuit apud locum Fornellos (Fornells) nominatum, et partes iuris mei quas voce quacumque habeo et habere debeo in loco quem Curvas apellant: et cunctas decimas omnis predii mei, illius videlicet, quod in confiniis et locis Cardone contiguis possideo, vel Xpo iuvante possidebo, in loco quem Pradas vocitant, terrarum duo paria. Item iuris mei partes, quas voce qualibet habeo et habere debeo apud castellum Cunillum (castell Cunill, Conil, conill) cum finibus suis presentibus vel futuris. Hec que predicta sunt omnia coram Deo et sanctis eius, et piis et magnificis christiane fidei predictis viris, coramque etiam domno Ermengaudo pontifice Urgellitano reverentissimo, hec facta quoque probante pariter et roborante, in cuius diocesi predicta sita extat ecclesia: et coram aliis viris non modicis, sancte Cardonensi reformavi ecclesie in perpetuum habenda et concessi. Quod si quis haec que nos episcopi superius inferiusque descripti cum abbatibus et diversi ordinis clericis, comitibus quoque, egregioque horum donatore vicecomite Bremundo, totiusque dignitatis viris non solum approbavimus, verum etiam roboravimus, non observaverit, et quicquam horum minuerit, aut temptaverit, vel consensor tam nefarie presumptionis extiterit, sed adiutor in verbo vel facto fuerit, primo iram Dei omnipotentis incurrat, et christiane societatis licentiam perdat, quia velut infidelis ausus est Xpi violare ecclesiam. Deinde omnium Sanctorum perdat patrocinia, et nullius peccati per eorum intercessionem unquam habeat veniam, quia S. Vincentii corrumpendo eius ecclesiam consortis eorum disperdere in terris temtavit memoriam. Post haec diabolus dux eius sit semper in vita sua, et supra picem et carbones eius denigratam infelicem animam a corpore egressam in Flegetontis (Flegentonte, uno de los 4 ríos del inframundo, junto al Aqueronte, Cocito, Lete, Estigia - Estigio) ardentis fluvii profundam imergat undam: et ultrices cum traditore Dñi, et his qui fidem abiecerunt Xpi, eterni incendii sentiat flammas (flamas : llamas; flama : llama), nisi cito resipuerit, et quod commissit vel temptavit, oblata Deo prius poenitentiâ dignâ, predicte ecclesie ad iudicium pontificum et abbatis predicti rectum emendaverit. Ego Guibertus grammaticus sperans beati Vincentii martiris precibus adiuvari, hunc dotis ecclesie ipsius libellum anno incarnationis Dñi predicto, et diebus scripsi kalendarum et feriarum. = Ermengaudus ac si indignus gratiâ Dei epus +. = Borrellus hac si indignus gratiâ Dei Riparcurcensis epus (obispo de Ripacurcia, Ribagorza, Ribagorça) +. = Bermundo vicecomite +. = Engoncia vicechomitissa. = Vivas hac si indignus + pbr. = Bernardus Urgellensis epus +. = Oliva epus. 

XXXI. Bermundi vicecomitis Cardonae donatio ad ecclesiam S. Vincentii de quibusdam alodiis eidem a Sendredo restitutis,

XXXI. 

Bermundi vicecomitis Cardonae donatio ad ecclesiam S. Vincentii de quibusdam alodiis eidem a Sendredo restitutis, in crimine furti per iudicium aquae calidae deprehenso. (V. pág. 159.) 

Ex autogr. in arch. abb. Cardon. 

Congruum atque oportunum decenter convenit cunctorum fidelium totis nisibus ad celestem patriam anelare, ut misericordia omnipotentis possimus adquirere. Quapropter in Dei nomine ego Bermundus vicescomes inspirante Dei clementiâ, et recogitante die ultima, nullius cogente imperii causâ, nec suadentis ingenii fraudulentia, sed mihi hoc spontanea bona elegit voluntas. Donator sum Dño Deo, et Sancto Vincentio, cuius ecclesia sita est Kastro Kardona, alodes meos proprios quos habeo in comitatu Ausona vel Minorise, vel in illorum termines. Que mihi advenerunt per voce placitalis de quidam Sendredo et uxor sua Ermoviga, quos constitui ministros de mea substantia, unde mihi furtim fraudulenter abstulerunt copia frumenti ordeique (forment + hordio; ordi; ordio), complurimasque causas, quod longum est enarrare per singula; et unde ego prefatus Beremundus in presencia Eriballo archilevita, et Fulcho, et Raimundo fratres meos, sive in presencia de Ermomiro vicario, et Guissado Allemar, et aliorum bonorum hominum, qui ibidem presentes aderant, blande et liniter interrogavi, et rogavi supra taxato Sendredo, ut mihi per directum consilium reddidiset mea substantia quod mihi habebat furata (: furtata : furtada : hurtada : robada). Quod ille nolens adquiescere nonnullorum consilia, sed per contumaciam confidens per arte maligna incantare iudicialis examine, proclamavit se examinare per ferventi aqua (agua hirviendo, aquae calidae iudicio) ad Dei iudicia. Sed Deus, qui oculta novit cuncta, patenter voluit revelare in supra dictorum presentia illius iniquissima fraudulentia. Proinde ego Bermundus rogando, arcessito Ansefredo iudice secundum lege gotica et nostra, predictus Sendredus manu missâ in callaria, crudeliter corio (cuero; cuyr, cuir; piel) et carne assatâ, cunctis qui aderant presentibus, ipsius sevissima furta est revelata. Et interpellantibus me Beremundo, atque rogantibus istis in presentia domina Ermessendis comitissa, id est, Ermemiro vicario, et Guissado Ollemaro (Allemar más arriba), seu supra taxato iudice Ansefredo, et aliis plurimis qui presentes aderant, ne illius iuri servituti subiugassem persona, sicut lex dicernit gotica, eum consulendo et me rogando ille mente placida mihi Beremundo omnes alodes suos emendando tradidit per karta et scriptura ad sua manu propria firmata. Et idcirco ego Bermundus, ut supra notatum est, dono et concedo a prefata ecclesia S. Vincentii predictos alodes simul cum ipsa turre cum casas, casalibus, curtis, curtalibus, ortis, ortalis, et arboribus diversi generis, terras et vineas, cultas et eremas, aquis, aquatibus, vie ductibus vel reductibus, pratis, pascuis, silvis et garricis, simul cum exiis et regresiis earum, et cunctorm affrontationibus earum, totum ab integrum quantum ibidem abeo pro supra dicta voce, seu per parentorum meorum, seu per aliqua auctoritate: sic dono Dño Deo, et S. Vincentio supra dicto predictos alodes propter remedium anime mee vel parentorum meorum, ut in perpetuum liceat possidere predicta omnia beato Vincentio, et servientibus Deo in prefata ecclesia. Quod si ego donator aut ullus homo vel femina qui contra ista scriptura donatione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare quod requirit, sed componat ad beati Vincentii ecclesia auri libras XL. et insuper ista scriptura donacionis omni tempore permaneat firma et stabilis; et qui aliquid de predictos alodes cum illorum omnia abstulerit a prefata ecclesia, permaneat maledictus anatema, et cum Behelzebud (Belcebú) et Iuda proditoris fiat condempnatus inferni claustra. Facta ista scriptura donacionis III. Kal. Marcii, anno XX. regnante Rodberto rege. = Bermundo vicecomite +. = Sig+n. Petrus. = S. Guisadus. = S. Remundi Iohannes. = Zuniarius pbr. = Eriballus archilevita +. = Folco +. = Miro +. = Sig+n. Bonifilius pbr. et monachus, qui ista karta donacione rogatus scripsi et + subcripsi die et anno quo supra. Reimundus subd. SS. 

jueves, 11 de agosto de 2022

XXX. Charta populationis Cardonae anno DCCCCLXXXVI. (986)

XXX. 

Charta populationis Cardonae anno DCCCCLXXXVI. (986) (V. pág. 148) 

(Carta-puebla de Cardona)

Ex autogr. in arch. cur. civil. Cardonae (1). 

(1) Quae cursivo caractere edita reperies, Lector, in autographo scias ob vetustatatem detrito legi minime potuisse, et ex exemplari ibidem asservato suppleta, quod sec. XIII. exaratum est. 

Regnante in perpetuum Dño nostro Ihu Xpo, sexta etate mundi, in sexto miliario seculi, era millesima vigesima quarta, anno trabea incarnationis (trabeationis) Dñi nostri Ihu Xpi D.C.C.C.C.LXXX.VI., resurrectionis dominicae nobis celebranda est II. nonas Aprilis, luna XX, Deo auxiliante, et sacro divino eloquio nobis confortante, et sub iussione magno imperio nostro Leudovico rege obediente, filio Leutarii regi, anno I eo regnante, et misericordia Dñi postulante: Ego Borrellus gratiâ Dei comes et marchio facio preceptum et securitatem adque (atque) liberacionem in castro vocitato Cardona, vel suis agacenciis, et ad omnes abitatores eius, seu et posteritatis et proienies eorum, de omne rerum facultatis eorum, quidquid ad usum ominum pertinet, seu aulodes illorum, ut de ab hodierno die, et tempora, supra memorata iure quieto ordine teneant, et possideant, et hic securiter et in perpetuum feliciter sine aliqua dubitacione vel inquietacione de nullo omine (homine). Quia quando in primis construxit avius meus (avus; mi abuelo; lo meu avi) Wifredus comis et marchio bone memorie, et edificavit istum castrum Cardona, cum suis terminibus, precepit in suo precepto et suo verbo... memorialem, ut omnes gentes, omnes abitatores, qui ibidem stare veniebant, aut cum illorum bona ad hec currebant, et hic vivere volebant, iure quieto tenuissent et possedissent perpetualiter. Et si aliquis malignus omo, aut superbiâ inflatus, aut scandalum cumulatus, aliquid tulisset vel diripuisset de sua facultate de illos abitatores omines, ille qui perdidisset, in duplum prendidisset de suam facultatem de illum malignum ominem, qui hoc malum fecisset; et si unum asinum perdidisset, ille qui perdidit, duos meliores prendidisset: et de aliis modis in omnibus rebus sic in duplum precepit custodiri vel defendere; et si unam alapam quamvis unus ex ipsis de abitatores eius percussus fuisset de ullum malignum ominem, duas peiores reddidisset sine dubitatione, et postea nullam calumniam pertimesceret in nullum iudicium. Similiter et de aliis plagis vel vulneribus, adque iniuriis, teneri et custodiri iussit in duplum. Et sic perdonavit ad omnes abitatores istius loci supra nominato illam quartam partem de illo toloneo, ut inter eos divisissent, sicut et faciunt ab hodierno die; et nullum censum non fecissent, nec abuissent, nec dedissent, nisi debitum sancte Dei ecclesie, quod est veram primiciam, et veram decimam, et fidelem offercionem, et sanctum sacrificium. Et si servus aut ancilla venisset inter eos, aut aliquis omo cum alienam uxorem aut sponsa (1: Conditores ac domini oppidorum, ad illa homines atrahere solebant impunitate criminum, praecipue cohabitationis cum aliena muliere. Sic Alfonsus VII. Castellae rex in foro Aureliae (de Oreja) edixit: Si quis cum qualibet muliere non iuncta, exceptâ coniugatâ, vel sanguinis sui proximâ, vel per violentiam raptâ, fugerit ad Aureliam, ut ibi unus ex populatoribus fuerit, sit securus: et qui dominus Aureliae fuerit, illum recipere non timeat. Has nempe mulieres Hispani barraganas vocabant. (V. Ensayo histórico de Martínez Marina.) 

aut latro inieniosus (ingeniosus más adelante), ant aliquis falsator vel criminosus, securus stesisset inter omnes alios abitatores sine aliqua dubitatione. Nam de aliis modis vel culpis in omnibus precepit legem et directam iustitiam inter eos cum iudices custodire ad eum in cuius potestatem eos commendavit vel concessit patrono. Et similiter p... precepti, frater meus Miro comes bone memorie digitis suis litteris roboravit, et signum suum in suo nomine subter stillo confirmavit sicut audivit roborata et confirmata ab avo (avi; abuelo) nostro iam supra nominato Wifredo, cui Dñus ei centuplum retribuat, amen. Et ego Borrellus commes et marchio, et filios meos Reimundo (Raimundo, Ramón), et Ermengode (Armengol, Ermengaudo, Hermenegildo) comites, simul in unum, cum omni regimine parentorum nostrorum, seu omnium fidelium nostrorum, omnes unanimes et uno corde et bona concordia in melius statuimus, et in melius confirmamus, et sic precipimus custodiri, ut et ab hodierno die et tempora omnis omo, qui ibidem vivere vellet, vel abitare desiderat in hoc loco destinatum, vel in suis terminibus quod abuit ab inicio, et quod hodie abet, et quod abere debet, et quod cum Dei adiutorio abitatores eius adquirere potuerint in omnibus locis, sive in christianis, sive in paganis, sive in eremo, quam in cultum, vel in desertis locis, iure quieto teneant et possideant, sicut iam supra diximus, sine al¡qua inquietacione, vel funccione, vel redivicione, et sine aliqua dubitacione de nullum ominem sinceriter et securiter in perpetuum. Precepimus, et ordinamus, et statuimus in melius, ut si quis malignus omo aut superbiâ inflatus, aut scandalum cumulatus, ad aliquem ominem, qui hic venire vellet, vel vivere in loco isto, postquam directos gressos abuerit iter profectus ad veniendum, aliquid malignus omo insurgerit contra eum sine sua neglegenciâ  et tullerit ei de suam facultatem, ille qui perdidit, sepcies tantum apreendat de suam facultatem de illum malignuní ominem, qui hoc malum fecit, et omnes abitatores loci istius adiuvent eum. Et si unum asinum perdet, septem asinos meliores apreendere faciat, et postea nullam calumniam pertimescat in nullum iudicium. Similiter et de aliis modis in alapis, in plagis, vel vulneribus vel aliis iniuriis, vel de omnibus rebus in sepcies tantum precepimus custodiri vel defendere, et postea in nullum iudicium nullam calumniam pertimescat. Et sic perdonamus ad omnes abitatores loci istius, et ad illos qui venturi sunt et erunt, illam quartam partem de illo toloneo, sicut fuit ab inicio, et est hodie in presente, sic fiat perpetualiter, exceptus ipsos denarios, et ipsas ceras, et ipsa decima de illo toloneo, donare facimus ad domum Sancti Vincentii, sicut fecerunt parentes nostri ex toto, et in hebdomada duas somatas salis, et necessaria ligna; et vos nullam redibicionem vel funcionem sive censum alicui faciatis, nisi sancte ecclesie, idest, vera primicia, et veram decimam, et fidelem sacrificium, et dilectam offercionem a Deo, et ad ecclesias proprias; et faciatis ipsa oppera (opera : obra) ad ipso castro, id est, turres, et muros, et superpositos, et valles in profundum ad fodiendum (fosos), in ipsa septimana diem unum, propter vestras animas ad salvandum, sive pro paganis, quam pro malis Xpianis (malos cristianos). Et si vobis maior necessitas fuerit, omnes vos imperabitis per vestram bonam voluntatem, sicut videritis quomodo opus est vobis, ut vos defendatis contra inimicis vestris. Et si vos per vestram bonam voluntatem aliquem bonum servicium feceritis ad seniorem vestrum, aut ad amicum vestrum, et visitaveritis eum cum aliquid de vestra bona, aut receperitis eos in vestras domos, sicut fuit semper bona consuetudo (buena costumbre; bona costum o costuma) ab inicio a bonis ominibus ad faciendum, et est, erit semper in antea, aut aliquod servicium per vestra bona voluntate feceritis, aut in suorum necessitatibus aliquid adiuvaveritis; hoc non computetur nullus omo per nullum censum, nec per nullum malum exemplum, nec per nullum malum vicium. Quod si tamen aliquis malignus omo, aut senior malignus, aut amicus malignus, hoc per censum computare voluerit, aut malum censum per aliquem malum inienium adcrescere voluerit, ut in exemplo malo sit, nullatenus possit hoc facere, sed aspiciat occulis suis in ista scripta, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et evacuet ei mala presumpcio sua, ut non sit alienus de regno Dei. Et si tantum Deum timens non fuerit, et in sua malicia voluerit permanere, et ista mala de corde suo evacuare noluerit, alienus sit de regno Dei, et pro temporali dapno non moratur componere in sepcies tantum quantum per malum censum, aut malum vicium computaverit, et postea non hoc possit vindicare quod malum voluit facere vel adcrescere. Et si aliquis fur aut latro ingeniosus, aut criminosus falsator, aut aliquis malignus adulter cum aliena uxore aud (aut) sponsa venerit inter vos, isti malefici secundum legem iudicabuntur; quia non est bonum malignis abitare cum bonis. Et stabitis in dilectione Dei in legem directam et iustitiam rectam in quantum possitis secundum canonem et leges Gotorum. Et abeatis inter eos omni tempore negotium rectum, et mercatum perfectum, et moneta una et mera sine mutacione, et sine aliqua falsitate; ut qualis fuerit prima, talis sit omni tempore, ut semper abeat firmitatem. Et de istis criminosis ominibus, quod superius diximus, post peractam legem qui inde evaserint, non permittimus eos stare inter vos in ecclesia nec in vestro concilio in nulla societate, nisi antea pervenerint ad rectam confessionem, et tenuerint veram penitentiam. Et dono vobis patrono Ermemiro vicescomite, et posteritati eorum, ut in cuiuscumque voce vos advocaverit, sequimini eum ubicumque ille voluerit in omnibus. Et ipso die Iovis semper sit vestrum de illa sale in omni tempore, sicut fuit ab inicio. Et si aliquandocumque aliquis malignus omo contra vos in ira surrexerit ad expugnandum aut preliandum contra vos; et vos omnes surgite centra eum ad interficiendum eum, et debellandum in quantum possitis cum Dei adiutorio. Si quis autem ex vobis minime fecerit, aut retrorsum facere voluerit, alienus sit inter vos omnes abitatores a vestro consilio, et ad liminem sancte Dei ecclesie precepimus excommunicari in ecclesiis vestris, et perdet omnem substantiam suam quantum ibidem abuerit. Et si quis vult inter vos maior fieri, sit sicut iunior; nam patrono vestro et omnibus ministris eius in omnibus precepimus custodiri et honorificari sicut decet. Et in omnibus ostibus meis primis insurgite in quantum possitis ad debellandum et expugnandum omnes adversarios nostros. Si quis vero quamlibet potestas, aut regis imperio vel principum, seu omo cupidus, vel malicia ductus, pro aliqua ocasione vel longo tempore prolonganda post nos, qui hoc factum nostrum et pactum convellere temptaverit vel infringere, hoc commendamus et per indesecabilem Trinitatem commonimus, ut quisquis ille fuerit, qui ipsius terre vel provincie principatum obtinuerit, aut pontifex ordinatus extiterit, vel iudex fuerit, et zelum Dei abuerit, et paradisi gaudia frui desideraverit, statim surgat et sentenciam istam quomodo nos confirmamus adfirmare contempnat (pro contendat) et in perpetuum stare discernat. Qui hoc fecerit, in cunctis fulgeat ante Dominum, sicut in sacris legibus continetur, ubi dicitur: Fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. Et qui inrumpere conaberit aliquis malignus transgresor legibus, quod una et universalis perpetim stare iubet ecclesiam, et nos omnes simul in unum statuimus canonicam sententiam et predicacionem apostolicam cum omne verbum divinum evangelicum feriri se sciat, et ereditatem celestem caruisse se agnoscat. Facta commemoracio, sive preceptum, vel confirmacio, sive indiguli agnicio, quem nullus interpolare audeat, vel mutilare, vel cum socordia conetur exturbare abhinc et deinceps, quod est in capud hunc preceptum in ordine porrectam, sicut scriptum est, et constitutum in tempore hoc, mense Aprilis die VIIII. Kal. Maii, luna. X., c)IIII. P. C. T. VIIa. ciclus giri solaris postquam ingressi sunt fiunt XV, et antequam egrediantur ad capud abemus A.XIII. anno isto obiit Leutarius rex, qui regnavit annos XXX. et menses X, post obitum eius anno I. ingrediente, regnante filio eius Leudevico rege.
Sig+num Borrellus gratiâ Dei commes et marchio. = Sig+n. Raimundus commes gratiâ Dei. = Sig+n. Ermengode commes gratiâ Dei. = Sig+n. Ermemirus gratiâ Dei vicescomes, qui hunc preceptum vicem nostram, et omni regni nostri principum, seu pontifices, seu clericorum, abbatum, monacorum, et omnem gradum ecclesie, sive laicos, vicescommites et seniores, vel viliores personas regimini nostro parencium, simul confirmamus, et ad honorem eximium referimus quid etiam et in dilectione proximi abeatur et impletur, fiat semper, et oblivioni nullo modo fuscetur, hoc signum indidi pro hoc roborem validum statui, et omnes firmare rogavimus. = Sign. Vivas gratiâ Dei epus. = S. Odo gratiâ Dei abba de cenobio Sancti Cucufati. = S. Ennego que vocant Bonofilio. = S. Bonucio. = S. Geribertus vicecommes. = S. Ermegeldus sacer et iudex. = S. Wisadus. = S. Ioce+fredus (Iocefredus hermano de Borrell) frater Borrello commes. = Seniofredus +. = S. Wifredus. = Seniofredus gratiâ Dei vicescommes. = Gondemarus gratiâ Dei ac si indignus epus. = Frugifer umillimus presul. = Remundus. = S. Trasovarius. = S. Gocefredus. = S. Wisibaldus. = S. Sendredus. = Wifredus. = S. Ermengaudus comes. = Sig+n. Ranimirus pbr. cum litteris rasis...